De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, capitoli 91-95
Testo originale in Latino dei capitoli 91-95 del De Domo sua di Cicerone
DE DOMO SUA: CAPITOLI 91-95
[91] Hoc ego populo, si tum consules aut fuissent in re publica aut omnino non fuissent, nullo labore tuo praecipiti furori atque impio sceleri restitissem. Sed publicam causam contra vim armatam sine publico praesidio suscipere nolui, non quo mihi P Scipionis, fortissimi viri, vis in Ti , privati hominis, displiceret, sed Scipionis factum statim P Mucius consul, qui in gerenda re [publica] putabatur fuisse segnior, gesta multis senatus consultis non modo defendit, sed etiam ornavit: mihi aut te interfecto cum consulibus, aut te vivo et tecum et cum illis armis decertandum fuit. [92] Erant eo tempore multa etiam alia metuenda. Ad servos medius fidius res publica venisset; tantum homines impios ex vetere illa coniuratione inustum nefariis mentibus bonorum odium tenebat. Hic tu me etiam gloriari vetas; negas esse ferenda quae soleam de me praedicare, et homo facetus inducis etiam sermonem urbanum ac venustum, me dicere solere esse me Iovem, eundemque dictitare Minervam esse sororem meam. Non tam insolens sum, quod Iovem esse me dico, quam ineruditus, quod Minervam sororem Iovis esse existimo; sed tamen ego mihi sororem virginem adscisco, tu sororem tuam virginem esse non sisti. Sed vide ne tu te soleas Iovem dicere, quod tu iure eandem sororem et uxorem appellare possis. [93] Et quoniam hoc reprehendis, quod solere me dicas de me ipso gloriosius praedicare, quis umquam audivit cum ego de me nisi coactus ac necessario dicerem? Nam si, cum mihi furta largitiones libidines obiciuntur, ego respondere soleo meis consiliis periculis laboribus patriam esse servatam, non tam sum existimandus de gestis rebus gloriari quam de obiectis confiteri. Sed si mihi ante haec durissima rei publicae tempora nihil umquam aliud obiectum est nisi crudelitas eius unius temporis, cum a patria perniciem depuli, quid? me huic maledicto utrum non respondere an demisse respondere decuit? [94] Ego vero etiam rei publicae semper interesse putavi me illius pulcherrimi facti, quod ex auctoritate senatus consensu bonorum omnium pro salute patriae gessissem, splendorem verbis dignitatemque retinere, praesertim cum mihi uni in hac re publica audiente populo Romano opera mea hanc urbem et hanc rem publicam esse salvam iurato dicere fas fuisset. Exstinctum est iam illud maledictum crudelitatis, quod me non ut crudelem tyrannum, sed ut mitissimum parentem omnium civium studiis desideratum, repetitum, arcessitum vident. [95] Aliud exortum est: obicitur mihi meus ille discessus: cui ego crimini respondere sine mea maxima laude non possum. Quid enim, pontifices, debeo dicere? Peccatine conscientia me profugisse? at id quod mihi crimini dabatur non modo peccatum non erat, sed erat res post natos homines pulcherrima. Iudicium populi pertimuisse? at id nec propositum ullum fuit, et, si fuisset, duplicata gloria discessissem. Bonorum mihi praesidium defuisse? falsum est.Me Me mortem timuisse? turpe est