De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, capitoli 76-80
Di Redazione Studenti.Testo originale in Latino dei capitoli 76-80 del De Domo sua di Cicerone
Calendario scolastico 2022-23
Che succede in Iran? La spiegazione facile|Ponti 2023| I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
DE DOMO SUA: CAPITOLI 76-80
[76] Itaque ille unus dies, quo die me populus Romanus a porta in Capitolium atque inde domum sua celebritate laetitiaque comitatum honestavit, tantae mihi iucunditati fuit ut tua mihi conscelerata illa vis non modo non propulsanda, sed etiam fuisse videatur. Qua re illa calamitas, si ita est appellanda, excussit hoc genus totum maledicti, ne quisquam iam audeat reprehendere consulatum meum tot tantis tam ornatis iudiciis, testimoniis, auctoritatibus comprobatum. Quod si in isto tuo maledicto probrum non modo mihi nullum obiectas, sed etiam laudem inlustras meam, quid te aut fieri aut fingi dementius potest? Vno enim maledicto bis a me patriam servatam esse concedis: semel, cum id feci quod omnes non negant immortalitati, si fieri potest, mandandum, tu supplicio puniendum putasti, iterum, cum tuum multorumque propter te inflammatum in bonos omnis impetum meo corpore excepi, ne eam civitatem quam servassem inermis armatus in discrimen adducerem. [77] Esto, non fuit in me poena ulla peccati; at fuit iudici. Cuius? quis me umquam ulla lege interrogavit? quis postulavit? quis diem dixit? Potest igitur damnati poenam sustinere indemnatus? est hoc tribunicium, est populare? Quamquam ubi tu te popularem, nisi cum pro populo fecisti, potes dicere? Sed, cum hoc iuris a maioribus proditum sit, ut nemo civis Romanus aut libertatem aut civitatem possit amittere, nisi ipse auctor factus sit, quod tu ipse potuisti in tua causa discere (credo enim, quamquam in illa adoptatione legitime factum est nihil, tamen te esse interrogatum auctorne esses, ut in te P Fonteius vitae necisque potestatem haberet, ut in filio), quaero, si aut negasses aut tacuisses, si tamen id xxx curiae iussissent, num id iussum esset ratum? certe non. Quid ita? quia ius a maioribus nostris, qui non ficte et fallaciter populares sed vere et sapienter fuerunt, ita comparatum est ut civis Romanus libertatem nemo possit invitus amittere.
- Vai al testo dei Capitoli 71-75 del De Domo sua di Cicerone
- Vai al testo dei Capitoli 81-85 del De Domo sua di Cicerone