De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, capitoli 51-55
Di Redazione Studenti.Testo originale in Latino dei capitoli 51-55 del De Domo sua di Cicerone
Calendario scolastico 2022-23
Che succede in Iran? La spiegazione facile|Ponti 2023| I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
DE DOMO SUA: CAPITOLI 51-55
[51] Tulisti de me ne reciperer, non ut exirem, quem tu ipse non poteras dicere non licere esse Romae. Quid enim diceres? Damnatum? certe non. Expulsum? qui licuit? Sed tamen ne id quidem est scriptum, ut exirem; poena est, qui receperit, quam omnes neglexerunt; eiectio nusquam est. Verum sit: quid? operum publicorum exactio, quid? nominis inscriptio tibi num aliud videtur esse ac meorum bonorum direptio? praeterquam quod ne id quidem per legem Liciniam, ut ipse tibi curationem ferres, facere potuisti. Quid? hoc ipsum quod nunc apud pontifices agis, te meam domum consecrasse, te monumentum fecisse in meis aedibus, te signum dedicasse, eaque te ex una rogatiuncula fecisse, unum et idem videtur esse atque id quod de me ipso nominatim tulisti? [52] Tam hercule est unum quam quod idem tu lege una tulisti, ut Cyprius rex, cuius maiores huic populo socii atque amici semper fuerunt, cum bonis omnibus sub praeconem subiceretur et exsules Byzantium reducerentur. 'Eidem,' inquit, 'utraque de re negotium dedi. ' Quid? si eidem negotium dedisset ut in Asia cistophorum flagitaret, inde iret in Hispaniam, cum Romam decessisset, consulatum ei petere liceret, cum factus esset, provinciam Syriam obtineret,--quoniam de uno homine scriberet, una res esset? [53] Quod si iam populus Romanus de ista re consultus esset et non omnia per servos latronesque gessisses, nonne fieri poterat ut populo de Cyprio rege placeret, de exsulibus Byzantiis displiceret? Quae est, quaeso, alia vis, quae sententia Caeciliae legis et Didiae nisi haec, ne populo necesse sit in coniunctis rebus compluribus aut id quod nolit accipere aut id quod velit repudiare? Quid? si per vim tulisti, tamenne lex est? aut quicquam iure gestum videri potest quod per vim gestum esse constet? An, si in ipsa latione tua capta iam urbe lapides iacti, si manus conlata non est, idcirco tu ad illam labem atque eluviem civitatis sine summa vi pervenire potuisti? [54] Cum in tribunali Aurelio conscribebas palam non modo liberos sed etiam servos, ex omnibus vicis concitatos, vim tum videlicet non parabas; cum edictis tuis tabernas claudi iubebas, non vim imperitae multitudinis, sed hominum honestorum modestiam prudentiamque quaerebas; cum arma in aedem Castoris comportabas, nihil aliud nisi uti ne quid per vim agi posset machinabare; cum vero gradus Castoris convellisti ac removisti, tum, ut modeste tibi agere liceret, homines audacis ab eius templi aditu atque ascensu reppulisti; cum eos qui conventu virorum bonorum verba de salute mea fecerant adesse iussisti, eorumque advocationem manibus ferro lapidibus discussisti, tum profecto ostendisti vim tibi maxime displicere.
- Vai al testo dei Capitoli 46-50 del De Domo sua di Cicerone
- Vai al testo dei Capitoli 56-60 del De Domo sua di Cicerone