De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, capitoli 81-85

Di Redazione Studenti.

Testo originale in Latino dei capitoli 81-85 del De Domo sua di Cicerone

DE DOMO SUA: CAPITOLI 81-85

[81] At tu etiam, ereptor civitatis, legem de iniuriis publicis tulisti Anagnino nescio cui Menullae pergratam, qui tibi ob eam legem statuam in meis aedibus posuit, ut locus ipse in tanta tua iniuria legem et inscriptionem statuae refelleret; quae res municipibus Anagninis multo maiori dolori fuit quam quae idem ille gladiator scelera Anagniae fecerat. [82] Quid? si ne scriptum quidem umquam est in ista ipsa rogatione, quam se Sedulius negat scivisse,- tu autem, ut acta tui praeclari tribunatus hominis dignitate cohonestes, auctoritatem amplexeris--sed tamen, si nihil de me tulisti quo minus essem non modo in civium numero, sed etiam in eo loco in quo me honores populi Romani conlocarunt, tamenne eum tua voce violabis quem post nefarium scelus consulum superiorum tot vides iudiciis senatus, populi Romani, Italiae totius honestatum, quem ne tunc quidem cum aberam negare poteras esse tua lege senatorem? Vbi enim tuleras ut mihi aqua et igni interdiceretur? quod C Gracchus de P Popilio, Saturninus de Metello tulit, homines seditiosissimi de optimis ac fortissimis civibus: non ut esset interdictum, quod ferri non poterat, tulerunt, sed ut interdiceretur. Vbi cavisti ne meo me loco censor in senatum legeret? quod de omnibus, etiam quibus damnatis interdictum est, scriptum est in legibus. [83] Quaere haec ex Clodio, scriptore legum tuarum, iube adesse; latitat omnino, sed, si requiri iusseris, invenient hominem apud sororem tuam occultantem se capite demisso. Sed si patrem tuum, civem medius fidius egregium dissimilemque vestri, nemo umquam sanus exsulem appellavit, qui, cum de eo tribunus plebis promulgasset, adesse propter iniquitatem illius Cinnani temporis noluit, eique imperium est abrogatum --si in illo poena legitima turpitudinem non habuit propter vim temporum, in me, cui dies dicta numquam est, qui reus non fui, qui numquam sum a tribuno plebis citatus, damnati poena esse potuit, ea praesertim quae ne in ipsa quidem rogatione praescripta est? [84] Ac vide quid intersit inter illum iniquissimum patris tui casum et hanc fortunam condicionemque nostram. Patrem tuum, civem optimum, clarissimi viri filium, qui si viveret, qua severitate fuit, tu profecto non viveres, L Philippus censor avunculum suum praeteriit in recitando senatu. Nihil enim poterat dicere qua re rata non essent quae erant acta in ea re publica, in qua se illis ipsis temporibus censorem esse voluisset: me L Cotta, homo censorius, in senatu iuratus dixit se, si censor tum esset cum ego aberam, meo loco senatorem recitaturum fuisse. [85] Quis in meum locum iudicem subdidit? quis meorum amicorum testamentum discessu meo fecit qui mihi non idem tribuerit quod [et] si adessem? quis me non modo civis, sed socius recipere contra tuam legem et iuvare dubitavit? Denique universus senatus, multo ante quam est lata lex de me, gratias agendas censuit civitatibus iis quae M Tullium--tantumne immo etiam--civem optime de re publica meritum, recepissent ? Et tu unus pestifer civis eum restitutum negas esse civem quem eiectum universus senatus non modo civem, sed etiam egregium civem semper putavit.