De Inventione, Cicerone, Versione di Latino, Libro 01; 41-50
Testo originale in latino del Libro 01; paragrafi 41-50 del De Inventione di Cicerone
DE INVENTIONE: LIBRO 01; PARAGRAFI 41-50
[41] Modus autem est, in quo, quemadmodum et quo animo factum sit, quaeritur. Eius partes sunt prudentia et inprudentia. Prudentiae [autem] ratio quaeritur ex iis, quae clam, palam, vi, persuasione fecerit. Inprudentia autem in purgationem confertur, cuius partes sunt inscientia, casus, necessitas, et in affectionem animi, hoc est molestiam, iracundiam, amorem et cetera, quae in simili genere versantur. Facultates sunt, aut quibus facilius fit aut sine quibus aliquid confici non potest. Adiunctum negotio autem id intellegitur, quod maius et quod minus et quod aeque magnum et quod simile erit ei negotio, quo de agitur, et quod contrarium et quod disparatum, et genus et pars et eventus. Maius et minus et aeque magnum ex vi et ex numero et ex figura negotii, sicut ex statura corporis, consideratur. [42] Simile autem ex specie conparabili aut ex conferunda atque assimulanda natura iudicatur. Contrarium est, quod positum in genere diverso ab eodem, cui contrarium dicitur, plurimum distat, ut frigus calori, vitae mors. Disparatum autem est id, quod ab aliqua re praepositione negationis separatur, hoc modo: sapere et non sapere. Genus est, quod partes aliquas amplectitur, ut cupiditas. Pars est, quae subest generi, ut amor, avaritia. Eventus est exitus alicuius negotii, in quo quaeri solet, quid ex quaque re evenerit, eveniat, eventurum sit. Quare hoc in genere, ut commode, quid eventurum sit, ante animo colligi possit, quid quaque ex re soleat evenire, considerandum est, hoc modo: ex arrogantia odium, ex insolentia arrogantia. [43] Quarta autem pars est ex iis , quas negotiis dicebamus esse adtributas, consecutio. In hac eae res quaeruntur, quae gestum negotium consequuntur: primum, quod factum est, quo id nomine appellari conveniat; deinde eius facti qui sint principes et inventores, qui denique auctoritatis eius et inventionis comprobatores atque aemuli; deinde ecquae de ea re aut eius rei sit lex, consuetudo, pactio, iudicium, scientia, artificium; deinde natura eius, evenire vulgo soleat an insolenter et raro; postea homines id sua auctoritate comprobare an offendere in iis consueverint; et cetera, quae factum aliquid similiter confestim aut ex intervallo solent consequi. Deinde postremo adtendendum est, num quae res ex iis rebus, quae positae sunt in partibus honestatis aut utilitatis, consequantur; de quibus in deliberativo genere causae distinctius erit dicendum. Ac negotiis quidem fere res haec, quas commemoravimus, sunt adtributae. [44] Omnis autem argumentatio, quae ex iis locis, quos commemoravimus, sumetur, aut probabilis aut necessaria debebit esse. Etenim, ut breviter describamus, argumentatio videtur esse inventum aliquo ex genere rem aliquam aut probabiliter ostendens aut necessarie demonstrans. Necessarie demonstrantur ea, quae aliter ac dicuntur nec fieri nec probari possunt, hoc modo: "si peperit, cum viro concubuit. Hoc genus argumentandi, quod in necessaria demonstratione versatur, maxime tractatur in dicendo aut per complexionem aut per enumerationem aut per simplicem conclusionem. [45] Conplexio est, in qua, utrum concesseris, reprehenditur, ad hunc modum: "Si inprobus est, cur uteris? Si probus, cur accusas ? Enumeratio est, in qua pluribus rebus expositis et ceteris infirmatis una reliqua necessario confirmatur, hoc pacto: "Necesse est aut inimicitiarum causa ab hoc esse occisum aut metus aut spei aut alicuius amici gratia aut, si horum nihil est, ab hoc non esse occisum; nam sine causa maleficium susceptum non potest esse; si neque inimicitiae fuerunt nec metus ullus nec spes [ex morte illius] alicuius commodi neque ad amicum huius aliquem mors illius pertinebat: relinquitur igitur, ut ab hoc non sit occisus.
Simplex autem conclusio ex necessaria consecutione conficitur, hoc modo: "Si vos me istuc eo tempore fecisse dicitis, ego autem eo ipso tempore trans mare fui, relinquitur, ut id, quod dicitis, non modo non fecerim, sed ne potuerim quidem facere. Atque hoc diligenter oportebit videre, ne quo pacto genus hoc refelli possit, ut ne confirmatio modum in se argumentationis habeat et quandam similitudinem necessariae conclusionis, verum ipsa argumentatio ex necessaria ratione consistat. [46] Probabile autem est id, quod fere solet fieri aut quod in opinione positum est aut quod habet in se ad haec quandam similitudinem, sive id falsum est sive verum. In eo genere, quod fere fieri solet, probabile huiusmodi est: "Si mater est, diligit filium; si avarus est, neglegit ius iurandum. In eo autem, quod in opinione positum est, huiusmodi sunt probabilia: impiis apud inferos poenas esse praeparatas; eos, qui philosophiae dent operam, non arbitrari deos esse. Similitudo autem in contrariis et paribus et in iis rebus, quae sub eandem rationem cadunt, maxime spectatur. In contrariis, hoc modo: "Nam si iis, qui inprudentes laeserunt, ignosci convenit, iis, qui necessario profuerunt, haberi gratiam non oportet. [47] Ex pari, sic: "Nam ut locus sine portu navibus esse non potest tutus, sic animus sine fide stabilis amicis non potest esse. In iis rebus, quae sub eandem rationem cadunt, hoc modo probabile consideratur: "Nam si Rhodiis turpe non est portorium locare, ne Hermocreonti quidem turpe est conducere. Haec tum vera sunt, hoc pacto: "Quoniam cicatrix est, fuit vulnus"; tum veri similia, hoc modo: "Si multus erat in calceis pulvis, ex itinere eum venire oportebat. Omne autem - ut certas quasdam in partes tribuamus - probabile, quod sumitur ad argumentationem, aut signum est aut credibile aut iudicatum aut comparabile. [48] Signum est, quod sub sensum aliquem cadit et quiddam significat, quod ex ipso profectum videtur, quod aut ante fuerit aut in ipso negotio aut post sit consecutum et tamen indiget testimonii et gravioris confirmationis, ut cruor, fuga, pallor, pulvis, et quae his sunt similia. Credibile est, quod sine ullo teste auditoris opinione firmatur, hoc modo: "Nemo est, qui non liberos suos incolumes et beatos esse cupiat. Iudicatum est res assensione aut auctoritate aut iudicio alicuius aut aliquorum conprobata. Id tribus in generibus spectatur, religioso, communi, adprobato. Religiosum est, quod iurati legibus iudicarunt. Commune est, quod omnes vulgo probarunt et secuti sunt, huiusmodi: ut maioribus natu assurgatur, ut supplicum misereatur. Ad probatum est, quod homines, cum dubium esset, quale haberi oporteret, sua constituerunt auctoritate: velut Gracchi patris factum populus Romanus, qui eum [ob id factum] eo quod insciente collega in censura nonnihil gessit post censuram consulem fecit. [49] Comparabile autem est, quod in rebus diversis similem aliquam rationem continet. Eius partes sunt tres: imago, conlatio, exemplum. Imago est oratio demonstrans corporum aut naturarum similitudinem. Conlatio est oratio rem cum re ex similitudine conferens. Exemplum est, quod rem auctoritate aut casu alicuius hominis aut negotii confirmat aut infirmat. Horum exempla et descriptiones in praeceptis elocutionis cognoscentur. Ac fons quidem confirmationis, ut facultas tulit, apertus est nec minus dilucide, quam rei natura ferebat, demonstratus est; quemadmodum autem quaeque constitutio et pars constitutionis et omnis controversia, sive in ratione sive in scripto versabitur, tractari debeat et quae in quamque argumentationes conveniant, singillatim in secundo libro de uno quoque genere dicemus.
In praesentia tantummodo numeros et modos et partes argumentandi confuse et permixtim dispersimus; post discripte et electe in genus quodque causae, quid cuique conveniat, ex hac copia digeremus. [50] Atque inveniri quidem omnis ex his locis argumentatio poterit: inventam exornari et certas in partes distingui et suavissimum est et summe necessarium et ab artis scriptoribus maxime neglectum. Quare et de ea praeceptione nobis et in hoc loco dicendum visum est, ut ad inventionem argumentandi adiungeretur. Et magna cum cura et diligentia locus hic omnis considerandus est, quod rei non solum magna utilitas est, sed praecipiendi quoque summa difficultas