De Inventione, Cicerone, Versione di Latino, Libro 02; 171-178
Di Redazione Studenti.Testo originale in Latino del Libro 02; paragrafi 171-178 del De Inventione di Cicerone
Calendario scolastico 2022-23
Che succede in Iran? La spiegazione facile|Ponti 2023| I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
DE INVENTIONE: LIBRO 02; PARAGRAFI 171-178
[171] Atque etiam hoc mihi videor videre, esse quasdam cum adiunctione necessitudines, quasdam simplices et absolutas. Nam aliter dicere solemus: "Necesse est Casilinenses se dedere Hannibali"; aliter autem: "Necesse est Casilinum venire in Hannibalis potestatem". Illic, in superiore, adiunctio est haec: "Nisi si malunt fame perire"; si enim id malunt, non est necesse; hoc inferius non item, propterea quod, sive velint Casilinenses se dedere sive famem perpeti atque ita perire, necesse est Casilinum venire in Hannibalis potestatem. Quid igitur haec perficere potest necessitudinis distributio? Prope dicam plurimum, cum locus necessitudinis videbitur incurrere. Nam cum simplex erit necessitudo, nihil erit quod multa dicamus, cum eam nulla ratione lenire possimus. [172] cum autem ita necesse erit, si aliquid effugere aut adipisci elimus, tum adiunctio illa quid habeat utilitatis aut quid honestatis, erit considerandum. Nam si velis attendere, ita tamen, ut id quaeras, quod conveniat ad usum civitatis, reperias nullam esse rem, quam facere necesse sit, nisi propter aliquam causam, quam adiunctionem nominamus; pariter autem esse multas res [necessitatis], ad quas similis adiunctio non accedit; quod genus "[ut] homines [mortales] necesse est interire", sine adiunctione; ut cibo utantur, non necesse est nisi cum illa exceptione "extra quam si nolint fame perire". [173] Ergo, ut dico, illud, quod adiungitur, semper, cuiusmodi sit, erit considerandum. Nam omni tempore id pertinebit, ut [aut ad honestatem] hoc modo exponenda necessitudo sit: "necesse est, si honeste volumus vivere"; [aut ad incolumitatem, hoc modo:] "necesse est, si incolumes volumus esse"; [aut ad commoditatem, hoc modo:] "necesse est, si sine incommodo volumus vivere". Ac summa quidem necessitudo videtur esse honestatis; huic proxima incolumitatis; tertia ac levissima commoditatis; quae cum his numquam poterit duabus contendere. [174] Hasce autem inter se saepe necesse est comparari, ut, quamquam praestet honestas incolumitati, tamen, utri potissimum consulendum sit, deliberetur. Cuius rei certum quoddam praescriptum videtur in perpetuum dari posse.