De provinciis consularibus, Cicerone, Versione di Latino, Parte 21-30

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte 21-30 del De provinciis consularibus di Marco Tullio Cicerone

DE PROVINCIIS CONSULARIBUS: PARTE 21-30

[21] An vero M ille Lepidus, qui bis consul et pontifex maximus fuit, non solum memoriae testimonio, sed etiam annalium litteris et summi poetae voce laudatus est, quod, cum M Fulvio collega, quo die censor est factus, homine inimicissimo, in Campo statim rediit in gratiam, ut commune officium censurae communi animo ac voluntate defenderent? Atque, ut vetera, quae sunt innumerabilia, mittam, tuus pater, Philippe, nonne uno tempore cum suis inimicissimis in gratiam rediit? Quibus eum omnibus eadem res publica reconciliavit, quae alienarat. [22] Multa praetereo, quod intueor coram haec lumina atque ornamenta rei publicae, P Servilium et M Lucullum. Utinam etiam L Lucullus illic adsideret! Quae fuerunt inimicitiae in civitate graviores quam Luculorum atque Servili? Quas in viris fortissimis non solum extinxit rei publicae utilitas dignitasque ipsorum, sed etiam ad amicitiam consuetudinemque traduxit. Quid? Q Metellus Nepos nonne consul in templo iovis Optimi Maximi permotus cum auctoritate vestra, tum illius P Servili incredibili gravitate dicendi, absens mecum summo suo beneficio rediit in gratiam? An ego possum huic esse inimicus, cuius litteris, fama, nuntiis celebrantur aures cotidie meae novis nominibus gentium, nationum, locorum? [23] Ardeo, mihi credite, Patres conscripti (id quod vosmet de me existimatis et facitis ipsi) incredibili quodam amore patriae, qui me amor et subvenire olim impendentibus periculis maximis cum dimicatione capitis, et rursum, cum omnia tela undique esse intenta in patriam viderem, subire coegit atque excipere unum pro universis. Hic me meus in rem publicam animus pristinus ac perennis cum C Caesare reducit, reconciliat, restituit in gratiam. [24] Quod volent denique homines existiment, nemini ego possum esse bene merenti de re publica non amicus. Etenim, si iis, qui haec omnia flamma ac ferro delere voluerunt, non inimicitias solum, sed etiam bellum indixi atque intuli, cum partim mihi illorum familiares, partim etiam me defendente capitis iudiciis essent liberati, cur eadem res publica, quae me in amicos inflammare potuit, inimicis placare non possit? Quod mihi odium cum P Clodio fuit, nisi quod perciciosum patriae civem fore putabam, qui turpissima libidine incensus duas res sanctissimas, religionem et pudicitiam, uno scelere violasset? Num est igitur dubium ex iis rebus, quas is egit agitque cotidie, quin ego in illo oppugnando rei publicae plus quam otio meo, non nulli in eodem defendendo suo plus otio quam communi prospexerint? [25] Ego me a C Caesare in re publica dissensisse fateor et sensisse vobiscum: sed nunc isdem vobis adsentior, cum quibus antea sentiebam. Vos enim, ad quos litteras L Piso de suis rebus non audet mittere, qui Gabini litteras insigni quadam nota atque ignominia nova condemnastis, C Caesari supplicationes decrevistis numero ut nemini uno ex bello, honore ut omnino nemini. Cur igitur exspectem hominem aliquem, qui me cum illo in gratiam reducat? Reduxit ordo amplissimus et ordo is, qui est et publici consili et meorum omnium consiliorum auctor et princeps. Vos sequor, Patres conscripti, vobis obtempero, vobis adsentior, qui, quamdiu C Caesaris consilia in re publica non maxime diligebatis, me quoque cum illo minus coniunctum videbatis; posteaquam rebus gestis mentes vestras voluntatesque mutastis, me non solum comitem esse sententiae vestrae, sed etiam laudatorem vidistis. [26] Sed quid est quod in hac causa maxime homines admirentur et reprehendant meum consilium, cum ego idem antea multa decreverim, que magis ad hominis dignitatem quam ad rei publicae necessitatem pertinerent? Supplicationem quindecim dierum decrevi sententia mea. Rei publicae satis erat tot dierum quot C Mario; dis immortalibus non erat exigua eadem gratulatio quae ex maximis bellis. Ergo ille cumulus dierum hominis est dignitati tributus. [27] In quo ego, quo consule referente primum decem dierum est supplicatio decreta Cn Pompeio Mithridate interfecto et confecto Mithridatico bello, et cuius sententia primum duplicata est supplicatio consularis (mihi enim estis adsensi, cum, eiusdem Pompei litteris recitatis, confectis omnibus maritimis terrestribusque bellis, supplicationem dierum decem decrevistis), sum Cn Pompei virtutem et animu magnitudinem admiratus, quod, cum ipse ceteris omnibus esset omni honore antelatus, ampliorem honorem alteri tribuerat quam ego decrevi, res ipsa tributa est dis immortalibus et maiorum institutis et utilitati rei publicae, sed dignitas verborum, honos et novitas et numerus dierum Caesaris ipsius laudi gloriaeque concessus est. [28] Relatum est ad nos nuper de stipendio exercitus; non decrevi solum, sed etiam ut vos decerneritis laboravi; multa dissentientibus respondi; scribendo adfui. Tum quoque homini plus tribui quam nescio cui necessitati. Illum enim arbitrabar etiam sine hoc subsidio pecuniae retinere exercitum praeda ante parta et bellum conficere posse; sed decus illud et ornamentum triumphi minuendum nostra parsimonia non putavi. Actum est de decem legatis, quos alii omnino non dabant, alii exempla quaerebant, alii tempus differebant, alii sine ulli verborum ornamentis dabant; in ea quoque re sic sum locutus, ut omnes intellegerent me id, quod rei publicae causa sentirem, facere uberius propter ipsius Caesaris dignitatem. [29] At ego idem nunc in provinciis decernendis, qui illas omnes res egi silentio, interpellor, cum in superioribus causis hominis ornamenta valuerint, in hac me nihil aliud nisi ratio belli, nisi summa utilitas rei publicae, moveat. Nam ipse Caesar quid est cur in provincia commorari velit, nisi ut ea, quae per eum adfecta sunt, perfecta rei publicae tradat? Amoenitas eum, credo, locorum, urbium pulchritudo, hominum nationumque illarum humanitas et lepos, victoriae cupiditas, finium imperii propagatio retinet. Quid illis terris asperius, quod incultius oppidis, quid nationibus immanius, quid porro tot victoriis praestabilius, quid Oceano longius inveniri potest? An reditus in patriam habet aliquam offensionem? Utrum apud populum, a quo missus, an apud senatum, a quo ornatus est? An dies auget eius desiderium, an magis oblivionem, ac laurea illa magnis periculis parta amittit longo intervallo viriditatem? Quare, si qui hominem non diligunt, nihil est quod eum de provincia devocent; ad gloriam devocant, ad triumphum, ad gratulationem, ad summum honorem senatus, equestris ordinis gratiam, populi caritatem. [30] Sed si ille hac tam eximia fortuna propter utilitatem rei publicae frui non properat, ut omnia illa conficiat, quid ego, senator, facere debeo, quem, etiamsi ille aliud vellet, rei publicae consulere oporteret? Ego vero sic intellego, Patres conscripti, nos hoc tempore in provinciis decernendis perpetuae pacis habere oportere rationem. Nam quis hoc non sentit omnia alia esse nobis vacua ab omni periculo atque etiam suspicione belli.