De Inventione, Cicerone, Versione di Latino, Libro 02; 101-110

Testo originale in Latino del Libro 02; paragrafi 101-110 del De Inventione di Cicerone

De Inventione, Cicerone, Versione di Latino, Libro 02; 101-110
getty-images

DE INVENTIONE: LIBRO 02; PARAGRAFI 101-110

[101] Defensor autem conversis omnibus his partibus poterit uti; maxime autem in voluntate defendenda commorabitur et in ea re adaugenda, quae voluntati fuerit inpedimento; et se plus, quam fecerit, facere non potuisse; et in omnibus rebus voluntatem spectari oportere; et se convinci non posse, quod absit a culpa; suo nomine communem hominum infirmitatem posse damnari. Deinde nihil esse indignius quam eum, qui culpa careat, supplicio non carere. Loci autem communes: accusatoris in confessionem, et quanta potestas peccandi relinquatur, si semel institutum sit, ut non de facto, sed de facti causa quaeritur. [102] Defensoris conquestio est calamitatis eius, quae non culpa, sed vi maiore quadam acciderit, et de fortunae potestate et hominum infirmitate et, uti suum animum, non eventum considerent. In quibus omnibus conquestionem suarum aerumnarum et crudelitas adversariorum indignationem inesse oportebit. Ac neminem mirari conveniet, si aut in his aut in aliis exemplis scripti quoque controversiam adiunctam videbit. Quo de genere post erit nobis separatim dicendum, propterea quod quaedam genera causarum simpliciter ex sua considerantur, quaedam autem sibi aliud quoque aliquod controversiae genus assumunt. [103] Quare omnibus cognitis non erit difficile in unam quamque causam transferre, quod ex eo quoque genere conveniet; ut in his exemplis concessionis inest omnibus scripti controversia, ea quae ex scripto et sententia nominatur; sed, quia de concessione loquebamur, in eam praecepta dedimus, alio autem loco de scripto et de sententia dicemus. Nunc in alteram concessionis partem considerationem iam intendemus. [104] Deprecatio est, in qua non defensio facti, sed ignoscendi postulatio continetur. Hoc genus vis in iudicio probari potest, ideo quod concesso peccato difficile est ab eo, qui peccatorum vindex esse debet, ut ignoscat, impetrare. Quare parte eius generis, cum causam non in eo constitueris, uti licebit; ut si pro aliquo claro aut forti viro, cuius in rem publicam multa sunt beneficia, diceres, posses, cum videaris non uti deprecatione, uti tamen, ad hunc modum: "Quodsi, iudices, hic pro suis beneficiis, pro suo studio, quod in vos semper habuit, tali suo tempore multorum suorum recte factorum causa uni delicto ut ignosceretis postularet, tamen dignum vestra mansuetudine, dignum virtute huius esset, iudices, a vobis hanc rem hoc postulante impetrari". Deinde augere beneficia licebit et iudices per locum communem ad ignoscendi voluntatem ducere. [105] Quare hoc genus quamquam in iudiciis non versatur nisi quadam ex parte, tamen, quia et pars haec ipsa inducenda nonnumquamest et in senatu aut in consilio saepe omni in genere tractanda, in id quoque praecepta ponemus. Nam in senatu [aut in consilio] de Syphace diu deliberatum est, et de Q Numitorio Pullo apud L Opimium et eius consilium diu dictum est, et magis in hoc quidem ignoscendi quam cognoscendi postulatio valuit. Nam semper animo bono se in populum Romanum fuisse non tam facile probabat, cum coniecturali constitutione uteretur, quam ut propter posterius beneficium sibi ignosceretur, cum deprecationis partes adiungeret. [106] Oportebit igitur eum, qui sibi ut ignoscatur, postulabit, commemorare, si qua sua poterit beneficia et, si poterit, ostendere ea maiora esse quam haec, quae deliquerit, ut plus ab eo boni quam mali profectum esse videatur; deinde maiorum suorum beneficia, si qua exstabunt, proferre; deinde ostendere non odio neque crudelitate fecisse, quod fecerit, sed aut stultitia aut inpulsu alicuius aut aliqua honesta aut probabili causa; postea polliceri et confirmare se et hoc peccato doctum et beneficio eorum, qui sibi ignoverint, confirmatum omni tempore a tali ratione afuturum; deinde spem ostendere aliquo se in loco magno iis, qui sibi concesserint, usui futurum.

[107] Postea, si facultas erit, se aut consanguineum aut iam a maioribus inprimis amicum esse [demonstrabit] et amplitudinem suae voluntatis, nobilitatem generis, eorum, qui se salvum velint, dignitatem ostendere, et cetera ea, quae personis ad honestatem et amplitudinem sunt adtributa, cum conquestione, sine arrogantia, in se esse [demonstrabit], ut honore potius aliquo quam ullo supplicio dignus esse videatur; deinde ceteros proferre, quibus maiora delicta concessa sint. Ac multum proficiet, si se misericordem in potestate, propensum ad ignoscendum fuisse ostendet. Atque ipsum illud peccatum erit extenuandum, ut quam minimum obfuisse videatur, et aut turpe aut inutile demonstrandum tali de homine supplicium sumere. [108] Deinde locis communibus misericordiam captare oportebit ex iis praeceptis, quae in primo libro sunt exposita. Adversarius autem malefacta augebit: nihil imprudenter, sed omnia ex crudelitate et malitia facta dicet; ipsum inmisericordem, superbum fuisse; et, si poterit, ostendet semper inimicum fuisse et amicum fieri nullo modo posse. Si beneficia proferet, aut aliqua de causa facta, non propter benivolentiam demonstrabit, aut postea odium esse acre susceptum, aut illa omnia maleficiis esse deleta, aut leviora beneficia quam maleficia, aut, cum beneficiis honos habitus sit, pro maleficio poenam sumi oportere. [109] Deinde turpe esse aut inutile ignosci. Deinde, de quo ut potestas esset saepe optarint, in eum ob potestatem non uti summam esse stultitiam; cogitare oportere, quem animum in eum et quod odium habuerint. Locus autem communis erit indignatio maleficii et alter eorum misereri oportere, qui propter fortunam, non propter malitiam in miseriis sint. Quoniam ergo in generali constitutione tamdiu propter eius partium multitudinem commoramur, ne forte varietate et dissimilitudine rerum diductus alicuius animus in quendam errorem deferatur, quid etiam nobis ex eo genere restet et quare restet, admonendum videtur. Iuridicialem causam esse dicebamus, in qua aequi et iniqui natura et praemii aut poenae ratio quaeretur. Eas causas, in quibus de aequo et iniquo quaeritur, exposuimus. [110] Restat nunc, ut de praemio et de poena explicemus. Sunt enim multae causae, quae ex praemii alicuius petitione constant. Nam et apud iudices de praemio saepe accusatorum quaeritur et a senatu aut a consilio aliquod praemium saepe petitur. Ac neminem conveniet arbitrari nos, cum aliquod exemplum ponamus, quod in senatu agatur, ab iudiciali genere exemplorum recedere. Quicquid enim de homine probando aut inprobando dicitur, cum ad eam dictionem sententiarum quoque ratio accommodetur, id non, si per sententiae dictionem agitur, deliberativum est; sed, quia de homine statuitur, iudiciale est habendum. Omnino autem qui diligenter omnium causarum vim et naturam cognoverit, genere et prima conformatione eas intelleget dissidere, ceteris autem partibus aptas inter se omnes et aliam in alia implicatam videbit

Un consiglio in più