De natura deorum, Cicerone, Versione di Latino, Libro 01; 100
Di Redazione Studenti.Testo originale in latino del libro 01; paragrafo 100 del De natura deorum di Cicerone
Calendario scolastico 2021-22
Guerra Russia-Ucraina: spiegazioni, temi,riflessioni|Scuola: ponti di primavera e ultimo giorno di scuola| I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
DE NATURA DEORUM: LIBRO 01; PARAGRAFO 100
XXXVI [100] Et eos vituperabas, qui ex operibus magnificis atque praeclaris, cum ipsum mundum, cum eius membra, caelum, terras, maria, cumque horum insignia, solem, lunam, stellasque vidissent, cumque temporum maturitates, mutationes, vicissitudinesque cognovissent, suspicati essent aliquam excellentem esse praestantemque naturam, quae haec effecisset, moveret, regeret, gubernaret. Qui etiam si aberrant a coniectura, video tamen, quid sequantur. Tu quod opus tandem magnum et egregium habes, quod effectum divina mente videatur, ex quo esse deos suspicere?
- Vai al testo del Libro 01; 81-89 del De natura deorum di Cicerone
- Vai al testo del Libro 01; 114 del De natura deorum di Cicerone