De finibus bonorum et malorum, Cicerone, Versione di Latino, Libro 03; 21-22
Di Redazione Studenti.Testo originale in Latino del Libro 03; paragrafi 21-22 del De finibus bonorum et malorum di Cicerone
Calendario scolastico 2022-23
Bonus libri scolastici 2022/2023|Ponti 2023| I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
DE FINIBUS BONORUM ET MALORUM: LIBRO 03; PARAGRAFI 21-22
[21, 69] Ut vero conservetur omnis homini erga hominem societas, coniunctio, caritas, et emolumenta et detrimenta, quae ophelèmata et blàmmata appellant, communia esse voluerunt; quorum altera prosunt, nocent altera. Neque solum ea communia, verum etiam paria esse dixerunt. Incommoda autem et commodaita enim eukherestèmata et dyskherestèmata appellocommunia esse voluerunt, paria noluerunt. Illa enim, quae prosunt aut quae nocent, aut bona sunt aut mala, quae sint paria necesse est. Commoda autem et incommoda in eo genere sunt, quae praeposita et reiecta diximus; ea possunt paria non esse. Sed emolumenta communia esse dicuntur, recte autem facta et peccata non habentur communia. [70] Amicitiam autem adhibendam esse censent, quia sit ex eo genere, quae prosunt. Quamquam autem in amicitia alii dicant aeque caram esse sapienti rationem amici ac suam, alii autem sibi cuique cariorem suam, tamen hi quoque posteriores fatentur alienum esse a iustitia, ad quam nati esse videamur, detrahere quid de aliquo, quod sibi adsumat. Minime vero probatur huic disciplinae, de qua loquor, aut iustitiam aut amicitiam propter utilitates adscisci aut probari. Eaedem enim utilitates poterunt eas labefactare atque pervertere. Etenim nec iustitia nec amicitia esse omnino poterunt, nisi ipsae per se expetuntur. [71] Ius autem, quod ita dici appellarique possit, id esse natura, alienumque esse a sapiente non modo iniuriam cui facere, verum etiam nocere. Nec vero rectum est cum amicis aut bene meritis consociare aut coniungere iniuriam, gravissimeque et verissime defenditur numquam aequitatem ab utilitate posse seiungi, et quicquid aequum iustumque esset, id etiam honestum vicissimque, quicquid esset honestum, id iustum etiam atque aequum fore. [72] Ad easque virtutes, de quibus disputatum est, dialecticam etiam adiungunt et physicam, easque ambas virtutum nomine appellant, alteram, quod habeat rationem, ne cui falso adsentiamur neve umquam captiosa probabilitate fallamur, eaque, quae de bonis et malis didicerimus, ut tenere tuerique possimus.
- Vai al testo del De Finibus bonorum et malorum di Cicerone: Libro 03; 16-20
- Vai al testo del De Finibus bonorum et malorum di Cicerone: Libro 04; 01-05