De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, capitoli 61-65

Di Redazione Studenti.

Testo originale in Latino dei capitoli 61-65 del De Domo sua di Cicerone

DE DOMO SUA: CAPITOLI 61-65

[61] Neque porro illa manus copiaeque Catilinae caementis ac testis tectorum meorum se famem suam expleturas putaverunt; sed ut hostium urbes, nec omnium hostium, verum eorum quibuscum acerbum bellum internecivumque suscepimus, non praeda adducti sed odio solemus exscindere, quod, in quos propter eorum crudelitatem inflammatae mentes nostrae fuerunt, cum horum etiam tectis et sedibus residere aliquod bellum semper videtur * * * . [62] Nihil erat latum de me; non adesse eram iussus, non citatus afueram; eram etiam tuo iudicio civis incolumis, cum domus in Palatio, villa in Tusculano, altera ad alterum consulem transferebatur--scilicet eos consules vocabant--columnae marmoreae ex aedibus meis inspectante populo Romano ad socrum consulis portabantur, in fundum autem vicini consulis non instrumentum aut ornamenta villae, sed etiam arbores transferebantur, cum ipsa villa non praedae cupiditate --quid enim erat praedae?--sed odio et crudelitate funditus everteretur. Domus ardebat in Palatio non fortuito, sed oblato incendio; consules epulabantur et in coniuratorum gratulatione versabantur, cum alter se Catilinae delicias, alter Cethegi consobrinum fuisse diceret. [63] Hanc ego vim, pontifices, hoc scelus, hunc furorem meo corpore opposito ab omnium bonorum cervicibus depuli, omnemque impetum discordiarum, omnem diu conlectam vim improborum, quae inveterata compresso odio atque tacito iam erumpebat nancta tam audacis duces, excepi meo corpore. In me uno consulares faces iactae manibus tribuniciis, in me omnia, quae ego quondam rettuderam, coniurationis nefaria tela adhaeserunt. Quod si, ut multis fortissimis viris placuit, vi et armis contra vim decertare voluissem, aut vicissem cum magna internecione improborum, sed tamen civium, aut interfectis bonis omnibus, quod illis optatissimum erat, una cum re publica concidissem. [64] Videbam vivo senatu populoque Romano celerem mihi summa cum dignitate reditum, nec intellegebam fieri diutius posse ut mihi non liceret esse in ea re publica quam ipse servassem. Quod si non liceret, audieram et legeram clarissimos nostrae civitatis viros se in medios hostis ad perspicuam mortem pro salute exercitus iniecisse: ego pro salute universae rei publicae dubitarem hoc meliore condicione esse quam Decii, quod illi ne auditores quidem suae gloriae, ego etiam spectator meae laudis esse potuissem? Itaque infractus furor tuus inanis faciebat impetus; omnem enim vim omnium sceleratorum acerbitas mei casus exceperat; non erat in tam immani iniuria tantisque ruinis novae crudelitati locus. [65] Cato fuerat proximus. Quid ageres? non erat ut, qui modus moribus fuerat, idem esset iniuriae. Quid posses? extrudere ad Cypriam pecuniam? Praeda perierit. Alia non deerit; hinc modo amandandus est. Sic M Cato invisus quasi per beneficium Cyprum relegatur. Eiciuntur duo, quos videre improbi non poterant, alter per honorem turpissimum, alter per honestissimam calamitatem.