De natura deorum, Cicerone, Versione di Latino, Libro 02; 111-120
Testo originale in Latino del Libro 02; paragrafi 111-120 del De natura deorum di Cicerone
DE NATURA DEORUM: LIBRO 02; PARAGRAFI 111-120
[111] Eius caput stellis conspersum est frequentibus;'has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt'a pluendo hyein enim est pluere , nostri imperite Suculas, quasi a subus essent, non ab imbribus nominatae. Minorem autem Septentrionem Cepheus passis palmis [post] terga subsequitur; 'namque ipsum ad tergum Cynosurae vertitur Arcti'. Hunc antecedit 'obscura specie stellarum Cassiepia'. 'Hanc autem inlustri versatur corpore propter Andromeda aufugiens aspectu maesta parentis. 'Huic Equos ille iubam quatiens fulgore micanti summum contingit caput alvo, stellaque iungens una tenet duplices communi lumine formas aeternum ex astris cupiens conectere nodum. 'Exin contortis Aries cum cornibus haeret. Quem propter 'Pisces, quorum alter paulum praelabitur ante et magis horriferis aquilonis tangitur auris'. XLIV [112] Ad pedes Andromedae Perseus describitur, 'quem summa ab regione aquilonis flamina pulsant'. Cuius 'propter laeum genum' 'Vergilias tenui cum luce videbis'. 'Inde Fides leviter posita et convexa videtur. Inde 'est ales Avis lato sub tegmine caeli'. Capiti autem Equi proxima est Aquari dextra totusque deinceps Aquarius. Tum 'gelidum valido de pectore frigus anhelanscorpore semifero magno Capricornus in orbe;quem cum perpetuo vestivit lumine Titan, brumali flectens contorquet tempore currum'. [113] Hic autem aspicitur 'sese ostendens emergit Scorpios alte posteriore trahens flexum vi corporis Arcum'. 'Propter nitens pinnis convolvitur Ales'. 'At propter se Aquila ardenti cum corpore portat. Deinde Delphinus. 'Exinde Orion obliquo corpore nitens. [114] Quem subsequens 'fervidus ille Canis stelarum luce' refulget. Post Lepus subsequitur 'curriculum numquam defesso corpore sedans. At Canis ad caudam serpens prolabitur Argo'. 'Hanc Aries tegit et squamoso corpore Pisces Fluminis inlustri tangentem corpore ripas. Quem longe 'serpentem' et manantem aspicies 'proceraque Vincla videbis, quae retinent Pisces caudarum a parte locata'. 'Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen Aram, quam flatu permulcet spiritus austri. Propter quae Centaurus 'cedit Equi partis properans subiungere Chelis. Hic dextram porgens, quadrupes qua vasta tenetur'. 'Tendit et inlustrem truculentus cedit ad Aram. Hic sese infernis e partibus erigit Hydra', cuius longe corpus est fusum, 'In medioque sinu fulgens Cretera relucet. Extremam nitens plumato corpore Corvus rostro tundit, et hic Geminis est ille sub ipsis Ante Canem, Procyon Graio qui nomine fertur'. [115] Haec omnis descriptio siderum atque hic tantus caeli ornatus ex corporibus huc et illuc casu et temere cursantibus potuisse effici cuiquam sano videri potest, aut vero alia, quae natura mentis et rationis expers haec efficere potuit, quae non modo, ut fierent, ratione eguerunt, sed intellegi, qualia sint, sine summa ratione non possunt. XLV Nec vero haec solum admirabilia, sed nihil maius, quam quod ita stabilis est mundus atque ita cohaeret, ad permanendum, ut nihil ne excogitari quidem possit aptius. Omnes enim partes eius undique medium locum capessentes nituntur aequaliter. Maxime autem corpora inter se iuncta permanent, cum quasi quodam vinculo circumdato colligantur; quod facit ea natura, quae per omnem mundum omnia mente et ratione conficiens funditur et ad medium rapit et convertit extrema. [116] Quocirca si mundus globosus est ob eamque causam omnes eius partes undique aequabiles ipsae per se atque inter se continentur, contingere idem terrae necesse est, ut omnibus eius partibus in medium vergentibus (id autem medium infimum in sphaera est) nihil interrumpat, quo labefactari possit tanta contentio gravitatis et ponderum.
Eademque ratione mare, cum supra terram sit, medium tamen terrae locum expetens conglobatur undique aequabiliter neque redundat umquam neque effunditur. [117] Huic autem continens aer fertur ille quidem levitate sublimi, sed tamen in omnes partes se ipse fundit; itaque et mari continuatus et iunctus est et natura fertur ad caelum, cuius tenuitate et calore temperatus vitalem et salutarem spiritum praebet animantibus. Quem complexa summa pars caeli quae aetheria dicitur, et suum retinet ardorem tenuem et nulla admixtione concretum et cum aeris extremitate coniungitur XLVI In aethere autem astra volvuntur, quae se et nisu suo conglobata continent et forma ipsa figuraque sua momenta sustentant; sunt enim rutunda, quibus formis, ut ante dixisse videor, minime noceri potest. [118] Sunt autem stellae natura flammeae; quocirca terrae maris aquarum[que reliquarum] vaporibus aluntur iis, qui a sole ex agris tepefactis et ex aquis excitantur; quibus altae renovataeque stellae atque omnis aether effundunt eadem et rursum trahunt indidem, nihil ut fere intereat aut admodum paululum, quod astrorum ignis et aetheris flamma consumat. Ex quo eventurum nostri putant id, de quo Panaetium addubitare dicebant, ut ad extremum omnis mundus ignesceret, cum umore consumpto neque terra ali posset nec remearet aer, cuius ortus aqua omni exhausta esse non posset: ita relinqui nihil praeter ignem, a quo rursum animante ac deo renovatio mundi fieret atque idem ornatus oreretur. [119] Nolo in stellarum ratione multus vobis videri, maximeque earum, quae errare dicuntur; quarum tantus est concentus ex dissimillimis motibus, ut, cum summa Saturni refrigeret, media Martis incendat, his interiecta Iovis inlustret et temperet, infraque Martem duae soli oboediant, ipse sol mundum omnem sua Iuce compleat, ab eoque luna inluminata graviditates et partus adferat maturitatesque gignendi. Quae copulatio rerum et quasi consentiens ad mundi incolumitatem coagmentatio naturae quem non movet, hunc horum nihil umquam reputavisse certo scio. XLVII [120] Age ut a caelestibus rebus ad terrestres veniamus, quid est in his, in quo non naturae ratio intellegentis appareat? Principio eorum, quae gignuntur e terra, stirpes et stabilitatem dant his, quae sustinent, et e terra sucum trahunt, quo alantur ea, quae radicibus continentur; obducunturque libro aut cortice trunci, quo sint a frigoribus et caloribus tutiores. Iam vero vites sic claviculis adminicula tamquam manibus adprehendunt atque ita se erigunt ut animantes; quin etiam a caulibus brassicae, si propter sati sint, ut a pestiferis et nocentibus refugere dicuntur nec eos ulla ex parte contingere.