De provinciis consularibus, Cicerone, Versione di Latino, Parte 11-20
Testo originale in latino della parte 11-20 del De provinciis consularibus di Marco Tullio Cicerone
DE PROVINCIIS CONSULARIBUS: PARTE 11-20
[11] Itaque, Patres conscripti, videtis non temeritate redemptionis aut negoti gerendi inscitia, sed avaritia, superbia, crudelitate Gabini paene adflictos iam atque eversos publicanos; quibus quidem vos in his angustiis aerarii tamen subveniatis necesse est. Etsi iam multis non potestis, qui propter illum hostem senatus, inimicissimum ordinis equestris bonorumque omnium non solum bona, sed etiam honestatem miseri deperdiderunt, quos non parsimonia, non continentia, non virtus, non labor, non splendor tueri potuit contra illius helluonis et praedonis audaciam. [12] Quid? Qui se etiam nunc subsidiis patrimonii aut amicorum liberalitate sustentant, hos perire patiemur? An, si qui frui publico non potuit per hostem, hic tegitur ipsa lege censoria; quem is frui non sinit, qui est, etiamsi non appellatur, hostis, huic ferri auxilium non oportet? Retinete igitur in provincia diutius eum, qui de sociis cum hostibus, de civibus cum sociis faciat pactiones, qui hoc etiam se pluris esse quam collegam putet, quod ille vos tristia voltuque deceperit, ipse numquam se minus quam erat, nequam esse simularit. Piso autem alio quodam modo gloriatur se brevi tempore perfecisse, ne Gabinius unus omnium nequissimus existimaretur. [13] Hos vos de provinciis, si non aliquando deducendi essent, deripiendos non putaretis, et has duplicis pestes sociorum, militum cladis, publicanorum ruinas, provinciarum vastitates, imperii maculas teneretis? At idem vos anno superiore hos eosdem revocabitis, cum in provincias pervenissent. Quo tempore si liberum vestrum iudicium fuisset nec totiens dilata res nec ad extremum e manibus erepta, restituissetis, id quod cupiebatis, vestram auctoritatem, iis, per quos erat amissa, revocatis, et iis ipsis praemiis extortis, quae erant pro scelere atque eversione patriae consecuti. Qua e poena si tum aliorum opibus, non suis, invitissimis vobis evolarunt, at aliam multo maiorem gravioremque subierunt. [14] Quae enim homini, in quo aliqui si non famae pudor, at supplicii timor est, gravior poena accidere potuit quand non credi litteris iis, quae rem publicam bene gestam in bello nuntiarent? Hoc statuit senatus, cum frequens supplicationem Gabinio denegavit, primum homini sceleribus flagitiis contaminatissimo nihil esse credendum, deinde a proditore atque eo, quem praesentem hostem rei publicae cognosset, bene rem publicam geri non potuisse, postremo ne deos quidem immortalis velle aperiri sua templa et sibi subplicari hominis impurissimi et sceleratissimi nomine. Itaque ille alter aut ipse est homo doctus et a suis Graecis, subtilius eruditus, quibuscum iam in exostra helluatur,(antea post siparium solebat), aut amicos habet prudentiores quam Gabinius, cuius nullae litterae proferuntur. [15] Hosce igitur imperatores habebimus? Quorum alter non audet nos certiores facere cur imperator appellatur, alterum, si tabellarii non cessarint, necesse est paucis diebus paenitat audere. Cuius amici si qui sunt, aut si beluae tam immani tamque taetrae possunt ulli esse amici, has consololatione utantur, etiam T Albucio supplicationem hunc ordinem denegasse. Quod est primum dissimile, res in Sardinia cum mastrucatis latrunculis a propraetore una cohorte auxiliaria gesta et bellum cum maximis Syriae gentibus et tyrannis consulari exercitu imperioque confectum. Deinde Albucius, quod a senatu petebat, ipse sibi in Sardinia ante decreverat. Constabat enim Graecum hominem ac levem in ipsa provincia quasi triumphasse, itaque hanc eius temeritatem senatus supplicatione denegata notavit.
[16] Sed fruatur sane hoc solacio atque hanc insignem ignominiam, quoniam uni praeter se inusta sit, putet esse leviorem, dum modo, cuius exemplo se consolatur, eius exitum expectet, praesertim cum in Albucio nec Pisonis libidines nec audacia Gabini fuerit ac tamen hac una plaga conciderit, ignominia senatus. [17] Atqui duas Gallias qui decernit consulibus duobus, hos retinet ambo; qui autem alteram Galliam et aut Syriam aut Macedoniam, tamen alterum retinet et in utriusque pari, scelere disparem condicionem facit. Faciam, inquit, illas praetorias, ut Pisoni et Gabinio succedatur statim. Si hic sinat! Tum enim tribunus intercedere poterit, nunc non potest. Itaque ego idem, qui nunc consulibus iis, qui designati erunt, Syriam Macedoniamque decerno, decernam easdem praetorias, ut et praetores annuas provincias habeant, et eos quam primum videamus, quos animo aequo videre non possumus. Sed mihi credite, numquam succedetur illis, nisi cum ea lege referetur, qua intercedi de provinciis non licebit. Itaque, hoc tempore amisso, annus est integer vobis exspectandus, quo interiecto civium calamitas, sociorum aerumna, sceleratissimorum hominum impunitas propagatur. [18] Quodsi essent illi optimi viri, tamen ego mea sententia C Caesari succedendum nondum putarem. Qua de re dicam, Patres conscripti, quae sentio, atque illam interpellationem mei familiarissimi, qua paulo ante interrupta est oratio mea, non pertimescam. Negat me vir optimus inimiciorem Gabinio debere esse quam Caesari; omnem illam tempestatem, cui cesserim, Caesare impulsore atque adiutore esse excitatam. Cui si primum sic respondeam, me communis utilitatis habere rationem, non doloris mei, possimne probare, cum id me facere dicam, quod exemplo fortissimorum et clarissimorum civium facere possim? At Ti Gracchus (patrem dico, cuius utinam filii ne degenerassent a gravitate patria) tantam laudem est adeptus, quod tribunus plebis solus ex toto illo collegio L Scipioni auxilio fuit, inimicissimus et ipsius et fratris eius Africani, iuravitque in contione se in gratiam non redisse, sed alienum sibi videri dignitate imperii, quo duces essent hostium Scipione triumphante ducti, eodem ipsum duci, qui triumphasset? [19] Quis plenior inimicorum fuit C Mario? L Crassus, M Scaurus alieni, inimici omnes Metelli. At ii non modo illum inimicum ex Gallia sententiis suis non detrahebant, sed ei propter rationem Gallici belli provinciam extra ordinem decernebant. Bellum in Gallia maximum gestum est; domitae sunt a Caesare maximae nationes, sed nondum legibus,nondum iure certo, nondum satis firma pace devinctae. Bellum adfectum videmus, et, vere ut dicam, paene confectum, sed ita ut, si idem extrema persequitur qui inchoavit, iam omnia perfecta videamus, si succeditur, periculum sit ne instauratas maximi belli reliquias ac renovatas audiamus. [20] Ergo ego senator inimicus, si ita vultis, homini, amicus esse, sicut semper fui, rei publicae debeo. Quid? Si ipsas inimicitias, depono rei publicae causa, quis me tandem iure reprehendet, praesertim cum ego omnium meorum consiliorum atque factorum exempla semper ex summorum hominum consiliis atque factis mihi censuerim petenda.