De optimo genere oratorum, Cicerone, Versione di Latino, Parte 01-05

Testo originale in Latino del De optimo genere oratorum, parte 01-05, di Marco Tullio Cicerone

De optimo genere oratorum, Cicerone, Versione di Latino, Parte 01-05
ansa

DE OPTIMO GENERE ORATORUM: PARTE 01-05

[I] [1] Oratorum genera esse dicuntur tamquam poetarum; id secus est, nam alterum est multiplex. Poematis enim tragici comici epici melici etiam ac dithyrambici, quo magis est tractatum [a Latinis], suum quoiusque est, diversum a reliquis. Itaque et in tragoedia comicum vitiosum est et in comoedia turpe tragicum; et in ceteris suus est cuique certus sonus et quaedam intellegentibus nota vox. [2] Oratorum autem si qui sita numerat plura genera, ut alios grandis aut gravis aut copiosos, alios tenuis aut subtilis aut brevis, alios eis interiectos et tamquam medios putet, de hominibus dicit aliquid, de re parum. In re enim quid optumum sit quaeritur, in homine dicitur quod est. Itaque licet dicere et Ennium summum epicum poetam, si cui ita videtur, et Pacuvium tragicum et Caecilium fortasse comicum. [3] Oratorem genere non divido: perfectum enim quadro. Unum est autem genus perfecti, a quo qui absunt, non genere differunt, ut Terentius ab Accio, sed in eodem genere non sunt pares. Optumus est enim orator, qui dicendo animos audientium et docet et delectat et permovet. Docere debitum est, delectare honorarium, permovere necessarium. [4] Haec ut alius melius quam alius, concedendum est; verum id fit non genere sed gradu. Optimum quidem unum est et proxium quod ei simillimum. Ex quo perspicuum est, quod optumo dissimillimum sit, id esse deterrimum. [II] Nam quoniam eloquentia constat ex verbi set ex sententiis, perficiendum est, ut pure et emendate loquentes, quod est Latine, verborum praeterea et proprium et tralatorum elegantiam persequamur: in propriis ut lautissima eligamus, in tralatis ut similitudinem secuti verecunde utamur alienis. [5] Sententiarum autem totidem genera sunt, quot dixi esse laudum. Sunt enimdocendi acutae, delectandi quasi argutae, commovendi graves. Sede t verborum est structura quaeam duas res efficens, numerum et levitatem, et sententiae suam compositionem habent, ad probandam rem adcommodatum ordinem.Sed earum omnium rerum [ut aedificiorum] memoriam est quasi fundamentum, lumen actio

Un consiglio in più