De optimo genere oratorum, Cicerone, Versione di Latino, Parte 06-10
Di Redazione Studenti.Testo originale in Latino del De optimo genere oratorum, parte 06-10, di Marco Tullio Cicerone
Calendario scolastico 2022-23
Che succede in Iran? La spiegazione facile|Ponti 2023| I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
DE OPTIMO GENERE ORATORUM: PARTE 06-10
[6] Ea igitur omnia in quo summa, erit perfectissimus orator; in quo media, mediocris; in quo minima, deterrimus. Et appellabuntur omnes oratores, ut pictores appellantur etiam mali, nec generibus inter sese, sed facultatibus different. Itaque nemo est orator, qui Demostheni se similem nolit esse; at Menander Homeri noluit; genus enim erat aliud. Id non est in oratoribus aut, etiam si est ut alius gravitatem sequens subtilitatem fugiat, contra alius acutiorem se quam ornatiorem velit, etiam si est in genere tolerabile, certe non est in optumo, si quidem, quod omnis laudes habet, id est optumum. [III] [7] Haec autem dixi brevius quidem quam res petebat, sed ad id quod agimus non fuit dicendum pluribus; unum enim quom sit genus, id quale sit quaerimus. Est autem tale, quale floruit Athenis; ex quo Atticorum oratorum ipsa vis ignota est, nota gloria. Nam alterum multi viderunt, vitiosi nihil apud eos esse, alterum pauci, laudabilia esse multa. Est enim vitiosum in sententia, si quid absurdum aut alienum aut non acutum aut subinsulsum est; in verbis si inquinatum, si abiectum, si non aptum, si durum, si longe petitum. [8] Haec vitaverunt fere omnes, qui aut Attici numerantur aut dicunt Attice. Sed qui eatenus valuerunt, sani et sicci dumtaxat habeantur, se dita ut palaestritae; spatiari in xysto ut liceat, non ab Olympiis coronam petant. Qui quom careant omni vitio, non sunt contenti quasi bona valetudine, sed vires lacertos sanguinem quaerunt, quandam etiam suavitatem coloris. Eos imitemur, si possumus; si minus, illos potius, qui incorrupta sanitate sunt, quod est proprium Atticorum, quam eos, quorum vitiosa abundantia est, qualis Asia multos tulit. [9] Quod quom faciemus si modo id ipsum assequemur; est enim permagnum -, imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius quidem tenuitatem potissimum; est enim multis locis grandior, sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliis et parvarum rerum causulas scripsit, videtur esse ieiunior, quom se ipse consulto ad minutarum causarum genera limaverit.
- Vai al testo della parte 01-05 del De optimo genere oratorum
- Vai al testo della parte 11-15 del De optimo genere oratorum