De optimo genere oratorum, Cicerone, Versione di Latino, Parte 16-23
Di Redazione Studenti.Testo originale in Latino del De optimo genere oratorum, parte 16-23, di Marco Tullio Cicerone
Calendario scolastico 2022-23
Ponti 2023|Migliori calcolatrici scientifiche|I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
DE OPTIMO GENERE ORATORUM: PARTE 16-23
[16] Num melius quam Plato? Necesse est tamen oratori quem quaerimus controversias explicare forensis dicendi genere apto ad docendum, ad delectandum, ad permovendum. [VI] Qua re si quis erit qui se Thucydideo genere causas in foro dicturum esse profiteatur, is abhorrebit etiam a suspicione eius quod versatur in re civili et forensi; sin Thucydidem laudabit, ascribat suae nostram sententiam. [17] Quin ipsum Isocratem, quem divinus auctor Plato suum fere aequalem admirabiliter in Phaedro laudari fecit ab Socrate quemque omnes docti summum oratorem esse dixerunt, tamen hunc in numerum non repono. Non enim in acie versatur nec ferro, sed quasi rudibus eius eludit oratio. A me autem, ut cum maximis minima conferam, gladiatorum par nobilissimum inducitur, Aeschines, tamquam Aeserninus, ut ait Lucilius, non spurcus homo, sed acer et doctus cum Pacideiano hic componitur, - optimus longe post homines natos -. Nihil enim illo oratore arbitror cogitari posse divinius. [18] Huic labori nostro duo genera reprehensionum opponuntur. Unum hoc: 'Verum melius Graeci. ' A quo quaeratur ecquid possint ipsi melius Latine? Alterum: 'Quid istas potius legam quam Graecas?' Idem Andriam et Synephebos nec minus Andromacham aut Antiopam aut Epigonos Latinos recipiunt. Quod igitur est eorum in orationibus e Graeco conversis fastidium, nullum cum sit in versibus? [VII] [19] Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius euerimus quae causa in iudicium deducta sit. Cum esset lex Athenis, ne qvis popvli scitvm faceret vt qvisqvam corona donaretvr in magistratv privs qvam rationes rettvlisset; et altera lex, eos qvi a popvlo donarentvr, in contione donari debere; qvi a senatv, in senatv, Demosthenes curator muris reficiendis fuit eosque refecit pecunia sua; de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque donatio fieret in theatro populo convocato, qui locus non est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, evm donari virtvtis ergo benevolentiaeqve qvam is erga popvlvm atheniensem haberet.
- Vai al testo della parte 11-15 del De optimo genere oratorum
- Vai al testo della parte 01-05 del De optimo genere oratorum