De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, capitoli 66-70

Testo originale in Latino dei capitoli 66-70 del De Domo sua di Cicerone

De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, capitoli 66-70
getty-images

DE DOMO SUA: CAPITOLI 66-70

[66] Atque ut sciatis non hominibus istum sed virtutibus hostem semper fuisse, me expulso, Catone amandato, in eum ipsum se convertit quo auctore, quo adiutore in contionibus ea quae gerebat omnia quaeque gesserat se et fecisse et facere dicebat: Cn Pompeium, quem omnium iudicio longe principem esse civitatis videbatur, diutius furori suo veniam daturum non arbitrabatur. Qui ex eius custodia per insidias regis amici filium hostem captivum surripuisset, et ea iniuria virum fortissimum lacessisset, speravit isdem se copiis cum illo posse confligere quibuscum ego noluissem bonorum periculo dimicare, et primo quidem adiutoribus consulibus; postea fregit foedus Gabinius, Piso tamen in fide mansit. [67] Quas iste tum caedis, quas lapidationes, quas fugas fecerit, quam facile ferro cotidianisque insidiis, cum iam a firmissimo robore copiarum suarum relictus esset, Cn Pompeium foro curiaque privarit domique continuerit, vidistis: ex quo iudicare potestis quanta vis illa fuerit oriens et congregata, cum haec Cn Pompeium terruerit iam distracta et exstincta. [68] Haec vidit in sententia dicenda Kalendis Ianuariis vir prudentissimus et cum rei publicae, cum mihi, tum etiam veritati amicissimus, L Cotta, qui legem de meo reditu ferendam non censuit; qui me consuluisse rei publicae, cessisse tempestati, amiciorem vobis ceterisque civibus quam mihi exstitisse, vi, armis, dissensione hominum et caede instituta novoque dominatu pulsum esse dixit; nihil de meo capite potuisse ferri, nihil esse iure scriptum aut posse valere, omnia contra leges moremque maiorum temere, turbulente, per vim, per furorem esse gesta. Quod si illa lex esset, nec referre ad senatum consulibus nec sententiam dicere sibi licere; quorum utrumque cum fieret, non oportere ut de me lex ferretur decerni, ne illa quae nulla esset esse lex iudicaretur. Sententia verior, gravior, melior, utilior rei publicae nulla esse potuit; hominis enim scelere et furore notato similis a re publica labes in posterum demovebatur. [69] Neque hoc Cn Pompeius, qui ornatissimam de me sententiam dixit, vosque, pontifices, qui me vestris sententiis auctoritatibusque defendistis, non vidistis, illam esse nullam, atque esse potius flammam temporis, interdictum sceleris, vocem furoris; sed prospexistis ne quae popularis in nos aliquando invidia redundaret, si sine populi iudicio restituti videremur. Eodemque consilio M Bibuli, fortissimi viri, senatus sententiam secutus est, ut vos de mea domo statueretis, non quo dubitaret quin ab isto nihil legibus, nihil religionibus, nihil iure esset actum, sed ne quis oreretur aliquando in tanta ubertate improborum qui in meis aedibus aliquam religionem residere diceret. Nam legem quidem istam nullam esse, quotienscumque de me senatus sententiam dixit, totiens iudicavit. Quoniam quidem scripto illo istius sententiam dicere vetabatur. [70] Atque hanc rem par illud simile, Piso et Gabinius, vidit, homines legum iudiciorumque metuentes, cum frequentissimus senatus eos ut de me referrent cotidie flagitaret, non se rem improbare dicebant, sed lege istius impediri. Erat hoc verum; nam impediebantur, verum ea lege quam idem iste de Macedonia Syriaque tulerat. Hanc tu, P Lentule, neque privatus neque consul legem esse umquam putasti. Nam tribunis plebis referentibus sententiam de me designatus consul saepe dixisti; ex Kalendis Ianuariis, quoad perfecta res est, de me rettulisti, legem promulgasti, tulisti; quorum tibi, si esset illa lex, nihil liceret.

At etiam Q Metellus, conlega tuus, clarissimus vir, quam legem esse homines alienissimi a P Clodio iudicarent, Piso et Gabinius, eam nullam esse frater P Clodi, cum de me ad senatum tecum una rettulit, iudicavit.

Un consiglio in più