De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, capitoli 71-75
Di Redazione Studenti.Testo originale in Latino dei capitoli 71-75 del De Domo sua di Cicerone
Calendario scolastico 2022-23
Che succede in Iran? La spiegazione facile|Ponti 2023| I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
DE DOMO SUA: CAPITOLI 71-75
[71] Sed vero isti qui Clodi leges timuerunt, quem ad modum ceteras observarunt? Senatus quidem, cuius est gravissimum iudicium de iure legum, quotienscumque de me consultus est, totiens eam nullam esse iudicavit. Quod idem tu, Lentule, vidisti in ea lege quam de me tulisti. Nam non est ita latum ut mihi Romam venire liceret, sed ut venirem; non enim voluisti id quod licebat ferre ut liceret, sed me ita esse in re publica magis ut arcessitus imperio populi Romani viderer quam ad administrandam civitatem restitutus. [72] Hunc tu etiam, portentosa pestis, exsulem appellare ausus es, cum tantis sceleribus esses et flagitiis notatus ut omnem locum quo adisses exsili simillimum redderes? Quid est enim exsul? ipsum per se nomen calamitatis, non turpitudinis. Quando igitur est turpe? re vera, cum est poena peccati, opinione autem hominum etiam, si est poena damnati. Vtrum igitur peccato meo nomen subeo an re iudicata? Peccato? Iam neque tu id dicere audes, quem isti satellites tui 'felicem Catilinam' nominant, neque quisquam eorum qui solebant. Non modo iam nemo est tam imperitus qui ea quae gessi in consulatu peccata esse dicat, sed nemo est tam inimicus patriae qui non meis consiliis patriam conservatam esse fateatur. [73] Quod enim est in terris commune tantum tantulumve consilium, quod non de meis rebus gestis ea quae mihi essent optatissima et pulcherrima iudicarit? Summum est populi Romani populorumque et gentium omnium ac regum consilium senatus: decrevit ut omnes qui rem publicam salvam esse vellent ad me unum defendendum venirent, ostenditque nec stare potuisse rem publicam si ego non fuissem, nec futuram esse ullam si non redissem. [74] Proximus est huic dignitati ordo equester: omnes omnium publicorum societates de meo consulatu ac de meis rebus gestis amplissima atque ornatissima decreta fecerunt. Scribae, qui nobiscum in rationibus monumentisque publicis versantur, non obscurum de meis in rem publicam beneficiis suum iudicium decretumque esse voluerunt.
- Vai al testo dei Capitoli 66-70 del De Domo sua di Cicerone
- Vai al testo dei Capitoli 76-80 del De Domo sua di Cicerone