Le Confessioni, Sant'Agostino, Versione di Latino, Libro 13; 21-30

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino del Libro 13; paragrafi 21-30 de Le Confessioni di Sant'Agostino

LE CONFESSIONI: LIBRO 13; PARAGRAFI 21-30

[21. 29] Ac per hoc in verbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum amaritudine terra discreta eicit non reptilia animarum vivarum et volatilia, sed animam vivam. Neque enim iam opus habet baptismo, quo gentibus opus est, sicut opus habebat, cum aquis tegeretur: non enim intratur aliter in regnum caelorum ex illo, quo instituisti, ut sic intretur; nec magnalia mirabilium quaerit, quibus fiat fides; neque enim nisi signa et prodigia viderit, non credit, cum iam distincta sit terra fidelis ab aquis maris infidelitate amaris, et linguae in signo sunt non fidelibus, sed infidelibus. Nec isto igitur genere volatili, quod verbo tuo produxerunt aquae, opus habet terra, quam fundasti super aquas. Immitte in eam verbum tuum per nuntios tuos. Opera enim eorum narramus, sed tu es, qui operaris in eis, ut operentur animam vivam. Terra producit eam, quia terra causa est, ut haec agant in ea, sicut mare fuit causa, ut agerent reptilia animarum vivarum et volatilia sub firmamento caeli, quibus iam terra non indiget, quamvis piscem manducet levatum de profundo in ea mensa, quam parasti in conspectu credentium; ideo enim de profundo levatus est, ut alat aridam. Et aves marina progenies, sed tamen super terram multiplicantur. Primarum enim vocum evangelizantium infidelitas hominum causa extitit; sed et fideles exhortantur et benedicuntur ab eis multipliciter de die in diem. At vero anima viva de terra sumit exordium, quia non prodest nisi iam fidelibus continere se ab amore huius saeculi, ut anima eorum tibi vivat, quae mortua erat in deliciis vivens, deliciis, Domine, mortiferis; nam tu puri cordis vitales deliciae. [21. 30] Operentur ergo iam in terra ministri tui, non sicut in aquis infidelitatis annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et voces mysticas, ubi intenta fit ignorantia mater admirationis in timore occultorum signorum (talis enim est introitus ad fidem filiis Adam oblitis tui, dum se abscondunt a facie tua et fiunt abyssus) sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi et sint forma fidelibus vivendo coram eis et excitando ad imitationem.

Sic enim non tantum ad audiendum sed etiam ad faciendum audiunt: Quaerite Deum, et vivet anima vestra, ut producat terra animam viventem. Nolite conformari huic saeculo, continete vos ab eo. Evitando vivit anima, quae appetendo moritur. Continete vos ab immani feritate superbiae, ab inerti voluptate luxuriae et a fallaci nomine scientiae, ut sint bestiae mansuetae et pecora edomita et innoxii serpentes. Motus enim animae sunt isti in allegoria: sed fastus elationis et delectatio libidinis et venenum curiositatis motus sunt animae mortuae, quia non ita moritur, ut omni motu careat, quoniam discedendo a fonte vitae 225 moritur atque ita suscipitur a praetereunte saeculo et conformatur ei. Bestiae terrae seu affectus animae boni. [21. 31] Verbum autem tuum, Deus, fons vitae aeternae est et non praeterit; ideoque in verbo tuo cohibetur ille discessus, dum dicitur nobis: Nolite conformari huic saeculo, ut producat terra in fonte vitae animam viventem, in verbo tuo per Evangelistas tuos animam continentem imitando imitatores Christi tui. Hoc est enim secundum genus, quoniam aemulatio viri ab amico est: Estote, inquit, sicut ego, quia et ego sicut vos. Ita erunt in anima viva bestiae bonae in mansuetudine actionis. Mandasti enim dicens: In mansuetudine opera tua perfice et ab omni homine diligeris. Et pecora bona neque si manducaverint, abundantia, neque si non manducaverint, egentia, et serpentes boni non perniciosi ad nocendum, sed astuti ad cavendum et tantum explorantes temporalem naturam, quantum sufficit, ut per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciatur aeternitas. Serviunt enim rationi haec animalia, cum a progressu mortifero cohibita vivunt et bona sunt. Homo ad imaginem Dei factus, seu renovatus. [22. 32] Ecce enim, Domine Deus noster, Creator noster, cum cohibitae fuerint affectiones ab amore saeculi, quibus moriebamur male vivendo, et coeperit esse anima vivens bene vivendo completumque fuerit verbum tuum, quo per Apostolum tuum dixisti: Nolite conformari huic saeculo, consequetur illud, quod adiunxisti statim et dixisti: Sed reformamini in novitate mentis vestrae, non iamsecundum genus, tamquam imitantes praecedentem proximum nec ex hominis melioris auctoritate viventes.
Neque enim dixisti: " Fiat homo secundum genus ", sed: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut nos probemus, quae sit voluntas tua. Ad hoc enim dispensator ille tuus generans per Evangelium filios, ne semper parvulos haberet, quos lacte nutriret et tamquam nutrix foveret: Reformamini, inquit, in novitate mentis vestrae ad probandum vos, quae sit voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum. Ideoque non dicis: " Fiat homo ", sed: Faciamus, nec dicis: " Secundum genus ", sed: ad imaginem et similitudinem nostram. Mente quippe renovatus et conspiciens intellectam veritatem tuam homine demonstratore non indiget, ut suum genus imitetur, sed te demonstrante probat ipse, quae sit voluntas tua, quod bonum et beneplacitum et perfectum, et doces eum iam capacem videre trinitatem Unitatis vel unitatem Trinitatis. Ideoque pluraliter dicto: Faciamus hominem, singulariter tamen infertur:Et fecit Deus hominem, et pluraliter dicto: ad imaginem nostram, singulariter infertur: ad imaginem Dei. Ita homo renovatur in agnitione Dei secundum imaginem eius, qui creavit eum, et spiritalis effectus iudicat omnia, quae utique iudicanda sunt ipse autem a nemine iudicatur. Quae sit potestas hominis spiritalis. [23. 33] Quod autem iudicat omnia, hoc est, quod habet potestatem piscium maris et volatilium caeli et omnium pecorum et ferarum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram. Hoc enim agit per mentis intellectum, per quem percipit quae sunt spiritus Dei. Alioquin homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis et similis factus est eis. Ergo in Ecclesia tua, Deus noster, secundum gratiam tuam, quam dedisti ei, quoniam tuum sumus figmentum creati in operibus bonis, non solum qui spiritaliter praesunt sed etiam hi qui spiritaliter subduntur eis qui praesunt (masculum enim et feminam fecisti hominem hoc modo in gratia tua spiritali, ubi secundum sexum corporis non est masculus et femina, quia nec Iudaeus neque Graecus neque servus neque liber) spiritales ergo, sive qui praesunt sive qui obtemperant, spiritaliter iudicant, non de cognitionibus spiritalibus, quae lucent in firmamento (non enim oportet de tam sublimi auctoritate iudicare) neque de ipso libro tuo, etiam si quid ibi non lucet, quoniam summittimus ei nostrum intellectum certumque habemus etiam quod clausum est aspectibus nostris, recte veraciterque dictum esse (sic enim homo, licet iam spiritalis et renovatus in agnitione Dei secundum imaginem eius, qui creavit eum, factor tamen legis debet esse, non iudex) neque de illa distinctione iudicat spiritalium videlicet atque carnalium hominum, qui tuis, Deus noster, oculis noti sunt et nullis adhuc nobis apparuerunt operibus, ut ex fructibus eorum cognoscamus eos, sed tu, Domine, iam scis eos et divisisti et vocasti in occulto, antequam fieret firmamentum.
Neque de turbidis huius saeculi populis quamquam spiritalis homo iudicat. Quid enim ei de his, qui foris sunt, iudicare ignoranti, quis inde venturus sit in dulcedinem gratiae tuae et quis in perpetua impietatis amaritudine remansurus? [23. 34] Ideoque homo, quem fecisti ad imaginem tuam, non accepit potestatem luminarium caeli neque ipsius occulti caeli neque diei et noctis, quae ante caeli constitutionem vocasti, neque congregationis aquarum, quod est mare, sed accepit potestatem pisciummaris et volatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram. Iudicat enim et approbat, quod recte, improbat autem, quod perperam invenerit, sive in ea solemnitate sacramentorum, quibus initiantur quos pervestigat in aquis multis misericordia tua, sive in ea, qua ille piscis exhibetur, quem levatum de profundo terra pia comedit, sive in verborum signis vocibusque subiectis auctoritati Libri tui tamquam sub firmamento volitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando, benedicendo atque invocando te, ore erumpentibus atque sonantibus signis, ut respondeat populus: Amen. Quibus omnibus vocibus corporaliter enuntiandis causa est abyssus saeculi et caecitas carnis, qua cogitata non possunt videri, ut opus sit instrepere in auribus. Ita, quamvis multiplicentur volatilia super terram, ex aquis tamen originem ducunt. Iudicat etiam spiritalisapprobando, quod rectum, improbando autem, quod perperam invenerit in operibus moribusque fidelium, eleemosynis tamquam terra fructifera et de anima viva mansuefactis affectionibus, in castitate, in ieiuniis, in cogitationibus piis de his, quae per sensum corporis percipiuntur. De his enim iudicare nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi habet. Propagatio humani generis, seu fecunditas intellectus et oris. [24. 35] Sed quid est hoc et quale mysterium est? Ecce benedicis homines, o Domine, ut crescant et multiplicentur et impleant terram. Nihilne nobis ex hoc innuis, ut intellegamus aliquid? Cur non ita benedixeris lucem, quam vocasti diem, nec firmamentum caeli nec luminaria nec sidera nec terram nec mare? Dicerem te, Deus noster, qui nos ad imaginem tuam creasti, dicerem te hoc donum benedictionis homini proprie voluisse largiri, nisi hoc modo benedixisses pisces et coetos, ut crescerent et multiplicarentur et implerent aquas maris, et volatilia multiplicarentur super terram.
Item dicerem ad ea rerum genera pertinere benedictionem hanc, quae gignendo ex semetipsis propagantur, si eam reperirem in arbustis et fructetis et in pecoribus terrae. Nunc autem nec herbis et lignis dictum est nec bestiis et serpentibus: " Crescite et multiplicamini ", cum haec quoque omnia sicut pisces et aves et homines gignendo augeantur genusque custodiant. [24. 36] Quid igitur dicam, lumen meum, veritas? Quia vacat hoc, quia inaniter ita dictum est? Nequaquam, Pater pietatis, absit, ut hoc dicat servus verbi tui. Et si ego non intellego, quid hoc eloquio significes, utantur eo melius meliores, id est intellegentiores quam ego sum, unicuique quantum sapere dedisti. Placeat autem et confessio mea coram oculis tuis, qua tibi confiteor credere me, Domine, non incassum te ita locutum, neque silebo, quod mihi lectionis huius occasio suggerit. Verum est enim, nec video, quid impediat ita me sentire dicta figurata Librorum tuorum. Novi enim multipliciter significari per corpus, quod uno modo mente intellegitur, et multipliciter mente intellegi, quod uno modo per corpus significatur. Ecce simplex dilectio Dei et proximi, quam multiplicibus sacramentis et innumerabilibus linguis et in unaquaque lingua innumerabilibus locutionum modis corporaliter enuntiatur! Ita crescunt et multiplicantur fetus aquarum. Attende iterum quisquis haec legis. Ecce quod uno modo Scriptura offert et vox personat: In principio Deus fecit caelum et terram, nonne multipliciter intellegitur, non errorum fallacia, sed verarum intellegentiarum generibus? Ita crescunt et multiplicantur fetus hominum. [24. 37] Itaque si naturas ipsas rerum non allegorice, sed proprie cogitemus, ad omnia, quae de seminibus gignuntur, convenit verbum: Crescite et multiplicamini. Si autem figurate posita ista tractemus (quod potius arbitror intendisse Scripturam, quae utique non supervacue solis aquatilium et hominum fetibus istam benedictionem attribuit) invenimus quidem multitudines et in creaturis spiritalibus atque corporalibus tamquam in caelo et terra et in animis iustis et iniquis tamquam in luce et tenebris et in sanctis auctoribus, per quos lex ministrata est, tamquam in firmamento, quod solidatum est inter aquam et aquam, et in societate amaricantium populorum tamquam in mari et in studio piarum animarum tamquam in arida et in operibus misericordiae secundum praesentem vitam tamquam in herbis seminalibus et lignis fructiferis et in spiritalibus donis manifestatis ad utilitatem sicut in luminaribus caeli et in affectibus formatis ad temperantiam tamquam in anima viva.
In his omnibus nanciscimur multitudines et ubertates et incrementa; sed quod ita crescat et multiplicetur, ut una res multis modis enuntietur et una enuntiatio multis modis intellegatur, non invenimus nisi in signis corporaliter editis et rebus intellegibiliter excogitatis. Signa corporaliter edita generationes aquarum propter necessarias causas carnalis profunditatis, res autem intellegibiliter excogitatas generationes humanas propter rationis fecunditatem intelleximus. Et ideo credidimus utrique horum generi dictum esse abs te, Domine: Crescite et multiplicamini. In hac enim benedictione concessam nobis a te facultatem ac potestatem accipi et multis modis enuntiare, quod uno modo intellectum tenuerimus, et multis modis intellegere, quod obscure uno modo enuntiatum legerimus. Sic implentur aquae maris, quae non moventur nisi variis significationibus, sic et fetibus humanis impletur et terra, cuius ariditas apparet in studio, et dominatur ei ratio. Herba et ligna, seu opera misericordiae ministris Dei debita. [25. 38] Volo etiam dicere, Domine Deus meus, quod me consequens tua Scriptura commonet, et dicam nec verebor. Vera enim dicam te mihi inspirante, quod ex eis verbis voluisti ut dicerem. Neque enim alio praeter te inspirante credo me verum dicere, cum tu sisVeritas, omnis autem homo mendax. Et ideo qui loquitur mendacium, de suo loquitur. Ergo ut verum loquar, de tuo loquor:Ecce dedisti nobis in escam omne faenum sativum seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum, quod habet in se fructum seminis sativi. Nec nobis solis sed et omnibus avibus caeli et bestiis terrae atque serpentibus; piscibus autem et coetis magnis non dedisti haec. Dicebamus enim eis terrae fructibus significari et in allegoria figurari opera misericordiae, quae huius vitae necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. Talis terra erat pius Onesiphorus, cuius domui dedisti misericordiam, quia frequenter Paulum tuum refrigeravit et catenam eius non erubuit. Hoc fecerunt et fratres et tali fruge fructificaverunt, qui quod ei deerat suppleverunt ex Macedonia. Quomodo autem dolet quaedam ligna, quae fructum ei debitum non dederunt, ubi ait: In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.
Esca enim debetur eis, qui ministrant doctrinam rationalem per intellegentias divinorum mysteriorum, et ita eis debetur tamquam hominibus. Debetur eis autem sicut animae vivae praebentibus se ad imitandum in omni continentia. Item debetur eis tamquam volatilibus propter benedictiones eorum, quae multiplicantur super terram, quoniam in omnem terram exiit sonus eorum. Recta sit voluntas datoris. [26. 39] Pascuntur autem his escis qui laetantur eis, nec illi laetantur eis, quorum deus venter. Neque enim et in illis, qui praebent ista, ea, quae dant, fructus est, sed quo animo dant. Itaque ille, qui Deo serviebat, non suo ventri, video plane, unde gaudeat, video et congratulor ei valde. Acceperat enim a Philippensibus quae per Epaphroditum miserant; sed tamen unde gaudeat, video. Unde autem gaudet, inde pascitur, quia in veritate loquens: Gavisus sum, inquit, magnifice in Domino, quia tandem aliquando repullulastis sapere pro me, in quo sapiebatis; taedium autem habuistis. Isti ergo diuturno taedio marcuerant et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis, et gaudet eis, quia repullularunt, non sibi, quia eius indigentiae subvenerunt. Ideo secutus ait: Non quod desit aliquid dico; ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. Scio et minus habere, scio et abundare; in omnibus et in omni imbutus sum, et satiari et esurire et abundare et penuriam pati: omnia possum in eo, qui me confortat. Recta voluntate datoris, non doni usu laetemur. [26. 40] Unde ergo gaudes, o Paule magne? Unde gaudes, unde pasceris, homo renovate in agnitione Dei secundum imaginem eius, qui creavit te, et anima viva tanta continentia et lingua volatilis loquens mysteria? Talibus quippe animantibus ista esca debetur. Quid est, quod te pascit? Laetitia. Quod sequitur audiam: Verumtamen, inquit, benefecistis communicantes tribulationi meae. Hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi bene fecerunt, non quia eius angustia relaxata est, qui dicit tibi: In tribulatione dilatasti mihi, quia et abundare et penuriam pati novit in te, qui confortas eum.
Scitis enim, inquit, etiam vos, Philippenses, quoniam in principio Evangelii, cum ex Macedonia sum profectus, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli, quia et Thessalonicam et semel et iterum usibus meis misistis. Ad haec bona opera eos redisse nunc gaudet et repullulasse laetatur tamquam revirescente fertilitate agri. [26. 41] Numquid propter usus suos, quia dixit: Usibus meis misistis, numquid propterea gaudet? Non propterea. Et hoc unde scimus? Quoniam ipse sequitur dicens: Non quia quaero datum, sed requiro fructum. Didici a te, Deus meus, inter datum et fructumdiscernere. Datum est res ipsa, quam dat, qui impertitur haec necessaria, veluti est nummus, cibus, potus, vestimentum, tectum, adiutorium. Fructus autem bona et recta voluntas datoris est. Non enim ait Magister bonus: Qui susceperit prophetam tantum, sed addidit: in nomine Prophetae; neque ait tantum: Qui susceperit iustum, sed addidit: in nomine iusti; ita quippe ille mercedem Prophetae, iste mercedem iusti accipiet. Nec solum ait: Qui calicem aquae frigidae potum dederit uni ex minimis meis, sed addidit:tantum in nomine discipuli, et sic adiunxit: Amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Datum est suscipere Prophetam, suscipereiustum, porrigere calicem aquae frigidae discipulo; fructus autem in nomine Prophetae, in nomine iusti, in nomine discipuli hoc facere. Fructu pascitur Elias a vidua sciente, quod hominem Dei pasceret et propter hoc pasceret; per corvum autem dato pascebatur. Nec interior Elias, sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate corrumpi. Infideles non recta voluntate operantur bona. [27. 42] Ideoque dicam, quod verum est coram te, Domine, cum homines idiotae atque infideles, quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta initiorum et magnalia miraculorum, quae nomine piscium et coetorum significari credimus, suscipiunt corporaliter reficiendos aut in aliquo usu praesentis vitae adiuvandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit et quo pertineat ignorent, nec illi istos pascunt nec isti ab illis pascuntur, quia nec illi haec sancta et recta voluntate operantur nec isti eorum datis, ubi fructum nondum vident, laetantur.
Inde quippe animus pascitur, unde laetatur. Et ideo pisces et coeti non vescuntur escis, quas non germinat nisi iam terra ab amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta. Cuncta opera Dei bona valde sunt. [28. 43] Et vidisti, Deus, omnia quae fecisti, et ecce bona valde, quia et nos videmus ea, et ecce omnia bona valde. In singulis generibus operum tuorum, cum dixisses, ut fierent, et facta essent, illud atque illud vidisti quia bonum est. Septiens numeravi scriptum esse te vidisse, quia bonum est quod fecisti; et hoc octavum est, quia vidisti omnia quae fecisti, et ecce non solum bona sed etiam valde bona tamquam simul omnia. Nam singula tantum bona erant, simul autem omnia et bona et valde. Hoc dicunt etiam quaeque pulchra corpora, quia longe multo pulchrius est corpus, quod ex membris pulchris omnibus constat, quam ipsa membra singula, quorum ordinatissimo conventu completur universum, quamvis et illa etiam singillatim pulchra sint. Verbo Dei non accedit tempus. [29. 44] Et attendi, ut invenirem, utrum septiens vel octiens videris, quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt, et in tua visione non inveni tempora, per quae intellegerem, quod totiens videris quae fecisti, et dixi: " O Domine, nonne ista Scriptura tua vera est, quoniam tu verax et Veritas edidisti eam? Cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione tempora, et ista Scriptura tua mihi dicit per singulos dies ea quae fecisti te vidisse, quia bona sunt, et cum ea numerarem, inveni quotiens? ". Ad haec tu dicis mihi,quoniam tu es Deus meus et dicis voce forti in aure interiore servo tuo perrumpens meam surditatem et clamans: " O homo, nempe quod Scriptura mea dicit, ego dico. Et tamen illa temporaliter dicit, verbo autem meo tempus non accidit, quia aequali mecum aeternitate consistit. Sic ea, quae vos per spiritum meum videtis, ego video, sicut ea, quae vos per spiritum meum dicitis, ego dico.
Atque ita cum vos temporaliter ea videatis, non ego temporaliter video, quemadmodum, cum vos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico ". Manichaeorum insane dicta de operibus Dei. [30. 45] Et audivi, Domine Deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua veritate et intellexi, quoniam sunt quidam, quibus displicent opera tua, et multa eorum dicunt te fecisse necessitate compulsum, sicut fabricas caelorum et compositiones siderum, et hoc non de tuo, sed iam fuisse alibi creata et aliunde, quae tu contraheres et compaginares atque contexeres, cum de hostibus victis mundana moenia molireris, ut ea constructione devicti adversus te iterum rebellare non possent; alia vero nec fecisse te nec omnino compegisse, sicut omnes carnes et minutissima quaeque animantia et quidquid radicibus terram tenet, sed hostilem mentem naturamque aliam non abs te conditam tibique contrariam in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare. Insani dicunt haec, quoniam non per spiritum tuum vident opera tua nec te cognoscunt in eis.