De Inventione, Cicerone, Versione di Latino, Libro 02; 71-80

Di Redazione Studenti.

Testo originale in Latino del Libro 02; paragrafi 71-80 del De Inventione di Cicerone

DE INVENTIONE: LIBRO 02; PARAGRAFI 71-80

[71] Locos autem communes et ex causa ipsa, si quid inerit indignationis aut conquestionis, et ex iuris utilitate et natura multos et graves sumere licebit et oportebit, si causae dignitas videbitur postulare. Nunc adsumptivam partem iuridicialis consideremus. Adsumptiva igitur tum dicitur, cum ipsum ex se factum probari non potest, aliquo autem foris adiuncto argumento defenditur. Eius partes sunt quattuor: comparatio, relatio criminis, remotio criminis, concessio. [72] Comparatio est, cum aliquid factum, quod ipsum non sit probandum, ex eo, cuius id causa factum est, defenditur. Ea est huiusmodi: quidam imperator, cum ab hostibus circumsederetur neque effugere ullo modo posset, depectus est cum iis, ut arma et inpedimenta relinqueret, milites educeret; itaque fecit; armis et inpedimentis amissis praeter spem milites conservavit. Accusatur maiestatis. Incurrit huc definitio. Sed nos hunc locum, de quo agimus, consideremus. [73] Intentio est: "Non oportuit arma et inpedimenta relinquere". Depulsio est: "Oportuit". Quaestio est: "Oportueritne?" Ratio est: "Milites enim omnes perissent". Infirmatio est aut coniecturalis: ",non perissent"; aut altera coniecturalis: "Non ideo fecisti" [ex quibus iudicatio est: "Perissentne?" Et: "Ideone fecerit?"] Aut haec comparativa, cuius nunc indigemus: "At enim satius fuit amittere milites quam arma et inpedimenta concedere hostibus". Ex quo iudicatio nascitur: cum omnes perituri milites essent, nisi ad hanc pactionem venissent, utrum satius fuerit amittere milites, an ad hanc condicionem venire? [74] Hoc causae genus ex suis locis tractari oportebit et adhibere ceterarum quoque constitutionum rationem atque praecepta; ac maxime coniecturis faciendis infirmare illud, quod cum eo, quod crimini dabitur, ii, qui accusabuntur, comparabunt. Id fiet, si aut id, quod dicent defensores futurum fuisse, nisi id factum esset, de quo facto iudicium [est], futurum fuisse negabitur; aut si alia ratione et aliam ob causam, ac dicet se reus fecisse, demonstrabitur esse factum. Eius rei confirmatio et item contraria de parte infirmatio ex coniecturali constitutione sumetur. Sin autem certo nomine maleficii vocabitur in iudicium, sicut in hac causa - nam maiestatis arcessitur -, definitione et praeceptis definitionis uti oportebit. Atque haec quidem plerumque in hoc genere accidunt, ut et coniectura et definitione utendum sit. Sin aliud quoque aliquod genus incidet, eius generis praecepta licebit huc pari ratione transferre. Nam accusatori maxime est in hoc elaborandum, ut id ipsum factum, propter quod sibi reus concedi putet oportere, quam plurimis infirmet rationibus. Quod facile est, si quam plurimis constitutionibus aggredietur id inprobare. [75] Ipsa autem comparatio separata a ceteris generibus controversiarum sic ex sua vi considerabitur, si illud, quod comparabitur, aut non honestum aut non utile aut non necessarium fuisse aut non tantopere utile aut non tantopere honestum aut non tantopere necessarium fuisse demonstrabitur. Deinde oportet accusatorem illud, quod ipse arguat, ab eo, quod defensor conparat, separare. Id autem faciet, si demonstrabit non ita fieri solere neque oportere neque esse rationem, quare hoc propter hoc fiat, ut propter salutem militum ea, quae salutis causa comparata sunt, hostibus tradantur. Postea comparare oportet cum beneficio maleficium et omnino id, quod arguitur, cum eo, quod factum ab defensore laudatur aut faciendum fuisse demonstratur, contendere et hoc extenuando maleficii magnitudinem simul adaugere. Id fieri poterit, si demonstrabitur honestius, utilius, magis necessarium fuisse illud, quod vitarit reus, quam illud, quod fecerit. [76] Honesti autem et utilis et necessarii vis et natura in deliberationis praeceptis cognoscetur. Deinde oportebit ipsam illam comparativam iudicationem exponere tamquam causam deliberativam et de ea ex deliberationis praeceptis dicere. Sit enim haec iudicatio, quam ante exposuimus: cum omnes perituri milites essent, nisi ad hanc pactionem venissent, utrum satius fuerit perire milites, an ad hanc pactionem venire? Hoc ex locis deliberationis, quasi aliquam in consultationem res veniat, tractari oportebit. Defensor autem, quibus in locis ab accusatore aliae constitutiones erunt inductae, in iis ipse quoque ex isdem constitutionibus defensionem comparabit; ceteros autem omnes locos, qui ad ipsam comparationem pertinebunt, ex contrario tractabit. [77] Loci communes autem erunt: accusatoris in eum, qui, cum de facto turpi aliquo aut inutili aut utroque fateatur, quaerat tamen aliquam defensionem -, et facti inutilitatem aut turpitudinem cum indignatione proferre]; defensoris est, nullum factum inutile neque turpe neque item utile neque honestum putari oportere, nisi, quo animo, quo tempore, qua de causa factum sit, intellegatur; qui locus ita communis est, ut bene tractatus in hac causa magno ad persuadendum momento futurus sit; et alter locus, per quem magna cum amplificatione beneficii magnitudo ex utilitate aut honestate aut facti necessitudine demonstratur. [78] Et tertius, per quem res expressa verbis ante oculos eorum, qui audiunt, ponitur, ut ipsi se quoque idem facturos fuisse arbitrentur, si sibi illa res atque ea faciendi causa per idem tempus accidisset. Relatio criminis est, cum reus id, quod arguitur, confessus alterius se inductum peccato iure fecisse demonstrat. Ea est huiusmodi: Horatius occisis tribus Curiatiis et duobus amissis fratribus domum se victor recepit. Is animadvertit sororem suam de fratrum morte non laborantem, sponsi autem nomen appellantem identidem Curiatii cum gemitu et lamentatione. Indigne passus virginem occidit. [79] Accusatur. Intentio est: "Iniuria sororem occidisti". Depulsio est: "Iure occidi". Quaestio est: "Iurene occiderit?" Ratio est: "Illa enim hostium mortem lugebat, fratrum neglegebat; me et populum Romanum vicisse moleste ferebat." Infirmatio est: "Tamen a fratre indamnatam necari non oportuit". Ex quo iudicatio fit: cum Horatia fratrum mortem neglegeret, hostium lugeret, fratris et populi Romani victoria non gauderet, oportueritne eam a fratre indamnatam necari? Hoc in genere causae primum, si quid ex ceteris dabitur constitutionibus, sumi oportebit, sicuti in comparatione praeceptum est; postea, si qua facultas erit, per aliquam constitutionem illum, in quem crimen transferetur, difendere. [80] Deinde, levius esse illud, quod in alterum peccatum reus transferat, quam quod ipse susceperit; postea translationis partibus uti et ostendere, a quo et per quos et quo modo et quo tempore aut agi aut iudicari aut statui de ea re convenerit; ac simul ostendere non oportuisse ante supplicium quam iudicium interponere. Tum leges quoque et iudicia demonstranda sunt, per quae potuerit id peccatum, quod sponte sua reus poenitus sit, moribus et iudicio vindicari. Deinde negare audire oportere id, quod in eum criminis conferatur, de quo is ipse, qui conferat, iudicium fieri noluerit, et id, quod iudicatum non sit, pro infecto habere oportere