De legibus, Cicerone, Versione di Latino, Libro 01; 51-63

Testo originale in Latino del Libro 01; parte 51-63 del De legibus di Marco Tullio Cicerone

De legibus, Cicerone, Versione di Latino, Libro 01; 51-63
getty-images

DE LEGIBUS: LIBRO 01; PARTE 51-63

[51] Quid enim Possumus eos, qui a stupro arcentur infamiae metu, pudicos dicere, quom ipsa infamia propter rei itudinem consequatur? Nam quid aut laudari rite aut uituperari potest, si ab eius natura recesseris quod aut laudandum aut uituperandum putes? An corporis prauitates, si erunt perinsignes, habebunt aliquid offensionis, animi deformitas non habebit? Cuius turpitudo ex ipsis vitiis facillime perspici potest. Quid enim foedius auaritia, quid immanius libidine, quid contemptius timiditate, quid abiectius tarditate et stultitia dici potest? Quid ergo Eos qui singulis vitiis excellunt aut etiam pluribus, propter damna aut detrimenta aut cruciatus aliquos miseros esse dicimus, an propter uim turpitudinemque vitiorum? Quod item ad contrariam laudem virtute dici potest. [52] Nam si propter alias res virtus expetitur, melius esse aliquid quam virtutem necesse est: pecuniamne igitur an honores an formam an ualetudinem? Quae et quom adsunt perparua sunt, et quam diu adfutura sint, certum sciri nullo modo potest. An id quod turpissimum dictu est, uoluptatem? At in ea qvidem spernenda et repudianda virtus uel maxime cernitur. Sed videtisne quanta series rerum sententiarumque sit, atque ut ex alio alia nectantur? Quin labebar longius, nisi me retinuissem. Qvintvs Quo tandem? Libenter enim, frater, quo ista oratione tecum prolab. Marcvs Ad finem bonorum, quo referuntur et quoius ascendi causa sunt facienda omnia, controuersam rem et plenam dissensionis inter doctissimos sed aliquando tam iudicandam. [53] Atticvs Qui istuc fieri potest L Gellio mortuo? Marcvs Quid tandem id ad rem? Atticvs Quia me Athenis audire ex Phaedro meo memini, Gellium familiarem tuum, quom pro consule ex praetura in Graeciam uenisset que Athenis, philosophos, qui tum erant, in locum unum conuocasse ipsisque magno opere auctorem fuisse, ut aliquando controuersiarum aliquem facerent modum Quodsi essent eo animo ut nollent aetatem in litibus conterere, posse rem conuenire, et simul operam suam illis esse pollicitum, si posset inter eos aliquid conuenire. Marcvs Ioculare istuc qvidem, Pomponi, et a multis saepe derisum Sed ego plane uellem me arbitrum inter antiquam Academiam et Zenonem datum. Atticvs Quo tandem istuc modo? Marcvs Quia de re una solum dissident, de ceteris mirifice congruunt. Atticvs Ain tandem? Vna de re est solum dissensio? [54] Marcvs Quae qvidem ad rem pertineat una: quippe quom antiqui omne quod secundum naturam esset, quo iuvaremur in uita, bonum esse decreuerint, hic nisi quod honestum esset putarit bonum. Atticvs Paruam vero controuersiam dicis, at non eam quae dirimat omnia! Marcvs Probe qvidem sentires, si re ac non verbis dissiderent. Atticvs Ergo adsentiris Antiocho familiari meo (magistro enim non audeo dicere), quocum uixi et qui me ex nostris paene conuellit hortulis, deduxitque in Academiam perpauculis passibus. Marcvs Vir iste fuit ille acutus et prudens, et in suo genere perfectus mihique, ut scis, familiaris, cui tamen ego adsentiar in omnibus necne, mox videro Hoc dico, controuersiam totam istam posse sedari. Atticvs Qui istuc tandem vides? [55] Marcvs Quia si, ut Chius Aristo dixit, solum bonum esse quod honestum esset malumque quod turpe, ceteras res omnis plane pares, ac ne minimum qvidem utrum adessent an abessent interesse, ualde a Xenocrate et Aristotele et ab illa Platonis familia discreparet, esset inter eos de re maxima et de omni uiuendi ratione dissensio Nunc vero cum decus, quod antiqui summum bonum esse dixerant, hic solum bonum dicat; itemque dedecus illi summum malum, hic solum; divitias, ualetudinem, pulchritudinem, commodas res appellet, non bonas; paupertatem, debilitatem, dolorem incommodas, non malas; sentit idem quod Xenocrates, quod Aristoteles, loquitur alio modo.

Ex hac autem non rerum sed verborum discordia controuersia est nata de finibus, in qua, quoniam usus capionem duodecim tabulae intr quinque pedes esse oluerunt, depasci ueterem possessionem Academiae ab hoc acuto homine non sinemus, nec Mamilia lege singuli, sed e XII tres arbitri fines regemus. [56] Qvintvs Quamnam igitur sententiam dicimus? Marcvs Reqviri placere terminos quos Socrates pepigerit, iisque parere. Qvintvs Praeclare, frater, iam nunc a te verba usurpantur ciuilis iuris et legum, quo de genere expecto disputationem tuam. Nam ista qvidem magna diiudicatio est, ut ex te ipso saepe cognoui. Sed certe ita res se habet, ut ex natura uiuere summum bonum sit, id est uita modica et apta virtu perfrui; atqui naturam sequi et eius quasi lege uiuere, id est nihil, quantum in ipso sit praetermittere, quominus ea quae natura postulet consequatur . quo iter haec uelit virtut tamquam lege uiuere. Quapropter hoc diiudicari nescio an numquam, sed hoc sermone certe non potest, si qvidem id quod suscepimus perfecturi sumus. [57] Atticvs At ego huc declinabam nec inuitus. Qvintvs Licebit alias Nunc id agamus quod coepimus, quom praesertim ad id nihil pertineat haec de summo malo bonoque dissensio. Marcvs Prudentissime, Quinte, dicis Nam quae a me adhuc dicta sunt . Qvintvs nec Lycurgi leges neque Solonis neque Charondae neque Zaleuci, nec nostras duodecim tabulas nec plebiscita desidero, sed te existimo cum populis, tum etiam singulis, hodierno sermone leges uiuendi et disciplinam daturum. [58] Marcvs Est huius vero disputationis, Quinte, proprium, id quod expectas, atque utinam esset etiam facultatis meae! Sed profecto ita se res habet, ut quoniam vitiorum emendatricem legem esse oportet commendatricemque virtutum, ab ea uiuendi doctrina ducatur. Ita fit ut mater omnium bonarum rerum sapientia, a quoius amore Graeco verbo philosophia nomen inuenit, qua nihil a dis immortalibus uberius, nihil florentius, nihil praestabilius hominum uitae datum est. Haec enim una nos cum ceteras res omnes, tum, quod est difficillimum, docuit, ut nosmet ipsos nosceremus, cuius praecepti tanta uis et tanta sententia est, ut ea non homini quoipiam, sed Delphico deo tribueretur. [59] Nam qui se ipse norit, primum aliquid se habere sentiet diuinum ingeniumque in se suum sicut simulacrum aliquod dicatum putabit, tantoque munere deorum semper dignum aliquid et faciet et sentiet, et quom se ipse perspexerit totumque temptarit, intelleget quem ad modum a natura subornatus in uitam uenerit, quantaque instrumenta habeat ad obtinendam adipiscendamque sapientiam, quoniam principio rerum omnium quasi adumbratas intellegentias animo ac mente conceperit, quibus inlustratis sapientia duce bonum virum et, ob eam ipsam causam, cernat se beatum fore. [60] Nam quom animus cognitis percep tisque virtutibus a corporis obsequio indulgentiaque discesserit, uoluptatemque sicut labem aliquam dedecoris oppresserit, omnemque mortis dolorisque timorem effugerit, societateque caritatis coaeerit cum suis, omnesque natura coniunctos suos duxerit, cultumque deorum et puram religionem susceperit, et exacuerit illam, ut oculorum, sic ingenii aciem ad bona seligenda et reicienda contraria (quae virtus ex providendo est appellata prudentia), quid eo dici aut cogitari poterit beatius? [61] Idemque quom caelum, terras, maria rerumque omnium naturam perspexerit, eaque unde generata quo recura, quando, quo modo obitura, quid in iis mortale et caducum, quid diuinum aeternumque sit viderit, ipsumque ea moderantem et regentem paene prenderit, seseque non circumdatum moenibus popularem alicuius definiti loci, sed ciuem totius mundi quasi unius urbis agnouerit, in hac ille magnificentia rerum, atque in hoc conspectu et cognitione naturae, dii inmortales, quam se ipse noscet! [quod Apollo praecepit Pythius] Quam contemnet, quam despiciet, quam pro nihilo putabit ea quae uolgo dicuntur amplissima! [62] Atque haec omnia quasi saepimento aliquo uallabit disserendi ratione, ueri et falsi iudicandi scientia, et arte quadam intellegendi quid quamque rem sequatur et quid sit quoique contrarium.

Quomque se ad ciuilem societatem natum senserit, non solum illa subtili disputatione sibi utendum putabit sed etiam fusa latius perpetua oratione, qua regat populos, qua stabiliat leges, qua castiget improbos, qua tueatur bonos, qua laudet claros viros, qua praecepta salutis et laudis apte ad persuadendum edat suis ciuibus, qua hortari ad decus, reuocare a flagitio, consolari possit adflictos, factaque et consulta fortium et sapientium cum improborum ignominia sempiternis monumentis prodere. Quae quom tot res tantaeque sint, quae inesse in homine perspiciantur ab iis qui se ipsi uelint nosse, earum parens est educatrixque sapientia. [63] Atticvs Laudata qvidem a te grauiter et uere Sed quorsus hoc pertinet? Marcvs Primum ad ea, Pomponi, de quibus acturi iam sumus, quae tanta esse uolumus Non enim erunt, nisi ea fuerint, unde illa manant, amplissima. Deinde facio et lubenter et, ut spero, recte, quod eam quoius studio teneor quaeque me eum, quicumque sum, effecit, non possum silentio praeterire. Atticvs Re vero facis et merito et pie, fuitque id, ut dicis, in hoc sermone faciundum.

Un consiglio in più