Le Confessioni, Sant'Agostino, Versione di Latino, Libro 13; 11-20

Testo originale in latino del Libro 13; paragrafi 11-20 de Le Confessioni di Sant'Agostino

Le Confessioni, Sant'Agostino, Versione di Latino, Libro 13; 11-20
getty-images

LE CONFESSIONI: LIBRO 13; PARAGRAFI 11-20

[11. 12] Trinitatem omnipotentem quis intelleget? Et quis non loquitur eam, si tamen eam? Rara anima, quaecumque de illa loquitur, scit quod loquitur. Et contendunt et dimicant, et nemo sine pace videt istam visionem. Vellem, ut haec tria cogitarent homines in se ipsis. Longe aliud sunt ista tria quam illa Trinitas, sed dico, ubi se exerceant et probent et sentiant, quam longe sunt. Dico autem haec tria: esse, nosse, velle. Sum enim et scio et volo: sum sciens et volens et scio esse me et velle et volo esse et scire. In his igitur tribus quam sit inseparabilis vita et una vita et una mens et una essentia, quam denique inseparabilis distinctio et tamen distinctio, videat qui potest. Certe coram se est; attendat in se et videat et dicat mihi. Sed cum invenerit in his aliquid et dixerit, non iam se putet invenisse illud, quod supra ista est incommutabile, quod est incommutabiliter et scit incommutabiliter et vult incommutabiliter; et utrum propter tria haec et ibi trinitas, an in singulis haec tria, ut terna singulorum sint, an utrumque miris modis simpliciter et multipliciter infinito in se sibi fine, quo est et sibi notum est et sibi sufficit incommutabiliter id ipsum copiosa unitatis magnitudine, quis facile cogitaverit? Quis ullo modo dixerit? Quis quolibet modo temere pronuntiaverit? Qui tenebris ignorantiae tegebantur, Domini doctrina illuminati sunt. [12. 13] Procede in confessione, fides mea; dic Domino Deo tuo: Sancte, sancte, sancte, Domine Deus meus, in nomine tuobaptizati sumus, Pater et Fili et Spiritus Sancte, in nomine tuo baptizamus, Pater et Fili et Spiritus Sancte, quia et apud nos in Christo suo fecit Deus caelum et terram, spiritales et carnales Ecclesiae suae, et terra nostra antequam acciperet formam doctrinae, invisibilis erat et incomposita, et ignorantiae tenebris tegebamur, quoniam pro iniquitate erudisti hominem, et iudicia tua sicut multa abyssus. Sed quia spiritus tuus superferebatur super aquam, non reliquit miseriam nostram misericordia tua, et dixisti: Fiat lux; paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. Paenitentiam agite; Fiat lux, et quoniam conturbata erat ad nos ipsos anima nostra, commemorati sumus tui, Domine, de terra Iordanis et de monte aequali tibi, sed parvo propter nos, et displicuerunt nobis tenebrae nostrae, et conversi sumus ad te, et facta est lux. Et ecce fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Adoptionis et redemptionis exspectatio. [13. 14] Et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes. Adhuc abyssus abyssum invocat, sed iam in voce cataractarum tuarum. Adhuc et ille qui dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, etiam ipse nondum se arbitratur comprehendisse, et quae retro oblitus, in ea, quae ante sunt, extenditur et ingemescit gravatus, et sitit anima eius ad Deum vivum, quemadmodum cervi ad fontes aquarum, et dicit: Quando veniam? Habitaculum suum, quod de caelo est, superindui cupiens, et invocat inferiorem abyssum dicens: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae; et: Nolite pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis; et: O stulti Galatae, quis vos fascinavit? Sed iam non in voce sua; in tua enim, qui misisti spiritum tuum de excelsis per eum, qui ascendit in altum et aperuit cataractas donorum suorum, ut fluminis impetus laetificarent civitatem tuam.

Illi enim suspiratsponsi amicus, habens iam spiritus primitias penes eum, sed adhuc in semetipso ingemescens, adoptionem exspectans,redemptionem corporis sui; illi suspirat (membrum est enim sponsae) et illi zelat (amicus est enim sponsi),illi zelat, non sibi, quiain voce cataractarum tuarum, non in voce sua invocat alteram abyssum, cui zelans timet, ne sicut serpens Evam decepit astutia sua, sic et eorum sensus corrumpantur a castitate, quae est in sponso nostro, Unico tuo. Quae est illa speciei lux? Cum videbimus eum, sicuti est, et transierint lacrimae, quae mihi factae sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Fides et spes. [14. 15] Et ego dico: " Deus meus ubi es? ". Ecce ubi es. Respiro in te paululum, cum effundo super me animam meam in voce exsultationis et confessionis soni festivitatem celebrantis. Et adhuc tristis est, quia relabitur et fit abyssus, vel potius sentit adhuc se esse abyssum. Dicit ei fides mea, quam accendisti in nocte ante pedes meos: Quare tristis es, anima, et quare conturbas me? Spera in Domino; lucerna pedibus tuis verbum eius. Spera et persevera, donec transeat nox, mater iniquorum, donec transeat ira Domini, cuius filii et nos fuimus aliquando tenebrae, quarum residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo, donec aspiret dies et removeantur umbrae. Spera in Domino: Mane astabo et contemplabor; semper confitebor illi. Mane astabo et videbo salutare vultus mei, Deum meum, qui vivificabit et mortalia corpora nostra propter spiritum, qui habitat in nobis, quia super interius nostrum tenebrosum et fluvidum misericorditer superferebatur. Unde in hac peregrinatione pignus accepimus, ut iam simus lux, dum adhuc spe salvi facti sumus, et filii lucis et filii diei, non filii noctis neque tenebrarum, quod tamen fuimus. Inter quos et nos in isto adhuc incerto humanae notitiae tu solus dividis, qui probas corda nostra et vocas lucem diem et tenebras noctem. Quis enim nos discernit nisi tu? Quid autem habemus, quod non accepimus a te, ex eadem massavasa in honorem, ex qua sunt et alia facta in contumeliam? Firmamentum, seu Scripturae constans auctoritas. [15. 16] Aut quis nisi tu, Deus noster, fecisti nobis firmamentum auctoritatis super nos in Scriptura tua divina? Caelum enimplicabitur ut liber, et nunc sicut pellis extenditur super nos. Sublimioris enim auctoritatis est tua divina Scriptura, cum iam obierunt istam mortem illi mortales, per quos eam dispensasti nobis. Et tu scis, Domine, tu scis, quemadmodum pellibus indueris homines, cum peccato mortales fierent. Unde sicut pellem extendisti firmamentum Libri tui, concordes utique sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. Namque ipsa eorum morte solidamentum auctoritatis in eloquiis tuis per eos editis sublimiter extenditur super omnia, quae subter sunt, quod, cum hic viverent, non ita sublimiter extentum erat. Nondum sicut pellem caelum extenderas, nondum mortis eorum famam usquequaque dilataveras. [15. 17] Videamus, Domine, caelos, opera digitorum tuorum; disserena oculis nostris nubilum, quo subtexisti eos. Ibi esttestimonium tuum sapientiam praestans parvulis. Perfice, Deus meus, laudem tuam ex ore infantium et lactentium. Neque enim novimus alios libros ita destruentes superbiam, ita destruentes inimicum et defensorem resistentem reconciliationi tuae defendendo peccata sua. Non novi, Domine, non novi alia tam casta eloquia, quae sic mihi persuaderent confessionem et lenirent cervicem meam iugo tuo et invitarent colere te gratis.

Intellegam ea, Pater bone, da mihi hoc subterposito, quia subterpositis solidasti ea. Aquae super firmamentum, seu populi angelorum. [15. 18] Sunt aliae aquae super hoc firmamentum, credo, immortales et a terrena corruptione secretae. Laudent nomen tuum,laudent te supercaelestes populi angelorum tuorum, qui non opus habent suspicere firmamentum hoc et legendo cognoscere verbum tuum. Vident enim faciem tuam semper, et ibi legunt sine syllabis temporum, quid velit aeterna voluntas tua. Legunt, eligunt et diligunt; semper legunt et numquam praeterit quod legunt. Eligendo enim et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii tui. Non clauditur codex eorum nec plicatur liber eorum, quia tu ipse illis hoc es et es in aeternum, quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam temporaliter enuntiantem te, qui fecisti tempora. In caelo enim, Domine, misericordia tua et veritas tua usque ad nubes. Transeunt nubes, caelum autem manet. Transeunt praedicatores verbi tui ex hac vita in aliam vitam, Scriptura vero tua usque in finem saeculi super populos extenditur. Sed et caelum et terra transibunt, sermones autem tui non transibunt, quoniam et pellis plicabitur et faenum, super quod extendebatur, cum claritate sua praeteriet, verbum autem tuum manet in aeternum, quod nuncin aenigmate nubium et per speculum caeli, non sicuti est, apparet nobis, quia et nos quamvis Filio tuo dilecti sumus, nondum apparuit quod erimus. Attendit per retia carnis et blanditus est et inflammavit, et currimus post odorem eius. Sed cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est; sicuti est, Domine, videre nostrum, quod nondum est nobis. Anima sitit et esurit. [16. 19] Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter et scis incommutabiliter et vis incommutabiliter. Et essentia tua scit et vult incommutabiliter et scientia tua est et vult incommutabiliter et voluntas tua est et scit incommutabiliter. Nec videtur iustum esse coram te, ut, quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab illuminato commutabili. Ideoque anima mea tamquam terra sine aqua tibi, quia sicut se illuminare de se non potest, ita se satiare de se non potest. Sic enim apud te fons vitae, quomodo in lumine tuo videbimus lumen . Congregatio aquarum, seu societas ethnice viventium. [17. 20] Quis congregavit amaricantes in societatem unam? Idem namque illis finis est temporalis et terrenae felicitatis, propter quam faciunt omnia, quamvis innumerabili varietate curarum fluctuent. Quis, Domine, nisi tu, qui dixisti, ut congregarentur aquae in congregationem unam et appareret arida sitiens tibi? Quoniam tuum est mare, et tu fecisti illud, et aridam terram manus tuaeformaverunt? Neque enim amaritudo voluntatum, sed congregatio aquarum vocatur mare. Tu enim coherces etiam malas cupiditates animarum et figis limites, quousque progredi sinantur, atque ut in se comminuantur fluctus earum. Atque ita facis mare ordine imperii tui super omnia. Terra arida eiusque fructus, seu animae sitientes Deo et bene facientes. [17. 21] At animas sitientes tibi et apparentes tibi alio fine distinctas a societate maris occulto et dulci fonte irrigas, ut et terra det fructum suum; et dat fructum suum et te iubente, Domino Deo suo, germinat anima nostra opera misericordiae secundum genus, diligens proximum in subsidiis necessitatum carnalium, habens in se semen secundum similitudinem, quoniam ex nostra infirmitate compatimur ad subveniendum indigentibus similiter opitulantes, quemadmodum nobis vellemus opem ferri, si eodem modo indigeremus, non tantum in facilibus tamquam in herba seminali, sed etiam in protectione adiutorii forti robore, sicut lignum fructiferum, id est beneficum ad eripiendum eum, qui iniuriam patitur, de manu potentis et praebendo protectionis umbraculum valido robore iusti iudicii.

Sol, luna et stellae, seu operationes spiritus. [18. 22] Ita, Domine, ita, oro te, oriatur, sicuti facis, sicuti das hilaritatem et facultatem, oriatur de terra veritas, et iustitia de caelorespiciat, et fiant in firmamento luminaria. Frangamus esurienti panem nostrum et egenum sine tecto inducamus in domumnostram, nudum vestiamus et domesticos seminis nostri non despiciamus. Quibus in terra natis fructibus vide, quia bonum est, et erumpat temporaria lux nostra, et de ista inferiore fruge actionis in delicias contemplationis verbum vitae superius obtinentes appareamus sicut luminaria in mundo cohaerentes firmamento Scripturae tuae. Ibi enim nobiscum disputas, ut dividamus inter intellegibilia et sensibilia tamquam inter diem et noctem vel inter animas alias intellegibilibus, alias sensibilibus deditas, ut iam non tu solus in abdito diiudicationis tuae, sicut antequam fieret firmamentum, dividas inter lucem et tenebras, sed etiam spiritales tui in eodem firmamento positi atque distincti manifestata per orbem gratia tua luceant super terram et dividant inter diem et noctem et significent tempora, quia vetera transierunt, ecce facta sunt nova, et quia propior est nostra salus, quam cum credidimus, et quia nox praecessit, dies autem appropinquavit, et quia benedicis coronam anni tui, mittens operarios in messem tuam, in qua seminanda alii laboraverunt, mittens etiam in aliam sementem, cuius messis in fine est. Ita das vota optanti et benedicis annos iusti, tu autem idem ipse es et in annis tuis, qui non deficiunt, horreum praeparas annis transeuntibus. Aeterno quippe consilio propriis temporibus bona caelestia das super terram. [18. 23] Quoniam quidem alii datur per spiritum sermo sapientiae tamquam luminare maius propter eos, qui perspicuae veritatis luce delectantur tamquam in principio diei, alii autem sermo scientiae secundum eumdem spiritum tamquam luminare minus, alii fides, alii donatio curationum, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alteri genera linguarum, et haec omnia tamquam stellae. Omnia enim haec operatur unus atque idem spiritus, dividens propria unicuique prout vult et faciens apparere sidera in manifestatione ad utilitatem. Sermo autem scientiae, qua continentur omnia sacramenta, quae variantur temporibus tamquam luna, et ceterae notitiae donorum, quae deinceps tamquam stellae commemorata sunt, quantum differunt ab illo candore sapientiae, quo gaudet praedictus dies, tantum in principio noctis sunt. His enim sunt necessaria, quibus ille prudentissimus servus tuus non potuit loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, ille, qui sapientiam loquitur inter perfectos. Animalis autem homo tamquam parvulus in Christo lactisque potator, donec roboretur ad solidum cibum et aciem firmet ad solis aspectum, non habeat desertam noctem suam, sed luce lunae stellarumque contentus sit. Haec nobiscum disputas sapientissime, Deus noster, in libro tuo, firmamento tuo, ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamvis adhuc in signis et in temporibus et in diebus et in annis. Electorum incitatio. [19. 24] Sed prius lavamini, mundi estote, auferte nequitiam ab animis vestris atque a conspectu oculorum meorum, ut appareat arida. Discite bonum facere, iudicate pupillo et iustificate viduam, ut germinet terra herbam pabuli et lignum fructiferum, et venite, disputemus, dicit Dominus, ut fiant luminaria in firmamento caeli, et luceant super terram. Quaerebat dives ille a magistro bono, quid faceret, utvitam aeternam consequeretur; dicat ei magister bonus, quem putabat hominem et nihil amplius (bonus est autem, quia Deus est) dicat ei, ut, si vult venire ad vitam, servet mandata, separet a se amaritudinem malitiae atque nequitiae, non occidat, non moechetur, non furetur, non falsum testimonium dicat, ut appareat arida et germinet honorem matris et patris et dilectionem proximi.

Feci, inquit,haec omnia. Unde ergo tantae spinae, si terra fructifera est? Vade, exstirpa silvosa dumeta avaritiae, vende quae possides et implere frugibus dando pauperibus et habebis thesaurum in caelis et sequere Dominum, si vis esse perfectus, eis sociatus, inter quos loquitursapientiam ille, qui novit, quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut fiant et tibi luminaria in firmamento caeli; quod non fiet, nisi fuerit illic cor tuum; quod item non fiet, nisi fuerit illic thesaurus tuus, sicut audisti a Magistro bono. Sed contristata est terra sterilis, et spinae suffocaverunt verbum. [19. 25] Vos autem, genus electum, infirma mundi, qui dimisistis omnia, ut sequeremini Dominum, ite post eum et confundite fortia, ite post eum, speciosi pedes, et lucete in firmamento, ut caeli enarrent gloriam eius, dividentes interlucem perfectorum, sed nondum sicut angelorum, et tenebras parvulorum, sed non desperatorum; lucete super omnem terram, et dies sole candens eructet diei verbum sapientiae et nox, luna lucens, annuntiet nocti verbum scientiae. Luna et stellae nocti lucent, sed nox non obscurat eas, quoniam ipsae illuminant eam pro modulo eius. Ecce enim tamquam Deo dicente: Fiant luminaria in firmamento caeli, factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt linguae divisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum, et facta sunt luminaria in firmamento caeli verbum vitae habentia. Ubique discurrite, ignes sancti, ignes decori. Vos enim estis lumen mundi nec estis sub modio. Exaltatus est, cui adhaesistis, et exaltavit vos. Discurrite et innotescite omnibus gentibus. Reptilia, seu sacramenta; coeti, seu miracula; volatilia, seu nuntii Dei. [20. 26] Concipiat et mare et pariat opera vestra, et producant aquae reptilia animarum vivarum. Separantes enim pretiosum a vilifacti estis os Dei, per quod diceret: Producant aquae non animam vivam, quam terra producet, sed reptilia animarum vivarum et volatilia volantia super terram. Repserunt enim sacramenta tua, Deus, per opera sanctorum tuorum inter medios fluctus temptationum saeculi ad imbuendas gentes nomine tuo in baptismo tuo. Et inter haec facta sunt magnalia mirabilia tamquam coeti grandes et voces nuntiorum tuorum volantes super terram iuxta firmamentum Libri tui praeposito illo sibi ad auctoritatem, sub quo volitarent, quocumque irent. Neque enim sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum, quando in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum, quoniam tu, Domine, benedicendo multiplicasti haec. Aquae, seu gentes. [20. 27] Numquid mentior aut mixtione misceo neque distinguo lucidas cognitiones harum rerum in firmamento caeli et opera corporalia in undoso mari et sub firmamento caeli? Quarum enim rerum notitiae sunt solidae et terminatae sine incrementis generationum tamquam lumina sapientiae et scientiae, earumdem rerum sunt operationes corporales multae ac variae, et aliud ex alio crescendo multiplicantur in benedictione tua, Deus, qui consolatus es fastidia sensuum mortalium, ut in cognitione animi res una multis modis per corporis motiones figuretur atque dicatur. Aquae produxerunt haec, sed in verbo tuo. Necessitates alienatorum ab aeternitate veritatis tuae populorum produxerunt haec, sed in Evangelio tuo, quoniam ipsae aquae ista eiecerunt, quarum amarus languor fuit causa, ut in tuo verbo ista producerent. [20. 28] Et pulchra sunt omnia faciente te, et ecce tu inenarrabiliter pulchrior, qui fecisti omnia.

A quo si non esset lapsus Adam, non diffunderetur ex utero eius salsugo maris, genus humanum profunde curiosum et procellose tumidum et instabiliter fluvidum, atque ita non opus esset, ut in aquis multis corporaliter et sensibiliter operarentur dispensatores tui mystica facta et dicta. Sic enim mihi nunc occurrerunt reptilia et volatilia, quibus imbuti et initiati homines corporalibus sacramentis subditi non ultra proficerent, nisi spiritaliter vivesceret anima gradu alio et post initii verbum in consummationem respiceret.

Un consiglio in più