De Inventione, Cicerone, Versione di Latino, Libro 01; 61-70

Testo originale in Latino del Libro 01; paragrafi 61-70 del De Inventione di Cicerone

De Inventione, Cicerone, Versione di Latino, Libro 01; 61-70
ansa

DE INVENTIONE: LIBRO 01; PARAGRAFI 61-70

[61] Nobis autem commodior illa partitio videatur esse, quae in quinque partes tributa est, quam omnes ab Aristotele et Theophrasto profecti maxime secuti sunt. Nam quemadmodum illud superius genus argumentandi, quod per inductionem sumitur, maxime Socrates et Socratici tractarunt, sic hoc, quod per ratiocinationem expolitur, summe est ab Aristotele [atque a Peripateticis] et Theophrasto frequentatum, deinde a rhetoribus iis, qui elegantissimi atque artificiosissimi putati sunt. Quare autem nobis illa magis partitio probetur, dicendum videtur, ne temere secuti putemur; et breviter dicendum, ne in huiusmodi rebus diutius, quam ratio praecipiendi postulat, commoremur. [62] Si quadam in argumentatione satis est uti propositione et non oportet adiungere adprobationem propositionis, quadam autem in argumentatione infirma est propositio, nisi adiuncta sit adprobatio, separatum est quiddam a propositione adprobatio. Quod enim et adiungi et separari ab aliquo potest, id non potest idem esse, quod est id, ad quod adiungitur et a quo separatur; est autem quaedam argumentatio, in qua propositio non indiget approbationis, et quaedam, in qua nihil valet sine approbatione ut ostendemus. Separata igitur est a propositione approbatio. Ostendetur autem id, quod polliciti sumus, hoc modo: quae propositio in se quiddam continet perspicuum et quod stare inter omnes necesse est, hanc velle approbare et firmare nihil attinet. [63] Ea est huiusmodi: "Si, quo die ista caedes Romae facta est, ego Athenis eo die fui, in caede interesse non potui." Hoc quia perspicue verum est, nihil attinet approbari. Quare assumi statim oportet, hoc modo: "Fui autem Athenis eo die." Hoc si non constat, indiget approbationis; qua inducta complexio consequitur. Est igitur quaedam propositio, quae non indiget approbatione. Nam esse quidem quandam, quae indigeat, quid attinet ostendere, quod cuivis facile perspicuum est , quodsi ita est, ex hoc et ex eo, quod proposueramus, hoc conficitur, separatum esse quiddam a propositione approbationem. Sin autem ita est, falsum est non esse plus quam tripertitam argumentationem. [64] Simili modo liquet alteram quoque approbationem separatam esse ab assumptione. Si quadam in argumentatione satis est uti assumptione et non oportet adiungere approbationem assumptioni, quadam autem in argumentatione infirma est assumptio, nisi adiuncta sit approbatio, separatum quiddam est extra assumptionem approbatio. Est autem argumentatio quaedam, in qua assumptio non indiget approbationis, quaedam autem, in qua nihil valet sine approbatione, ut ostendemus. Separata igitur est ab adsumptione approbatio. Ostendemus autem, quod polliciti sumus, hoc modo: [65] quae perspicuam omnibus veritatem continet assumptio, nihil indiget approbationis. Ea est huiusmodi: "Si oportet velle sapere, dare operam philosophiae convenit." Hic propositio indiget approbationis; non enim perspicua est neque constat inter omnes, propterea quod multi nihil prodesse philosophiam, plerique etiam obesse arbitrantur; assumptio perspicua est enim haec: "Oportet autem velle sapere." Hoc quia ipsum ex se perspicitur et verum esse intellegitur, nihil attinet approbari. Quare statim concludenda est argumentatio. Est ergo assumptio quaedam, quae approbationis non indiget; nam quandam indigere perspicuum est. Separata est igitur ab adsumptione approbatio. Falsum ergo est non esse plus quam tripertitam argumentationem. [66] Atque ex his illud iam perspicuum est, esse quandam argumentationem, in qua neque propositio neque assumptio indigeat approbationis, huiusmodi, ut certum quiddam et breve exempli causa ponamus: "Si summopere sapientia petenda est, summo opere stultitia vitanda est; summo autem opere sapientia petenda est; summo igitur opere stultitia vitanda est.

" Hic et propositio et assumptio perspicua est; quare neutra quoque indiget approbatione. Ex hisce omnibus illud perspicuum est approbationem tum adiungi, tum non adiungi. Ex quo cognoscitur neque in propositione neque in assumptione contineri approbationem, sed utramque suo loco positam vim suam tamquam certam et propriam obtinere. Quodsi ita est, commode partiti sunt illi, qui in quinque partes tribuerunt argumentationem. [67] Quinque igitur partes sunt eius argumentationis, quae per ratiocinationem tractatur: propositio, per quam locus is breviter exponitur, ex quo vis omnis oportet emanet ratiocinationis; approbatio, per quam id, quod breviter expositum est, rationibus adfirmatum probabilius et apertius fit; assumptio, per quam id, quod ex propositione ad ostendendum pertinet, assumitur; assumptionis approbatio, per quam id, quod assumptum est, rationibus firmatur; complexio, per quam id, quod conficitur ex omni argumentatione, breviter exponitur. Quae plurimas habet argumentatio partes, ea constat ex his quinque partibus; secunda est quadripertita; tertia tripertita; dein bipartita; quod in controversia est. De una quoque parte potest alicui videri posse consistere. [68] Eorum igitur, quae constant, exempla ponemus, horum, quae dubia sunt, rationes afferemus. Quinquepertita argumentatio est huiusmodi: "Omnes leges, iudices, ad commodum rei publicae referre oportet et eas ex utilitate communi, non ex scriptione, quae in litteris est, interpretari. Ea enim virtute et sapientia maiores nostri fuerunt, ut in legibus scribendis nihil sibi aliud nisi salutem atque utilitatem rei publicae proponerent. Neque enim ipsi, quod obesset, scribere volebant, et, si scripsissent, cum esset intellectum, repudiatum iri legem intellegebant. Nemo enim leges legum causa salvas esse vult, sed rei publicae, quod ex legibus omnes rem publicam optime putant administari. Quam ob rem igitur leges servari oportet, ad eam causam scripta omnia interpretari convenit: hoc est, quoniam rei publicae servimus, ex rei publicae commodo atque utilitate interpretemur. Nam ut ex medicina nihil oportet putare proficisci, nisi quod ad corporis utilitatem spectet, quoniam eius causa est instituta, sic a legibus nihil convenit arbitrari, nisi quod rei publicae conducat, profisci, quoniam eius causa sunt comparatae. [69] Ergo in hoc quoque iudicio desinite litteras legis perscrutari et legem, ut aequum est, ex utilitate rei publicae considerate. Quid magis utile fuit Thebanis quam Lacedaemonios opprimi , cui magis Epaminondam, Thebanorum imperatorem, quam victoriae Thebanorum consulere decuit, quid hunc tanta Thebanorum gloria, tam claro atque exornato tropaeo carius aut antiquius habere convenit , scripto videlicet legis omisso scriptoris sententiam considerare debebat. At hoc quidem satis consideratum est, nullam esse legem nisi rei publicae causa scriptam. Summam igitur amentiam esse existimabat, quod scriptum esset rei publicae salutis causa, id non ex rei publicae salute interpretari. Quodsi leges omnes ad utilitatem rei publicae referri convenit, hic autem saluti rei publicae profuit, profecto non potest eodem facto et communibus fortunis consuluisse et legibus non optemperasse." [70] Quattuor autem partibus constat argumentatio, cum aut proponimus aut assumimus sine approbatione. Id facere oportet, cum aut propositio ex se intellegitur aut assumptio perspicua est et nullius approbationis indiget. Propositionis approbatione praeterita quattuor ex partibus argumentatio tractatur, ad hunc modum: "Iudices, qui ex lege iurati iudicatis, legibus optemperare debetis. Optemperare autem legibus non potestis, nisi id, quod scriptum est in lege, sequimini.

Quod enim certius legis scriptor testimonium voluntatis suae relinquere potuit, quam quod ipse magna cum cura atque diligentia scripsit? Quodsi litterae non exstarent, magnopere eas requireremus, ut ex iis scriptoris voluntas cognosceretur; nec tamen Epaminondae permitteremus, ne si extra iudicium quidem esset, ut is nobis sententiam legis interpretaretur, nedum nunc istum patiamur, cum praesto lex sit, non ex eo, quod apertissime scriptum est, sed ex eo, quod suae causae convenit, scriptoris voluntatem interpretari. Quodsi vos, iudices, legibus optemperare debetis et id facere non potestis, nisi id, quod scriptum est in lege, sequamini, quin istum contra legem fecisse iudicatis"

Un consiglio in più