De natura deorum, Cicerone, Versione di Latino, Libro 03; 11-20
Testo originale in Latino del Libro 03; paragrafi 11-20 del De natura deorum di Cicerone
DE NATURA DEORUM: LIBRO 03: PARAGRAFI 11-20
[11] Quasi vero quisquam nostrum istum potius quam Capitolinum Iovem appellet aut hoc perspicuum sit constetque inter omnes, eos esse deos, quos tibi Velleius multique praeterea ne animantis quidem esse concedant. Grave etiam argumentum tibi videbatur, quod opinio de dis inmortalibus et omnium esset et cottidie cresceret: placet igitur tantas res opinione stultorum iudicari, vobis praesertim, qui illos insanos esse dicatis? V 'At enim praesentis videmus deos, ut apud Regillum Postumius, in Salaria Vatinius' nescio quid etiam de Locrorum apud Sagram proelio. Quos igitur tu Tyndaridas appellabas, id est homines homine natos, et quos Homerus, qui recens ab illorum aetate fuit, sepultos esse dicit Lacedaemone, eos tu cum cantheriis albis nullis calonibus obviam Vatinio venisse existimas et victoriam populi Romani Vatinio potius homini rustico quam M Catoni, qui tum erat princeps, nuntiavisse? Ergo et illud in silice, quod hodie apparet apud Regillum, tamquam vestigium ungulae Castoris equi credis esse? [12] Nonne mavis illud credere, quod probari potest, animos praeclarorum hominum, quales isti Tyndaridae fuerunt, divinos esse et aeternos quam eos, qui semel cremati essent, equitare et in acie pugnare potuisse. Aut si hoc fieri potuisse dicis, doceas oportet, quomodo, nec fabellas aniles proferas. [13] Tum Lucilius "An tibi", inquit, "fabellae videntur? Nonne ab A Postumio aedem Castori et Polluci in foro dedicatam, nonne senatus consultum de Vatinio vides? Nam de Sagra Graecorum etiam est volgare proverbium, qui quae adfirmant certiora esse dicunt quam illa, quae apud Sagram. His igitur auctoribus nonne debes moveri? Tum Cotta "Rumoribus", inquit, "mecum pugnas, Balbe; ego autem a te rationes requiro ** VI [14] Fati necessitate secuntur, quae futura sunt; effugere enim nemo id potest, quod futurum est. Saepe autem ne utile quidem est scire, quid futurum sit; miserum est enim nihil proficientem angi nec habere ne spei quidem extremum et tamen commune solacium; praesertim cum vos idem fato fieri dicatis omnia, quod autem semper ex omni aeternitate verum fuerit, id esse fatum: quid igitur iuvat aut quid adfert ad cavendum scire aliquid futurum, cum id certe futurum sit? Unde porro ista divinatio, quis invenit fissum iecoris, quis cornicis cantum notavit, quis sortis? Quibus ego credo nec possum Atti Navi, quem commemorabas, lituum contemnere; sed qui ista intellecta sint a philosophis, debeo discere, praesertim cum plurimis de rebus divini isti mentiantur. [15] 'At medici quoque' — ita enim dicebas — 'saepe falluntur.' Quid simile medicina, cuius ego rationem video, et divinatio, quae unde oriatur non intellego? Tu autem etiam Deciorum devotionibus placatos deos esse censes. Quae fuit eorum tanta iniquitas, ut placari populo Romano non possent nisi viri tales occidissent? Consilium illud imperatorium fuit, quod Graeci strategema appellant, sed eorum imperatorum, qui patriae consulerent, vitae non parcerent; rebantur enim fore, ut exercitus imperatorem equo incitato se in hostem inmittentem persequeretur, id quod evenit. Nam Fauni vocem equidem numquam audivi; tibi, si audivisse te dicis, credam, etsi, Faunus omnino quid sit, nescio. VII Non igitur adhuc, quantum quidem in te est, Balbe, intellego deos esse; quos equidem credo esse, sed nil docent Stoici. [16] Nam Cleanthes, ut dicebas, quattuor modis informatas in animis hominum putat deorum esse notiones.
Unus is modus est, de quo satis dixi, qui est susceptus ex praesensione rerum futurarum; alter ex perturbationibus tempestatum et reliquis motibus; tertius ex commoditate rerum, quas percipimus, et copia; quartus ex astrorum ordine caelique constantia. De praesensione diximus. De perturbationibus caelestibus et maritimis et terrenis non possumus dicere, cum ea fiant, non esse multos, qui illa metuant et a dis inmortalibus fieri existument; [17] sed non id quaeritur, sintne aliqui, qui deos esse putent: di utrum sint necne sint, quaeritur. Nam reliquae causae, quas Cleanthes adfert, quarum una est de commodorum, quae capimus, copia, altera de temporum ordine caelique constantia, tum tractabuntur a nobis, cum disputabimus de providentia deorum, de qua plurima a te, Balbe, dicta sunt; [18] eodemque illa etiam differemus, quod Chrysippum dicere aiebas, quoniam esset aliquid in rerum natura, quod ab homine effici non posset, esse aliquid homine melius, quaeque in domo pulchra cum pulchritudine mundi comparabas, et cum totius mundi convenientiam consensumque adferebas; Zenonisque brevis et acutulas confusiones in eam partem sermonis, quam modo dixi, differemus; eodemque tempore illa omnia, quae a te physice dicta sunt de vi ignea deque eo calore, ex quo omnia generari dicebas, loco suo quaerentur; omniaque, quae a te nudius tertius dicta sunt, cum docere velles deos esse, quare et mundus universus et sol et luna et stellae sensum ac mentem haberent, in idem tempus reservabo. [19] A te autem idem illud etiam atque etiam quaeram, quibus rationibus tibi persuadeas deos esse." VIII Tum Balbus: "Equidem attulisse rationes mihi videor, sed eas tu ita refellis, ut, cum me interrogaturus esse videare et ego me ad respondendum compararim, repente avertas orationem nec des respondendi locum. Itaque maximae res tacitae praeterierunt, de divinatione, de fato, quibus de quaestionibus tu quidem strictim, nostri autem multa solent dicere, sed ab hac ea quaestione, quae nunc in manibus est, separantur; quare, si videtur, noli agere confuse, ut hoc explicemus, hac disputatione quod quaeritur." [20] "Optime", inquit Cotta. "Itaque quoniam quattuor in partes totam quaestionem divisisti de primaque diximus, consideremus secundam; quae mihi talis videtur fuisse, ut, cum ostendere velles, quales di essent, ostenderes nullos esse. A consuetudine oculorum animum abducere difficillimum dicebas, sed, cum deo nihil praestantius esset, non dubitabas, quin mundus esset deus, quo nihil in rerum natura melius esset: modo possemus eum animantem cogitare vel potius ut cetera oculis, sic animo hoc cernere.