De natura deorum, Cicerone, Versione di Latino, Libro 03; 61-75
Testo originale in Latino del Libro 03; paragrafi 61-75 del De natura deorum di Cicerone
DE NATURA DEORUM: LIBRO 03; PARAGRAFI 61-75
XXIV [61] Num censes igitur suptiliore ratione opus esse ad haec refellenda? Nam mentem fidem, spem, virtutem, honorem, victoriam, salutem, concordiam ceteraque huiusmodi rerum vim habere videmus, non deorum. Aut enim in nobismet insunt ipsis, ut mens, ut spes, ut fides, ut virtus, ut concordia, aut optandae nobis sunt, ut honos, ut salus, ut victoria; quarum rerum utilitatem video, video etiam consecrata simulacra; quare autem in iis vis deorum insit, tum intellegam, cum ex te cognovero. Quo in genere vel maxime est fortuna numeranda, quam nemo ab inconstantia et temeritate seiunget, quae digna certe non sunt deo. [62] lam vero quid vos illa delectat explicatio fabularum et enodatio nominum? Exsectum a filio Caelum, vinctum itidem a filio Saturnum, haec et alia generis eiusdem ita defenditis, ut ii, qui ista finxerunt, non modo non insani, sed etiam fuisse sapientes videantur. In enodandis autem nominibus, quod miserandum sit, laboratis: 'Saturnus, quia se saturat annis; Mavors, quia magna vertit; Minerva, quia minuit aut quia minatur; Venus, quia venit ad omnia; Ceres a gerendo.' Quam periculosa consuetudo. In multis enim nominibus haerebitis: quid Veiovi facies, quid Volcano? Quamquam, quoniam Neptunum a nando appellatum putas, nullum erit nomen, quod non possis una littera explicare, unde ductum sit; in quo quidem magis tu mihi natare visus es quam ipse Neptunus. [63] Magnam molestiam suscepit et minime necessariam primus Zeno, post Cleanthes, deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum reddere rationem, vocabulorum, cur quidque ita appellatum sit, causas explicare. Quod cum facitis, illud profecto confitemini, longe aliter se rem habere, atque hominum opinio sit; eos enim, qui di appellantur, rerum naturas esse non figuras deorum. XXV Qui tantus error fuit, ut perniciosis etiam rebus non modo nomen deorum tribueretur, sed etiam sacra constituerentur. Febris enim fanum in Palatio et Orbonae ad aedem Larum et aram Malae Fortunae Exquiliis consecratam videmus. [64] Omnis igitur talis a philosophia pellatur error, ut, cum de dis inmortalibus disputemus, dicamus digna dis inmortalibus. De quibus habeo ipse, quid sentiam, non habeo autem, quid tibi adsentiar. Neptunum esse dicis animum cum intellegentia per mare pertinentem, idem de Cerere; istam autem intellegentiam aut maris aut terrae non modo comprehendere animo, sed ne suspicione quidem possum attingere. Itaque aliunde mihi quaerendum est, ut et esse deos, et quales sint dii, discere possim, quoniam, qualis tu eos esse vis, agnoscere non possum. [65] Videamus ea, quae secuntur: primum deorumne prudentia mundus regatur; deinde, consulantne di rebus humanis. Haec enim mihi ex tua partitione restant duo; de quibus si vobis videtur, accuratius disserendum puto ." "Mihi vero", inquit Velleius, "valde videtur; nam et maiora expecto et is, quae dicta sunt, vehementer adsentior." Tum Balbus "Interpellare te", inquit, "Cotta nolo, sed sumemus tempus aliud; efficiam profecto, ut fateare. Sed * * 'Nequaquam istuc istac ibit; magna inest certatio. Nam ut ego illi supplicarem tanta blandiloquentia, ni ob rem' XXVI [66] Parumne ratiocinari videtur et sibi ipsa nefariam pestem machinari? Illud vero quam callida ratione: 'Qui volt, quod volt, ita dat se res, ut operam dabit', qui est versus omnium seminator malorum. 'Ille traversa mente mihi hodie tradidit repagula, quibus ego iram omnem recludam atque illi perniciem dabo; mihi maerores, illi luctum, exitium illi, exilium mihi.
' Hanc videlicet rationem, quam vos divino beneficio homini solum tributam dicitis, bestiae non habent;[67] videsne igitur, quanto munere deorum simus adfecti? Atque eadem Medea patrem patriamque fugiens, 'postquam pater adpropinquat iamque paene, ut conprehendatur, parat, puerum interea optruncat membraque articulatim dividit perque agros passim dispergit corpus: id ea gratia, ut, dum nati dissipatos artus captaret parens, ipsa interea effugeret, illum ut maeror tardaret sequi, sibi salutem ut familiari pareret parricidio'. [68] Huic ut scelus, sic ne ratio quidem defuit. Quid ille funestas epulas fratri conparans nonne versat huc et illuc cogitatione rationem: 'Maior mihi moles, maius miscendumst malum, qui illius acerbum cor contundam et conprimam. XXVII Nec tamen ille ipse est praetereundus, 'qui non sat habuit coniugem inlexe in stuprum. De quo recte et verissume loquitur Atreus: 'Quod re in summa summum esse arbitror periclum, matres coinquinari regias, contaminari stirpem, admisceri genus. At id ipsum quam callide, qui regnum adulterio quaereret: 'Addo', inquit, 'huc, quod mihi portento caelestum pater prodigium misit, regni stabilimen mei, agnum inter pecudes aurea clarum coma quondam Thyestem clepere ausum esse e regia, qua in re adiutricem coniugem cepit sibi.' [69] Videturne summa improbitate usus non sine summa esse ratione? Nec vero scaena solum referta est his sceleribus, sed multo vita communis paene maioribus. Sentit domus uniuscuiusque, sentit forum, sentit curia, campus, socii, provinciae, ut, quemadmodum ratione recte fiat, sic ratione peccetur, alterumque et a paucis et raro, alterum et semper et a plurimis, ut satius fuerit nullam omnino nobis a dis immortalibus datam esse rationem quam tanta cum pernicie datam. Ut vinum aegrotis, quia prodest raro, nocet saepissime, melius est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis in apertam perniciem incurrere, sic haud scio, an melius fuerit humano generi motum istum celerem cogitationis, acumen, sollertiam, quam rationem vocamus, quoniam pestifera sit multis, admodum paucis salutaris, non dari omnino quam tam munifice et tam large dari. [70] Quamobrem si mens voluntasque divina idcirco consuluit hominibus, quod iis est Iargita rationem, is solis consuluit, quos bona ratione donavit, quos videmus, si modo ulli sint, esse perpaucos. Non placet autem paucis a dus inmortalibus esse consultum; sequitur ergo, ut nemini consultum sit. XXVIII Huic loco sic soletis occurrere: non idcirco non optume nobis a dis esse provisum, quod multi eorum beneficio perverse uterentur; etiam patrimoniis multos male uti nec ob eam causam eos beneficium a patribus nullum habere. Quisquam istuc negat, aut quae est in collatione ista similitudo? Nec enim Herculi nocere Deianira voluit, cum ei tunicam sanguine Centauri tinctam dedit, nec prodesse Pheraeo Iasoni is, qui gladio vomicam eius aperuit, quam sanare medici non potuerant. Multi enim et, cum obesse vellent, profuerunt et, cum prodesse, offuerunt; ita non fit ex eo, quod datur, ut voluntas eius, qui dederit, appareat, nec si is, qui accepit, bene utitur, idcirco is, qui dedit, amice dedit. [71] Quae enim libido, quae avaritia, quod facinus aut suscipitur nisi consilio capto aut sine animi motu et cogitatione, id est ratione, perficitur; nam omnis opinio ratio est, et quidem bona ratio, si vera, mala autem, si falsa est opinio.
Sed a deo tantum rationem habemus, si modo habemus, bonam autem rationem aut non bonam a nobis. Non enim ut patrimonium relinquitur, sic ratio est homini beneficio deorum data; quid enim potius hominibus dii dedissent, si is nocere voluissent; iniustitiae autem, intemperantiae, timiditatis quae semina essent, si is vitiis ratio non subesset? XXIX Medea modo et Atreus commemorabatur a nobis, heroicae personae, inita subductaque ratione nefaria scelera meditantes. [72] Quid? Levitates comicae parumne semper in ratione versantur? Parumne suptiliter disputat ille in Eunucho: 'Quid igitur faciam?' 'Exclusit, revocat; redeam? Non, si me obsecret. Ille vero in Synephebis Academicorum more contra communem opinionem non dubitat pugnare ratione, qui 'in amore summo summaque inopia suave' esse dicit 'parentem habere avarum, inlepidum, in liberos difficilem, qui te nec amet nec studeat tui', [73] atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit: 'Aut tu illum fructu fallas aut per litteras avertas aliquod nomen aut per servolum percutias pavidum; postremo a parco patre quod sumas, quanto dissipes libentius'; idemque facilem et liberalem patrem incommodum esse amanti filio disputat: 'Quem neque quo pacto fallam nec quid inde auferam nec quem dolum ad eum aut machinam commoliar, scio quicquam: ita omnis meos dolos, fallacias, praestrigias praestrinxit commoditas patris. Quid ergo isti doli, quid machinae, quid fallaciae praestrigiaeque? Num sine ratione esse potuerunt? O praeclarum munus deorum! Ut Phormio possit dicere: 'Cedo senem; iam instructa sunt mihi in corde consilia omnia.' XXX [74] Sed exeamus e theatro, veniamus in forum! Sessum ite, pretor! Quid ut iudicetur? Qui tabularium incenderit. Quod facinus occultius: at se Q Sosius, splendidus eques Romanus, ex agro Piceno, fecisse confessus est. Qui transcripserit tabulas publicas; id quoque L Alenus fecit, cum chirographum sex primorum imitatus est; quid hoc homine sollertius? Cognosce alias quaestiones, auri Tolossani, coniurationis Iugurthinae; repete superiora: Tubuli de pecunia capta ob rem iudicandam; posteriora: de incestu rogatione Peducaea; tum haec cotidiana: sicae, venena, peculatus, testamentorum etiam lege nova quaestiones. Inde illa actio ope consilioque tuo furtum aio factum esse; inde tot iudicia de fide mala, tutelae mandati, pro socio, fiduciae, reliqua, quae ex empto aut vendito aut conducto aut locato contra fidem fiunt, inde iudicium publicum rei privatae lege Plaetoria, inde everriculum malitiarum omnium, iudicium de dolo malo, quod C Aquillius familiaris noster protulit; quem dolum idem Aquillius tum teneri putat, cum aliud sit simulatum, aliud actum. [75] Hanc igitur tantam a dis inmortalibus arbitramur malorum sementim esse factam? Si enim rationem hominibus di dederunt, malitiam dederunt; est enim malitia versuta et fallax ratio nocendi; idem etiam di fraudem dederunt, facinus ceteraque, quorum nihil nec suscipi sine ratione nec effici potest. Utinam igitur, ut illa anus optat, 'ne in nemore Pelio securibus caesae accidissent abiegnae ad terram trabes', sic istam calliditatem hominibus di ne dedissent, qua perpauci bene utuntur, qui tamen ipsi saepe a male utentibus obprimuntur, innumerabiles autem improbe utuntur, ut donum hoc divinum rationis et consilii ad fraudem hominibus, non ad bonitatem impertitum esse videatur.