Versione latino Maturità 2015: Tacito al classico

Di Valeria Roscioni.

Autore versione latino liceo classico: è uscito Tacito alla seconda prova del classico con la traccia La morte di Tiberio

SPECIALE MATURITA' 2018

|Date maturità 2018| Tesine | Gruppo Fb maturità 2018 |

MATURITA' 2015 SECONDA PROVA: TRACCE, TRADUZIONE DELLA VERSIONE DI TACITO E SOLUZIONI DI QUESITI E PROBLEMI MATEMATICA

VERSIONE LATINO MATURITA’ 2015: TACITO AL CLASSICO? Arrivano i primi rumor dalla seconda prova della Maturità 2015: l’autore della versione di latino dovrebbe essere Tacito con La morte di Tiberio, traccia temutissima dai maturandi fin dalla vigilia della prova. Le prime indicazioni arrivano alla redazione da Whatsapp: “La versione per i licei classici di Tacito "La morte di Tiberio" Annales libro VI "Iam Tiberium corpus, iam vires, nondum dissimulatio deserebat...".

SECONDA PROVA LICEO CLASSICO: LA VERSIONE DI TACITO. Tacito alla seconda prova di latino della Maturità 2015 del liceo classico è per molti maturandi un incubo che si avvera. Riusciranno i nostri eroi a completare la traduzione? In teoria il testo dovrebbe essere questo:

Iam Tiberium corpus, iam vires, nondum dissimulatio deserebat: idem animi rigor; sermone ac vultu intentus quaesita interdum comitate quamvis manifestam defectionem tegebat. mutatisque saepius locis tandem apud promunturium Miseni consedit in villa cui L. Lucullus quondam dominus. illic eum adpropinquare supremis tali modo compertum. erat medicus arte insignis, nomine Charicles, non quidem regere valetudines principis solitus, consilii tamen copiam praebere. is velut propria ad negotia digrediens et per speciem officii manum complexus pulsum venarum attigit. neque fefellit: nam Tiberius, incertum an offensus tantoque magis iram premens, instaurari epulas iubet discumbitque ultra solitum, quasi honori abeuntis amici tribueret. Charicles tamen labi spiritum nec ultra biduum duraturum Macroni firmavit. inde cuncta conloquiis inter praesentis, nuntiis apud legatos et exercitus festinabantur. septimum decimum kal. Aprilis interclusa anima creditus est mortalitatem explevisse; et multo gratantum concursu ad capienda imperii primordia G. Caesar egrediebatur, cum repente adfertur redire Tiberio vocem ac visus vocarique qui recreandae defectioni cibum adferrent. pavor hinc in omnis, et ceteri passim dispergi, se quisque maestum aut nescium fingere; Caesar in silentium fixus a summa spe novissima expectabat. Macro intrepidus opprimi senem iniectu multae vestis iubet discedique ab limine. sic Tiberius finivit octavo et septuagesimo aetatis anno.