De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, capitoli 41-45
Di Redazione Studenti.Testo originale in Latino dei capitoli 41-45 del De Domo sua di Cicerone
Calendario scolastico 2022-23
Che succede in Iran? La spiegazione facile|Ponti 2023| I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
DE DOMO SUA: CAPITOLI 41-45
[41] Si et sacrorum iure pontifices et auspiciorum religione augures totum evertunt tribunatum tuum, quid quaeris amplius? an etiam apertius aliquod ius populi atque legum? Hora fortasse sexta diei questus sum in iudicio, cum C Antonium, conlegam meum, defenderem, quaedam de re publica, quae mihi visa sunt ad illius miseri causam pertinere. Haec homines improbi ad quosdam viros fortis longe aliter atque a me dicta erant detulerunt. Hora nona illo ipso die tu es adoptatus. Si quod in ceteris legibus trinum nundinum esse oportet, id in adoptione satis est trium esse horarum, nihil reprehendo; sin eadem observanda sunt, iudicavit senatus M Drusi legibus, quae contra legem Caeciliam et Didiam latae essent, populum non teneri. [42] Iam intellegis omni genere iuris, quod in sacris, quod in auspiciis, quod in legibus sit, te tribunum plebis non fuisse. At ego hoc totum non sine causa relinquo. Video enim quosdam clarissimos viros, principes civitatis, aliquot locis iudicasse te cum plebe iure agere potuisse; qui etiam de me ipso, cum tua rogatione funere elatam rem publicam esse dicerent, tamen id funus, etsi miserum atque acerbum fuisset, iure indictum esse dicebant; quod de me civi ita de re publica merito tulisses, funus te indixisse rei publicae, quod salvis auspiciis tulisses, iure egisse dicebant. Qua re licebit, ut opinor, nobis eas actiones non infirmare, quibus illi actionibus constitutum tribunatum tuum comprobaverunt. [43] Fueris sane tribunus plebis tam iure legeque, quam fuit hic ipse vilius, vir omnibus rebus clarissimus atque amplissimus: quo iure, quo more, quo exemplo legem nominatim de capite civis indemnati tulisti? Vetant leges sacratae, vetant XII tabulae leges privatis hominibus inrogari; id est enim privilegium. Nemo umquam tulit; nihil est crudelius, nihil perniciosius, nihil quod minus haec civitas ferre possit. Proscriptionis miserrimum nomen illud et omnis acerbitas Sullani temporis quid habet quod maxime sit insigne ad memoriam crudelitatis? opinor, poenam in civis Romanos nominatim sine iudicio constitutam.
- Vai al testo dei Capitoli 36-40 del De Domo sua di Cicerone
- Vai al testo dei Capitoli 46-50 del De Domo sua di Cicerone