De Inventione, Cicerone, Versione di Latino, Libro 01; 81-90

Testo originale in Latino del Libro 01; paragrafi 81-90 del De Inventione di Cicerone

De Inventione, Cicerone, Versione di Latino, Libro 01; 81-90
ansa

DE INVENTIONE: LIBRO 01; PARAGRAFI 81-90

[81] Quod autem pro signo sumetur, id ex isdem locis quibus confirmatur, infirmabitur. Nam in signo primum verum esse ostendi oportet; deinde esse eius rei signum proprium, qua de agitur ut cruorem caedis; deinde factum esse, quod non oportuerit, aut non factum, quod oportuerit; postremo scisse eum, de quo quaeritur, eius rei legem et consuetudinem. Nam eae res sunt signo adtributae; quas diligentius aperiemus, cum separatim de ipsa coniecturali constitutione dicemus. Ergo horum unum quodque in reprehensione aut non esse signo aut parum magno esse aut a se potius quam ab adversariis stare aut omnino falso dici aut in aliam quoque suspicionem duci posse demonstrabitur. [82] Cum autem pro comparabili aliquid inducetur, quoniam id per similitudinem maxime tractatur, in reprehendendo conveniet simile id negare esse, quod conferetur, ei, quicum conferetur. Id fieri poterit, si demonstrabitur diversum esse genere, natura, vi magnitudine, tempore, loco, persona, opinione; ac si, quo in numero illud, quod per similitudinem afferetur, et quo in loco hoc, cuius causa afferetur, haberi conveniat, ostendetur. Deinde, quid res cum re differat, demonstrabimus: ex quo docebimus aliud de eo, quod comparabitur, et de eo, quicum comparabitur, existimare oportere. Huius facultatis maxime indigemus, cum ea ipsa argumentatio, quae per inductionem tractatur, erit reprehendenda. Sin iudicatum aliquod inferetur, quoniam id ex his locis maxime firmatur: laude eorum, qui iudicarunt; similitudine eius rei, qua de agitur, ad eam rem, qua de iudicatum est; et commemorando non modo non esse reprehensum iudicium, sed ab omnibus adprobatum; et demonstrando difficilius et maius fuisse ad iudicandum, quod afferatur, quam id, quod instet: ex contrariis locis, si res aut vera aut veri similis permittet, infirmari oportebit. Atque erit observandum diligenter, ne nihil ad id, quo de agatur, pertineat id, quod iudicatum sit; et videndum est, ne ea res proferatur, in qua sit offensum, ut de ipso, qui iudicarit, iudicium fieri videatur. [83] Oportet autem animadvertere, ne, cum aliter sint multa iudicata, solitarium aliquid aut rarum iudicatum afferatur. Nam sic his rebus auctoritas iudicati maxime potest infirmari. Atque ea quidem, quae quasi probabilia sumentur, ad hunc modum temptari oportebit. Quae vero sicuti necessaria dicentur, ea si forte imitabuntur modo necessariam argumentationem neque erunt eiusmodi, sic reprehendentur. Primum conprehensio, quae, utrum concesseris, debet tollere: si vera est, numquam reprehendetur; sin falsa, duobus modis, aut conversione aut alterius partis infirmatione [conversione], hoc modo:"Nam si veretur, quid eum accuses, qui est probus? Sin inverecundum animi ingenium possidet, quid autem eum accuses, qui id parvi auditum aestimet?" Hic, sive vereri dixeris sive non vereri, concedendum hoc putat, ut neges esse accusandum. Quod conversione sic reprehendetur: "Immo vero accusandus est. Nam si veretur, accuses; non enim parvi auditum aestimabit. Sin inverecundum animi ingenium possidet, tamen accuses; non enim probus est." [84] Alterius autem partis infirmatione hoc modo reprehendetur: "Verum si veretur, accusatione tua correctus ab errato recedet." Enumeratio vitiosa intellegitur, si aut praeteritum quiddam dicimus, quod velimus concedere, aut infirmum aliquid adnumeratum, quod aut contra dici possit aut causa non sit, quare non honeste possimus concedere. Praeteritur quiddam in eiusmodi enumerationibus: "Quoniam habes istum equum, aut emeris oportet aut hereditate possideas aut munere acceperis aut domi tibi natus sit aut, si eorum nihil est, subripueris necesse est: si neque emisti neque hereditate venit neque donatus est neque domi natus est: necesse est ergo subripueris.

" [85] Hoc commode reprehenditur, si dici possit ex hostibus equus esse captus, cuius praedae sectio non venierit; quo inlato infirmatur enumeratio, quoniam id sit inductum, quod praeteritum sit in enumeratione. Altero autem modo reprehendetur, si aut contra aliquid dicetur, hoc est, si exempli causa, ut in eodem versemur, poterit ostendi hereditate venisse, aut si illud extremum non erit turpe concedere, ut si qui, cum dixerint adversarii: "Aut insidias facere voluisti aut amico se morem gessisti aut cupiditate elatus es", amico se morem gessisse fateatur. [86] Simplex autem conclusio reprehenditur, si hoc, quod sequitur, non videatur necessario cum eo, quod antecessit, cohaerere. Nam hoc quidem: "Si spiritum ducit, vivit", "Si dies est, lucet" eiusmodi est, ut cum priore necessario posterius cohaerere videatur. Hoc autem: "Si mater est, diligit", "Si aliquando peccavit, numquam corrigetur" sic conveniet reprehendi, ut demonstretur non necessario cum priore posterius cohaerere. Hoc genus et cetera necessaria et omnino omnis argumentatio et eius reprehensio maiorem quandam vim continet et latius patet, quam hic exponitur; sed eius artificii cognitio eiusmodi est, ut non ad huius artis partem aliquam adiungi possit, sed ipsa separatim longi temporis et magnae atque arduae cognitionis indigeat. Quare illa nobis alio tempore atque ad aliud institutum, si facultas erit, explicabuntur; nunc his praeceptionibus rhetorum ad usum oratorium contentos nos esse oportebit. Cum igitur ex iis, quae sumentur, aliquid non concedetur, sic infirmabitur. [87] Cum autem his concessis conplexio ex his non conficitur, haec erunt consideranda num aliud conficiatur, aliud dicatur, hoc modo: si, cum aliquis dicat se profectum esse ad exercitum, contra eum quis velit hac uti argumentatione: "si venisses ad exercitum, a tribunis militaribus visus esses; non es autem ab his visus: non est igitur ad exercitum profectus." Hic cum concesseris propositionem et assumptionem, conplexio est infirmanda. Aliud enim, quam cogebatur, inlatum est. [88] Ac nunc quidem, quo facilius res cognosceretur, perspicuo et grandi vitio praeditum posuimus exemplum; sed saepe obscurius positum vitium pro vero probatur, cum aut parum memineris, quid concesseris, aut ambiguum aliquid pro certo concesseris. Ambiguum si concesseris ex ea parte, quam ipse intellexeris, [eam partem] adversarius ad aliam partem per conplexionem velit accommodare, demonstrare oportebit non ex eo, quod ipse concesseris, sed ex eo, quod ille sumpserit, confici conplexionem, ad hunc modum: "Si indigetis pecuniae, pecuniam non habetis; si pecuniam non habetis, pauperes estis; indigetis autem pecuniae; mercaturae enim, ni ita esset, operam non daretis: pauperes igitur estis." Hoc sic reprehenditur: "Cum dicebas: si indigetis pecuniae, pecuniam non habetis, hoc intellegebam: si propter inopiam in egestate estis, pecuniam non habetis, et idcirco concedebam; cum autem hoc sumebas: indigetis autem pecuniae, illud accipiebam: vultis autem pecuniae plus habere. Ex quibus concessionibus non conficitur hoc: pauperes igitur estis; conficeretur autem, si tibi primo quoque hoc concessissem, qui pecuniam maiorem vellet habere, eum pecuniam non habere. [89] Saepe autem oblitum putant, quid concesseris, et idcirco id, quod non conficitur, quasi conficiatur, in conclusionem infertur, hoc modo: "Si ad illum hereditas veniebat, veri simile est ab illo necatum." Deinde hoc adprobant plurimis verbis. Post adsumunt: "Ad illum autem hereditas veniebat." Deinde infertur: "Ille igitur occidit"; id quod ex iis, quae sumpserant, non conficitur.

Quare observare diligenter oportet, et quid sumatur et quid ex his conficiatur. Ipsum autem genus argumentationis vitiosum his de causis ostendetur, si aut in ipso vitium erit aut non ad id, quod instituitur, accommodabitur. Atque in ipso vitium erit, si omnino totum falsum erit, si commune, si vulgare, si leve, si remotum, si mala definitione, si controversum, si perspicuum, si non concessum, si turpe, si offensum, si contrarium, si inconstans, si adversarium. [90] Falsum est, in quo perspicue mendacium est, hoc modo: "Non potest esse sapiens, qui pecuniam neglegit. Socrates autem pecuniam neglegebat: non igitur sapiens erat." Commune est, quod nihilo magis ab adversariis quam a nobis facit, hoc modo: "Idcirco, iudices, quia veram causam habebam, brevi peroravi." Vulgare est, quod in aliam quoque rem non probabilem, si nunc concessum sit, transferri possit, ut hoc: "Si causam veram non haberet, vobis se, iudices, non commisisset." Leve est, quod aut post tempus dicitur, hoc modo: "Si in mentem venisset, non commisisset"; aut perspicue turpem rem levi tegere vult defensione, hoc modo: "Cum te expetebant omnes florentissimo Regno, reliqui: nunc desertum ab omnibus Summo periclo sola ut restituam paro"

Un consiglio in più