De Inventione, Cicerone, Versione di Latino, Libro 02; 151-160

Testo originale in Latino del Libro 02; paragrafi 151-160 del De Inventione di Cicerone

De Inventione, Cicerone, Versione di Latino, Libro 02; 151-160
getty-images

DE INVENTIONE: LIBRO 02; PARAGRAFI 151-160

[151] Postea multis in legibus multa praterita esse, quae idcirco praeterita nemo arbitretur, quod ex ceteris, de quibus scriptum sit, intellegi possint; deinde aequitas rei demonstranda est, ut in iuridiciali absoluta. Contra autem qui dicet, similitudinem infirmare debebit; quod faciet, si demonstrabit illud, quod conferatur, diversum esse genere, natura, vi, magnitudine, tempore, loco, persona, opinione; si, quo in numero illud, quod per similitudinem afferetur, et quo in loco illud, cuius causa afferetur, haberi conveniat, ostendetur; deinde, quid res cum re differat, demonstrabitur, ut non idem videatur de utraque existimari oportere. [152] Ac, si ipse quoque poterit ratiocinationibus uti, isdem rationibus, quibus ante praedictum est, utetur; si non poterit, negabit oportere quicquam, nisi quod scriptum sit, considerare; multas de similibus rebus et in unam quamque rem tamen singulas esse leges: omnia posse inter se vel similia vel dissimilia demonstrari. Loci communes: a ratiocinatione, oportere coniectura ex eo, quod scriptum sit, ad id, quod non sit scriptum, pervenire; et neminem posse omnes res per scripturam amplecti, sed eum commodissime scribere, qui curet, ut quaedam ex quibusdam intellegantur. [153] Contra ratiocinationem huiusmodi: coniecturam divinationem esse et stulti scriptoris esse non posse omnibus de rebus cavere, quibus velit. Definitio est, cum in scripto verbum aliquod est positum, cuius de vi quaeritur, hoc modo: lex: " QUI IN ADVERSA TEMPESTATE NAVEM RELIQUERINT, OMNIA AMITTUNTO; EORUM NAVIS ET ONERA SUNTO, QUI IN NAVE REMANSERINT ". Duo quidam, cum iam in alto navigarent, et cum eorum alterius navis, alterius onus esset, naufragum quendam natantem et manus ad se tendentem animum adverterunt; misericordia commoti navem ad eum adplicarunt, hominem ad se sustulerunt. [154] Postea aliquanto ipsos quoque tempestas vehementius iactare coepit, usque adeo, ut dominus navis, cum idem gubernator esset, in scapham confugeret et inde funiculo, qui a puppi religatus scapham adnexam trahebat, navi, quod posset, moderaretur, ille autem, cuius merces erant, in gladium in navi ibidem incumberet. Hic ille naufragus ad gubernaculum accessit et navi, quod potuit, est opitulatus. Sedatis autem fluctibus et tempestate iam commutata navis in portum pervehitur. Ille autem, qui in gladium incubuerat, leviter saucius facile ex vulnere est recreatus. Navem cum onere horum trium suam quisque esse dicit. Hic omnes scripto ad causam accedunt et ex nominis vi nascitur controversia. Nam et relinquere navem et remanere in navi, denique navis ipsa quid sit, definitionibus quaeretur. Isdem autem ex locis omnibus, quibus definitiva constitutio, tractabitur. [155] Nunc expositis iis argumentationibus, quae in iudiciale causarum genus adcommodantur, deinceps in deliberativum genus et demonstrativum argumentandi locos et praecepta dabimus, non quo non in aliqua constitutione omnis semper causa versetur, sed quia proprii tamen harum causarum quidam loci sunt, non a constitutione separati, sed ad fines horum generum accommodati. [156] Nam placet in iudiciali genere finem esse aequitatem, hoc est partem quandam honestatis. In deliberativo autem Aristoteli placet utilitatem, nobis et honestatem et utilitatem, in demonstrativo honestatem. Quare in [hoc] quoque genere causae quaedam argumentationes communiter ac similiter tractabuntur, quaedam separatius ad finem, quo referri omnem orationem oportet, adiungentur. Atque unius cuiusque constitutionis exemplum subponere non gravaremur, nisi illud videremus, quemadmodum res obscurae dicendo fierent apertiores, sic res apertas obscuriores fieri oratione.

Nunc ad deliberationis praecepta pergamus. [157] Rerum expetendarum tria genera sunt; par autem numerus vitandarum ex contraria parte. Nam est quiddam, quod sua vi nos adliciat ad sese, non emolumento captans aliquo, sed trahens sua dignitate, quod genus virtus, scientia, veritas. Est aliud autem non propter suam vim et naturam, sed propter fructum atque utilitatem petendum; quod pecunia est. Est porro quiddam ex horum partibus iunctum, quod et sua vi et dignitate nos inlectos ducit et prae se quandam gerit utilitatem, quo magis expetatur, ut amicitia, bona existimatio. Atque ex his horum contraria facile tacentibus nobis intellegentur. [158] Sed ut expeditius ratio tradatur, ea, quae posuimus, brevi nominabuntur. Nam, in primo genere quae sunt, honesta appellabuntur; quae autem in secundo, utilia. Haec autem tertia, quia partem honestatis continent et quia maior est vis honestatis, iuncta esse omnino et duplici genere intelleguntur, sed in meliorem partem vocabuli conferantur et honesta nominentur. Ex his illud conficitur, ut petendarum rerum partes sint honestas et utilitas, vitandarum turpitudo et inutilitas. His igitur duabus rebus res duae grandes sunt adtributae, necessitudo et affectio; quarum altera ex vi, altera ex re et personis consideratur. De utraque post apertius perscribemus: nunc honestatis rationes primum explicemus. [159] Quod aut totum aut aliqua ex parte propter se petitur, honestum nominabimus. Quare, cum eius duae partes sint, quarum altera simplex, altera iuncta sit, simplicem prius consideremus. Est igitur in eo genere omnes res una vi atque uno nomine amplexa virtus. Nam virtus est animi habitus naturae modo atque rationi consentaneus. Quamobrem omnibus eius partibus cognitis tota vis erit simplicis honestatis considerata. Habet igitur partes quattuor: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. [160] Prudentia est rerum bonarum et malarum neutrarumque scientia. Partes eius: memoria, intellegentia, providentia. Memoria est, per quam animus repetit illa, quae fuerunt; intellegentia, per quam ea perspicit, quae sunt; providentia, per quam futurum aliquid videtur ante quam factum est. Iustitia est habitus animi communi utilitate conservata suam cuique tribuens dignitatem. Eius initium est ab natura profectum; deinde quaedam in consuetudinem ex utilitatis ratione venerunt: postea res et ab natura profectas et ab consuetudine probatas legum metus et religio sanxit

Un consiglio in più