De natura deorum, Cicerone, Versione di Latino, Libro 01; 81-89
Testo originale in latino del libro 01; paragrafi 81-89 del De natura deorum di Cicerone
DE NATURA DEORUM: LIBRO 01; PARAGRAFI 81-89
[81] Quid si etiam, Vellei, falsum illud omnino est nullam aliam nobis de deo cogitantibus speciem nisi hominis occurrere: tamenne ista tam absurda defendes? Nobis fortasse sic occurrit, ut dicis; a parvis enim Iovem, Iunonem, Minervam, Neptunum, Vulcanum, Apollinem, reliquos deos ea facie novimus, qua pictores fictoresque voluerunt, neque solum facie, sed etiam ornatu, aetate, vestitu. At non Aegyptii nec Syri nec fere cuncta barbaria; firmiores enim videas apud eos opiniones esse de bestiis quibusdam quam apud nos de sanctissimis templis et simulacris deorum. [82] Etenim fana multa spoliata et simulacra deorum de locis sanctissimis ablata videmus a nostris, at vero ne fando quidem auditumst crocodilum aut ibin aut faelem violatum ab Aegyptio. Quid igitur censes Apim illum sanctum Aegyptiorum bovem nonne deum videri Aegyptiis? Tam, hercle, quam tibi illam vestram Sospitam, quam tu numquam ne in somnis quidem vides nisi cum pelle caprina, cum hasta, cum scutulo, cum calceolis repandis. At non est talis Argia nec Romana Iuno. Ergo alia species Iunonis Argivis, alia Lanuinis. Et quidem alia nobis Capitolini, alia Afris Hammonis Iovis. XXX [83] Non pudet igitur physicum, id est speculatorem venatoremque naturae, ab animis consuetudine inbutis petere testimonium veritatis? Isto enim modo dicere licebit Iovem semper barbatum, Apollinem semper inberbem, caesios oculos Minervae, caeruleos esse Neptuni. Et quidem laudamus esse Athenis Volcanum eum, quem fecit Alcamenes, in quo stante atque vestito leviter apparet claudicatio non deformis. Claudum igitur habebimus deum, quoniam de Volcano sic accepimus. Age et his vocabulis esse deos facimus, quibus a nobis nominantur? [84] At primum quot hominum linguae, tot nomina deorum; non enim ut tu, Velleius, quocumque veneris, sic idem in Italia Volcanus, idem in Africa, idem in Hispania. Deinde nominum non magnus numerus ne in pontificiis quidem nostris, deorum autem innumerabilis. An sine nominibus sunt? Istud quidem ita vobis dicere necesse est; quid enim attinet, cum una facies sit, plura esse nomina? Quam bellum erat, Vellei, confiteri potius nescire, quod nescires, quam ista effutientem nauseare atque ipsum sibi displicere. An tu mei simile putas esse aut tui deum? Profecto non putas. "Quid ergo, solem dicam aut lunam aut caelum deum? Ergo etiam beatum: quibus fruentem voluptatibus? Et sapientem: qui potest esse in eius modi trunco sapientia?" Haec vestra sunt. [85] Si igitur nec humano *, quod docui, nec tali aliquo, quod tibi ita persuasum est, quid dubitas negare deos esse? Non audes. Sapienter id quidem, etsi hoc loco non populum metuis, sed ipsos deos. Novi ego Epicureos omnia sigilla venerantes: Quamquam video non nullis videri Epicurum, ne in offensionem Atheniensium caderet, verbis reliquisse deos, re sustulisse. Itaque in illis selectis eius brevibusque sententiis, quas appellatis kurias doxas, haec, ut opinor, prima sententia est: "Quod beatum et inmortale est, id nec habet nec exhibet cuiquam negotium"; in hac ita eita sententia sunt, qui existiment, quod ille inscitia plane loquendi fecerit, fecisse consulto: De homine minime vafro male existimant XXXI In hac ita exposita sententia sunt, qui existiment, quod ille inscitia plane loquendi fecerit, fecisse consulto: de homine minime vafro male existimant.
[86] Dubium est enim, utrum dicat aliquid esse beatum et inmortale an, si quod sit, id esse tale. Non animadvertunt hic eum ambigue locutum esse, sed multis aliis locis et illum et Metrodorum tam aperte quam paulo ante te. Ille vero deos esse putat, nec quemquam vidi, qui magis ea, quae timenda esse negaret, timeret, mortem dico et deos. Quibus mediocres homines non ita valde moventur, his ille clamat omnium mortalium mentes esse perterritas. Tot milia latrocinantur morte proposita, alii omnia, quae possunt, fana compilant: credo aut illos mortis timor terret aut hos religionis. [87] Sed quoniam non audes (iam enim cum ipso Epicuro loquar) negare esse deos, quid est, quod te impediat aut solem aut mundum aut mentem aliquam sempiternam in deorum numero ponere? "Numquam vidi" inquit "animam rationis consilique participem in ulla alia nisi humana figura." Quid solis numquidnam aut lunae aut quinque errantium siderum simile vidisti? Sol duabus unius orbis ultimis partibus definiens motum cursus annuos conficit; huius hanc lustrationem eiusdem incensa radiis menstruo spatio luna complet; quinque autem stellae eundem orbem tenentes, aliae propius a terris, aliae remotius, ab isdem principiis disparibus temporibus eadem spatia conficiunt. Num quid tale, Epicure, vidisti? [88] Ne sit igitur sol, ne luna, ne stellae, quoniam nihil esse potest nisi, quod attigimus aut vidimus. Quid deum ipsum numne vidisti? Cur igitur credis esse? Omnia tollamus ergo, quae aut historia nobis aut ratio nova adfert. Ita fit, ut mediterranei mare esse non credant. Quae sunt tantae animi angustiae, ut, si Seriphi natus esses nec umquam egressus ex insula, in qua lepusculos vulpeculasque saepe vidisses, non crederes leones et pantheras esse, cum tibi, quales essent, dicerentur, si vero de elephanto quis diceret, etiam rideri te putares. [89] Et tu quidem, Vellei, non vestro more, sed dialecticorum, quae funditus gens vestra non novit, [angustia] argumenti sententiam conclusisti. Beatos esse deos sumpsisti: Concedimus. Beatum autem esse sine virtute neminem posse: Id quoque damus, et libenter quidem, virtutem autem sine ratione constare non posse: conveniat id quoque necesse est. Adiungis nec rationem esse nisi in hominis figura. Quem tibi hoc daturum putas? Si enim ita esset, quid opus erat te gradatim istuc pervenire? Sumpsisses tuo iure. Quod autem est istuc gradatim? Nam a beatis ad virtutem, a virtute ad rationem video te venisse gradibus; a ratione ad humanam figuram quo modo accedis? Praecipitare istuc quidem est, non descendere.