De Inventione, Cicerone, Versione di Latino, Libro 01; 51-60

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino del Libro 01; paragrafi 51-60 del De Inventione di Cicerone

DE INVENTIONE: LIBRO 01; PARAGRAFI 51-60

[51] Omnis igitur argumentatio aut per inductionem tractanda est per ratiocinationem. Inductio est oratio, quae rebus non dubiis captat assensionem eius, quicum instituta est; quibus assensionibus facit, ut illi dubia quaedam res propter similitudinem earum rerum, quibus assensit, probetur. Velut apud Socraticum Aeschinen demonstrat Socrates cum Xenophontis uxore et cum ipso Xenophonte Aspasiam locutam: "Dic mihi, quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum, quam tu habes, utrum illudne an tuum malis?" "Illud", inquit. "Quid, si vestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu habes, tuumne an illius malis?" Respondit: "Illius vero." "Age sis," inquit, "quid si virum illa meliorem habeat, quam tu habes, utrumne tuum virum malis an illius?" Hic mulier erubuit. [52] Aspasia autem sermonem cum ipso Xenophonte instituit. "Quaeso," inquit, "Xenophon, si vicinus tuus equum meliorem habeat, quam tuus est, tuumne equum malis an illius?" "Illius," inquit. "Quid, si fundum meliorem habeat quam tu habes, utrum tandem fundum habere malis?" "Illum," inquit, "meliorem scilicet." "Quid, si uxorem meliorem habeat, quam tu habes, utrum illius malis?" Atque hic Xenophon quoque ipse tacuit. Post Aspasia: "Quoniam uterque vestrum," inquit, "id mihi solum non respondit, quod ego solum audire volueram, egomet dicam, quid uterque cogitet. Nam et tu, mulier, optumum virum vis habere et tu, Xenophon, uxorem habere lectissimam maxime vis. Quare, nisi hoc perfeceritis, ut neque vir melior neque femina lectior in terris sit, profecto semper id, quod optumum putabitis esse, multo maxime requiretis [, ut et tu maritus sis quam optumae et haec quam optimo viro nupta sit]". Hic cum rebus non dubiis assensum est, factum est propter similitudinem, ut etiam illud, quod dubium videretur, si qui separatim quaereret, id pro certo propter rationem rogandi concederetur. [53] Hoc modo sermonis plurimum Socrates usus est, propterea quod nihil ipse afferre ad persuadendum volebat, sed ex eo, quod sibi ille dederat, quicum disputabat, aliquid conficere malebat, quod ille ex eo, quod iam concessisset, necessario adprobare deberet. Hoc in genere praecipiendum nobis videtur primum, ut illud quod inducimus per similitudinem, eiusmodi sit, ut sit necesse concedere. Nam ex quo postulabimus nobis illud, quod dubium sit, concedi, dubium esse id ipsum non oportebit. Deinde illud, cuius confirmandi causa fiet inductio, videndum est, ut simile iis rebus sit, quas res quasi non dubias ante induxerimus, nam aliquid ante concessum nobis esse nihil proderit, si ei dissimile erit id, cuius causa illud concedi primum voluerimus; deinde ne intellegat, quo spectent illae primae inductiones et ad quem sint exitum perventurae. [54] Nam qui videt, si ei rei, quam primo rogetur, recte assenserit, illam quoque rem, quae sibi displiceat, esse necessario concedendam, plerumque aut non respondendo aut male respondendo longius rogationem procedere non sinit; quare ratione rogationis inprudens ab eo, quod concessit, ad id, quod non vult concedere, deducendus est. Extremum autem aut taceatur oportet aut concedatur aut negetur. Si negabitur, aut ostendenda similitudo est earum rerum, quae ante concessae sunt, aut alia utendum inductione. Si concedetur, concludenda est argumentatio. Si tacebitur, elicienda responsio est aut, quoniam taciturnitas imitatur confessionem, pro eo, ac si concessum sit, concludere oportebit argumentationem. Ita fit hoc genus argumentandi tripertitum: prima pars ex similitudine constat una pluribusve; altera ex eo, quod concedi volumus, cuius causa similitudines adhibitae sunt; tertia ex conclusione, quae aut confirmat concessionem aut quid ex eo conficiatur ostendit. [55] Sed quia non satis alicui videbitur dilucide demonstratum, nisi quid ex civili causarum genere exempli subiecerimus, videtur eiusmodi quoque utendum exemplo, non quo praeceptio differat aut aliter hoc in sermone atque in dicendo sit utendum, sed ut eorum voluntati satis fiat, qui id, quod aliquo in loco viderunt, alio in loco, nisi monstratum est, nequeunt cognoscere. Ergo in hac causa, quae apud Graecos est pervagata, cum Epaminondas, Thebanorum imperator, quod ei, qui sibi ex lege praetor successerat, exercitum non tradidit et, cum paucos ipse dies contra legem exercitum tenuisset, Lacedaemonios funditus vicit, poterit accusator argumentatione uti per inductionem, cum scriptum legis contra sententiam defendat, ad hunc modum: [56] "Si, iudices, id, quod Epaminondas ait legis scriptorem sensisse, adscribat ad legem et addat hanc exceptionem: EXTRA QUAM SI QUIS REI PUBLICAE CAUSA EXERCITUM NON TRADIDERIT, patiemini? Non opinior. Quid, si vosmet ipsi, quod a vestra religione et a sapientia remotissimum est, istius honoris causa hanc eandem exceptionem iniussu populi ad legem adscribi iubeatis, populus Thebanus id patieturne fieri? Profecto non patietur. Quod ergo adscribi ad legem nefas est, id sequi quasi adscriptum sit, rectum vobis videatur? Novi vestram intellegentiam; non potest ita videri, iudices. Quodsi litteris corrigi neque ab illo neque a vobis scriptoris voluntas potest, videte, ne multo indignius sit id re et iudicio vestro mutari, quod ne verbo quidem commutari potest. Ac de inductione quidem satis in praesentia dictum videtur. [57] Nunc deinceps ratiocinationis vim et naturam consideremus. Ratiocinatio est oratio ex ipsa re probabile aliquid eliciens, quod expositum et per se cognitum sua se vi et ratione confirmet. Hoc de genere qui diligentius considerandum putaverunt, cum idem in usu dicendi sequerentur, paululum in praecipiendi ratione dissenserunt. Nam partim quinque eius partes esse dixerunt, partim non plus quam in tres partes posse distribui putaverunt. Eorum controversiam non incommodum videtur cum utrorumque ratione exponere. Nam et brevis est et non eiusmodi, ut alteri prorsus nihil dicere putentur, et locus hic nobis in dicendo minime neglegendus videtur. [58] Qui putant in quinque tribui partes oportere, aiunt primum convenire exponere summam argumentationis, ad hunc modum: "Melius accurantur, quae consilio geruntur, quam quae sine consilio administrantur". Hanc primam partem numerant; eam deinceps rationibus variis et quam copiosissimis verbis adprobari putant oportere, hoc modo: "Domus ea, quae ratione regitur, omnibus est instructior rebus et apparatior, quam ea, quae temere et nullo consilio administratur. Exercitus is, cui praepositus est sapiens et callidus imperator, omnibus partibus commodius regitur, quam is, qui stultitia et temeritate alicuius administratur. Eadem navigii ratio est. Nam navis optime cursum conficit ea, quae scientissimo gubernatore utitur." [59] Cum propositio sit hoc pacto adprobata et duae partes transierint ratiocinationis, tertia in parte aiunt, quod ostendere velis, id ex vi propositionis oportere assumere, hoc pacto: "Nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus, administratur." Huius assumptionis quarto in loco aliam porro inducunt adprobationem, hoc modo: "Nam et signorum ortus et obitus definitum quendam ordinem servant et annuae commutationes non modo quaedam ex necessitudine semper eodem modo fiunt, verum ad utilitates quoque rerum omnium sunt accommodatae, et diurnae nocturnaeque vicissitudines nulla in re umquam mutatae quicquam nocuerunt." Quae signo sunt omnia non mediocri quodam consilio naturam mundi administrari. Quinto inducunt loco conplexionem eam, quae aut id infert solum, quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo: "Consilio igitur mundus administratur"; aut unum in locum cum conduxerit breviter propositionem et adsumptionem, adiungit, quid ex his conficiatur, ad hunc modum: "Quodsi melius geruntur ea, quae consilio, quam quae sine consilio administrantur, nihil autem omnium rerum melius administratur, quam omnis mundus, consilio igitur mundus administratur." Quinquepertitam igitur hoc pacto putant esse argumentationem. [60] Qui autem tripertitam putant esse, ii non aliter tractari putant oportere argumentationem, sed partitionem horum reprehendunt. Negant enim neque a propositione neque ab adsumptione adprobationes earum separari oportere, neque propositionem absolutam neque adsumptionem sibi perfectam videri, quae approbatione confirmata non sit. Quare quas illi duas partes numerent, propositionem et adprobationem, sibi unam partem videri, propositionem; quae si adprobata non sit, propositio non sit argumentationis. Item, quae ab illis adsumptio et adsumptionis adprobatio dicatur, eandem sibi adsumptionem solam videri. Ita fit, ut eadem ratione argumentatio tractata aliis tripertita, aliis quinquepertita videatur. Quare evenit, ut res non tam ad usum dicendi pertineat quam ad rationem praeceptionis