De Inventione, Cicerone, Versione di Latino, Libro 01; 71-80
Testo originale in Latino del Libro 01; paragrafi 71-80 del De Inventione di Cicerone
DE INVENTIONE: LIBRO 01; PARAGRAFI 71-80
[71] Assumptionis autem approbatione praeterita quadripertita sic fiet argumentatio: "qui saepenumero nos per fidem fefellerunt, eorum orationi fidem habere non debemus. Si quid enim perfidia illorum detrimenti acceperimus, nemo erit praeter nosmet ipsos, quem iure accusare possimus. Ac primo quidem decipi incommodum est; iterum, stultum; tertio, turpe. Carthaginienses autem persaepe iam nos fefellerunt. Summa igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum perfidia totiens deceptus sis." [72] Utraque approbatione praeterita tripertita fit, hoc pacto: "Aut metuamus Carthaginienses oportet, si incolumes eos reliquerimus, aut eorum urbem diruamus. At metuere quidem non oportet. Restat igitur ut urbem diruamus. Sunt autem, qui putant nonnumquam posse complexione supersederi, cum id perspicuum sit, quod conficiatur ex ratiocinatione; quod si fiat, bipertitam quoque fieri argumentationem, hoc modo: "Si peperit, virgo non est; peperit autem." Hic satis esse proponere et adsumere: quod conficiatur quoniam perspicuum sit, complexionis rem non indigere. Nobis autem videtur et omnis ratiocinatio concludenda esse et illud vitium, quod illis displicet, magnopere vitandum, ne, quod perspicuum sit, id in complexionem inferamus. [73] Hoc autem fieri poterit, si complexionum genera intellegentur. Nam aut ita complectemur, ut in unum conducamus propositionem et assumptionem, hoc modo: "Quodsi leges omnes ad utilitatem rei publicae referri convenit, hic autem saluti rei publicae profuit, profecto non potest eodem facto et saluti communi consuluisse et legibus non optemperasse"; aut ita, ut ex contrario sententia conficiatur, hoc modo: "Summa igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum perfidia totiens deceptus sis"; aut ita, ut id solum, quod conficitur, inferatur, ad hunc modum: "Urbem igitur diruamus": aut, ut id, quod eam rem, quae conficitur, sequatur necesse est, id est huiusmodi: "Si peperit, cum viro concubuit: peperit autem." Conficitur hoc: "Concubuit igitur cum viro." Hoc si nolis inferre et inferas id, quod sequitur: "Fecit igitur incestum", et concluseris argumentationem et perspicuam fugeris complexionem. [74] Quare in longis argumentationibus ex conductionibus aut ex contrario complecti oportet, in brevibus id solum, quod conficitur, exponere, in iis, in quibus exitus perspicuus est, consecutione uti. Si qui autem ex una quoque parte putabunt constare argumentationem, poterunt dicere saepe satis esse hoc modo argumentationem facere: "Quoniam peperit, cum viro concubuit"; nam hoc nullius neque approbationis neque complexionis indigere. Sed nobis ambiguitate nominis videntur errare. Nam argumentatio nomine uno res duas significat, ideo quod et inventum aliquam in rem probabile aut necessarium argumentatio vocatur et eius inventi artificiosa expolitio. [75] Cum igitur proferent aliquid huiusmodi: "Quoniam peperit, cum viro concubuit", inventum proferent, non expolitionem; nos autem de expolitionis partibus loquimur. Nihil igitur ad hanc rem ratio illa pertinebit; atque hac distinctione alia quoque, quae videbuntur officere huic partitioni, propulsabimus, si quis aut assumptionem aliquando tolli posse putet aut propositionem. Quae si quid habet probabile aut necessarium, quoquo modo commoveat auditorem necesse est. Quod si solum spectaretur ac nihil, quo pacto tractaretur id, quod esset excogitatum, referret, nequaquam tantum inter summos oratores et mediocres interesse existimaretur. [76] Variare autem orationem magnopere oportebit; nam omnibus in rebus similitudo mater est satietatis. Id fieri poterit, si non similiter semper ingrediamur in argumentationem.
Nam primum omnium generibus ipsis distinguere convenit, hoc est, tum inductione uti, tum ratiocinatione, deinde in ipsa argumentatione non semper a propositione incipere nec semper quinque partibus abuti neque eadem partes ratione expolire, sed tum ab assumptione incipere, tum adprobatione alterutra, tum utraque, tum hoc, tum illo genere conplexionis uti. Id ut perspiciatur, scribamus in quolibet exemplo de iis, quae proposita sunt, (hoc idem exerceamus, ut) quam facile factu sit, periclitari licet. [77] Ac de partibus quidem argumentationis satis nobis dictum videtur: illud autem volumus intellegi nos probe tenere aliis quoque rationibus tractari argumentationes in philosophia multis et obscuris, de quibus certum est artificium constitutum. Verum illa nobis abhorrere ab usu oratorio visa sunt. Quae pertinere autem ad dicendum putamus, ea nos commodius quam ceteros adtendisse non affirmamus; perquisitius et diligentius conscripsisse pollicemur. Nunc, ut statuimus, proficisci ordine ad reliqua pergemus. [78] R e p r e h e n s i o est, per quam argumentando adversariorum confirmatio diluitur (aut infirmatur) aut elevatur; Haec fonte inventionis eodem utetur, quo utitur confirmatio, propterea quod, quibus ex locis aliqua res confirmari potest, isdem potest ex locis infirmari; Nihil enim considerandum est in his omnibus (inventionibus) nisi id, quod personis aut negotiis adtributum est; Quare inventionem et argumentationum expolitionem ex illis, quae ante praecepta sunt, hanc quoque in partem orationis transferri oportebit; Verumtamen, ut quaedam praeceptio detur huius quoque partis, exponemus modos reprehensionis; quos qui observabunt, facilius ea, quae contra dicentur, diluere aut infirmare poterunt; [79] Omnis argumentatio reprehenditur, si aut ex iis, quae sumpta sunt, non conceditur aliquid unum plurave aut his concessis conplexio (ex his) confici negatur, aut si genus ipsum argumentationis vitiosum ostenditur, aut si contra firmam argumentationem alia aeque firma aut firmior ponitur. Ex iis, quae sumuntur, aliquid non conceditur, cum aut id, quod credibile dicunt, negatur esse eiusmodi, aut, quod conparabile putant, dissimile ostenditur, aut iudicatum aliam in partem traducitur, aut omnino iudicium inprobatur, aut, quod signum esse adversarii dixerunt, id eiusmodi negatur esse, aut si conprehensio aut una aut ex utraque parte reprehenditur, aut enumeratio falsa ostenditur, aut simplex conclusio falsi aliquid continere demonstratur. Nam omne, quod sumitur ad argumentandum sive pro probabili sive pro necessario, necesse est sumatur ex his locis, ut ante ostendimus. [80] Quod pro credibili sumptum erit, id infirmabitur, si aut perspicue falsum erit, hoc modo: "Nemo est, quin pecuniam quam sapientiam malit"; aut ex contrario quoque credibile aliquid habebit, hoc modo: "Quis est, qui non officii cupidior quam pecuniae sit?" Aut erit omnino incredibile, ut si aliquis, quem constet esse avarum, dicat alicuius mediocris officii causa se maximam pecuniam neglexisse, aut si, quod in quibusdam rebus aut hominibus accidit, id omnibus dicitur usu venire, hoc pacto: "Qui pauperes sunt, iis antiquior officio pecunia est"; "Qui locus desertus est, in eo caedem factam esse oportet; in loco celebri homo occidi qui potuit?" Aut si id, quod raro fit, fieri omnino negatur, ut Curio pro Fulvio: "Nemo potest uno aspectu neque praeteriens in amorem incidere