De provinciis consularibus, Cicerone, Versione di Latino, Parte 01-10

Testo originale in latino della parte 01-10 del De provinciis consularibus di Marco Tullio Cicerone

De provinciis consularibus, Cicerone, Versione di Latino, Parte 01-10
getty-images

DE PROVINCIIS CONSULARIBUS: PARTE 01-10

[1] 1 Si quis vestrum, patres conscripti, exspectat quas sim provincias decreturus, consideret ipse secum qui mihi homines ex provinciis potissimum detrahendi sint; non dubitavit quid sentire me conveniat, cum, quid mihi sentire necesse sit, cogitarit. Ac si princeps eam sententiam dicerem, laudaretis profecto; si solus, certe ignosceritis; etiamsi paulo minus utilis vobis sententia videretur, veniam tamen aliquam dolori meo tribueritis. Nunc vero, Patres conscripti, non parva adficior voluptate, vel quod hoc maxime rei publicae conducit Syriam Macedoniamque decerni, ut dolor meus nihil a communi utilitate dissentiat, vel quod habeo auctorem P Servilium, qui ante me sententiam dixit, virum clarissimum et cum in universam rem publicam, tum etiam erga meam salutem fide ac benevolentia singulari. [2] Quodsi ille, et paulo ante, et quotienscumque ei locus dicendi ac potestas fuit, Gabinium et Pisonem, duo rei publicae portenda ac paene funera, cum propter alias causas, tum maxime propter illud insigne scelus eorum et importunam in me crudelitatem, non solum sententia sua, sed etiam verborum gravitate esse notandos putavit, quonam me animo in eos esse oportet, cuius illud salutem pro pignore tradiderunt ad explendas suas cupiditates? Sed ego in hac sententia dicenda non parebo dolori meo, non iradundiae serviam. Quo animo unus quisque vestrum debet esse in illos, hoc ero; praecipuum illum et proprium sensum doloris mei, quem tamen vos communem semper vobis mecum esse duxistis, a sententia dicenda amovebo, ad ulciscendi tempora reservabo. [3] II Quattuor sunt provinciae, Patres conscripti, de quibus adhuc intellego sententias esse dictas, Galliae duae, quas hoc tempore uno imperio videmus esse coniunctas et Syria et Macedonia, quas vobis invitis et oppressis pestiferi illi consules properversae rei publicae praemiis occupaverunt. Decernandae nobis sunt lege Sempronia duae. Quid est quod possimus de Syria Macedonia dubitare? Mitto quod eas ita partas habent ii, qui nunc optinent, ut non ante attingerint, quam hunc ordinem condemnarint, quam auctoritatem vestram e civitate exterminarint, quam fidem publicam, quam perpetuam populi Romani salutem, quam me ac meos omnis foedissime crudelissimeque vexarint. [4] Omnia domestica atque urbana mitto, quae tanta sunt ut numquam Hannibal huic urbi tantum mali optarit, quantum illi effecerint; ad ipsas venio provincias. Quarum Macedonia, quae erat antea munita plurimorum imperatorum non turribus, sed tropaeis, quae multis victoriis erat iam diu triumphisque pacata, sic a barbaris quibus est propter avaritiam pax erepta vexatur, ut Thessalonicenses, positi in gremio imperii nostri, relinquere oppidum et arcem munire cogantur, ut via illa nostra, quae per Macedoniam est usque ad Hellespontum militaris, non solum excursionibus barbarorum sic infesta, sed etiam castris Thraeciis distincta ac notata. Ita gentes eae, quae, ut pace uterentur, vim argenti dederant praeclaro nostro imperatori, ut exhaustas domos replere possent, pro empta pace bellum nobis per iustum intulerunt. [5] III Iam vero exercitus noster ille superbissimo dilectu et durissima conquisitione collectus omnis interiit. Magno hoc dico cum dolore. Miserandum in modum milites populi Romani capti, necati, deserti, dissipati sunt, incuria, fame, morbo, vastitate consumpti, ut, quod est indignissimum, scelus imperatoris poena exercitus expiatum esse videatur. Atque hanc Macedoniam, domitis iam gentibus finitimis barbariaque compressa, pacatam ipsam per se et quietam tenui praesidio atque exigua manu etiam sine imperio per legatos nomine ipso populi Romani tuebamur; quae nunc consulari imperio atque exercitu ita vexata est, vix ut se possit diuturna pace recreare, cum interea quis vestrum hoc non audivit, quis ignorat, Achaeos ingentem pecuniam pendere L Pisoni quotannis, vectigal ac portorium Dyrrachinorum totum in huius unius questum esse conversum, urbem Byzantiorum, vobis atque huic imperio fidelissimam, hostilem in modum esse vexatam? Quo ille, posteaquam nihil exprimere ab egentibus, nihil ulla vi a miseris extorquere potuit, cohortis in hiberna misit; iis praeposuit quos putavit fore diligentissimos satellites scelerum, ministros cupiditatum suarum.

[6] Omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta; caedes relinquo; libidines praetereo, quarum acerbissimum extat indicium et ad insignem memoriam turpitudinis et paene ad iustum odium imperii nostri, quod constat nobilissimas virgines se in puteos abiecisse et morte voluntaria necessariam turpitudinem depulisse. Nec haec idcirco omitto, quod non gravissima sint, sed quia nunc sine teste dico. [6] IV Ipsam vero urbem Byzantiorum fuisse refertissimam atque ornatissimam signis quis ignorat? Quae illi, exhausti sumptibus bellisque maximis, cum omnis Mithridaticos impetus totumque Pontum armatum affervescentem in Asiam atque erumpentem, ore repulsum et cervicibus interclusum suis sustinerent, tum, inquam, Byzantii et postea signa illa et reliqua urbis ornanemta sanctissime custodita tenuerunt. [7] Te imperatore infelicissimo et taeterrimo Caesonine Calventi civitas libera et pro eximiis suis beneficiis a senatu et a populo Romano liberata, sic spoliata atque nudata est, ut, nisi C Vergilius legatus, vir fortis et innocens, intervenisset, unum signum Byzantii ex maximo numero nullum haberent. Quod fanum in Achaia, qui locus aut lucus in Graecia tota tam sanctus fuit, in quo ullum simulacrum, ullum ornamentum reliquum sit? Emisti a foedissimo tribuno plebis tum in illo naufragio huius urbis, quam tu idem, qui gubernare debueras, everteras, tum, inquam, emisti grandi pecunia, ut tibi de pecuniis creditis ius in liberos populos contra senatus consulta et contra legem generi tui dicere liceret. Id emptum ita vendidisti, ut aut ius non diceres aut bonis civis Romanos everteres. [8] Quorum ego nihil dico, patres conscripti, nunc in hominem ipsum, de provincia disputo. Itaque omnia illa, quae et saepe audistis et tenetis animis, etiamsi non audiatis, praetermitto; nihil de hac eius urbana, quam ille praesens in mentibus vestris oculisque defixit, audacia loquor; nihil de superbia, nihil de contumacia, nihil de crudelitate disputo.Laetant libidines eius illae tenebricosae, quas fronte et supercilio, non pudore et temperantia contegebat; de provincia quod agitur, id disputo. Huic vos non summitetis, hunc diutius manere patiemini? Cuius, ut provinciam tetigit, sic fortuna cum improbitate certavit, ut nemo posset, utrum protervior an infelicior esset, iudicare. [9] An vero in Syria diutius est Semiramis illa retinenda? Cuius iter in provinciam fuit eius modi, ut rex Ariobarzanes consulem vestrum ad caedem faciendam tamquam aliquem Thraecem conduceret. Deinde adventus in Syriam primus equitatus habuit interritum, post concisae sunt optimae cohortes. Igitur in Syria imperatore illo nihil aliud umquam actum est nisi pastiones pecuniarum cum tyrannis, decisiones, direptiones, latrocinia, caedes, cum palam populi Romani imperator instructo exercitu dexteram tendens non ad laudem milites hortaretur, sed omnia sibi et empta et emenda esse clamaret. [10] V Iam vero publicanos miseros (me etiam miserum illorum ita de me meritorum miseriis ac dolore) tradidit in servitutem iudaeis et Syris, nationibus notis servitati. Statuit ab initio, et in eo perseverarit, ius publicano non dicere; pactiones sine ulla iniuria factas rescidit, custodias sustulit, vectigalis multos ac stipendiarios liberavit; quo in oppido ipse esset aut quo veniret, ibi publicanum aut publicani servum esse vetuit. Quid multa? Crudelis haberetur, si in hostis animo fuisset eo, quo fuit in civis Romanos, eius ordinis praesertim, qui est semper pro dignitate sua benignitate magistratuum sustentatus

Un consiglio in più