De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, capitoli 26-30
Testo originale in Latino dei capitoli 26-30 del De Domo sua di Cicerone
DE DOMO SUA: CAPITOLI 26-30
[26] Queritur etiam importuna pestis ex ore impurissimo Sex Clodii rem frumentariam esse ereptam, summisque in periculis eius viri auxilium implorasse rem publicam a quo saepe se et servatam et amplificatam esse meminisset! Extra ordinem ferri nihil placet Clodio. Quid? de me quod tulisse te dicis, patricida, fratricida, sororicida, nonne extra ordinem tulisti? An de peste civis, quem ad modum omnes iam di atque homines iudicarunt, conservatoris rei publicae, quem ad modum autem tute ipse confiteris, non modo indemnati sed ne accusati quidem, licuit tibi ferre non legem sed nefarium privilegium, lugente senatu, maerentibus bonis omnibus, totius Italiae precibus repudiatis, oppressa captaque re publica: mihi populo Romano implorante, senatu poscente, temporibus rei publicae flagitantibus, non licuit de salute populi Romani sententiam dicere? [27] Qua quidem in sententia si Cn Pompei dignitas aucta est coniuncta cum utilitate communi, certe laudandus essem si eius dignitati suffragatus viderer qui meae saluti opem et auxilium tulisset. Desinant, desinant homines isdem machinis sperare me restitutum posse labefactari quibus antea stantem perculerunt. Quod enim par amicitiae consularis fuit umquam in hac civitate coniunctius quam fuimus inter nos ego et Cn Pompeius? quis apud populum Romanum de illius dignitate inlustrius, quis senatu saepius dixit? qui tantus fuit labor, quae simultas, quae contentio, quam ego non pro illius dignitate susceperim? qui ab illo in me honos, quae praedicatio de mea laude, quae remuneratio benivolentiae praetermissa est? [28] Hanc nostram coniunctionem, hanc conspirationem in re publica bene gerenda, hanc iucundissimam vitae atque officiorum omnium societatem certi homines fictis sermonibus et falsis criminibus diremerunt, cum idem illum ut me metueret, me caveret, monerent, idem apud me mihi illum uni esse inimicissimum dicerent, ut neque ego ab illo quae mihi petenda essent satis audaciter petere possem, neque ille, tot suspicionibus certorum hominum et scelere exulceratus, quae meum tempus postularet satis prolixe mihi polliceretur. [29] Data merces est erroris mei magna, pontifices, ut me non solum pigeat stultitiae meae sed etiam pudeat, qui, cum me non repentinum aliquod tempus meum, sed veteres multo ante suscepti et provisi labores cum viro fortissimo et clarissimo coniunxissent, sim passus a tali amicitia distrahi , neque intellexerim quibus aut ut apertis inimicis obsisterem aut ut insidiosis amicis non crederem. Proinde desinant aliquando me isdem inflare verbis: 'Quid sibi iste vult? nescit quantum auctoritate valeat, quas res gesserit, qua dignitate sit restitutus? cur ornat eum a quo desertus est?' [30] Ego vero neque me tum desertum puto sed paene deditum, nec quae sint in illa rei publicae flamma gesta contra me, neque quo modo, neque per quos, patefaciundum mihi esse arbitror. Si utile rei publicae fuit haurire me unum pro omnibus illam indignissimam calamitatem, etiam hoc utile est, quorum id scelere conflatum sit, me occultare et tacere. Illud vero est hominis ingrati tacere, itaque libentissime praedicabo Cn Pompeium studio et auctoritate aeque unum quemque vestrum, opibus, contentione, precibus, periculis denique praecipue pro salute mea laborasse. Hic tuis, P Lentule, cum tu nihil aliud dies et noctes nisi de salute mea cogitares, consiliis omnibus interfuit; hic tibi gravissimus auctor ad instituendam, fidelissimus socius ad comparandam, fortissimus adiutor ad rem perficiendam fuit; hic municipia coloniasque adiit; hic Italiae totius auxilium cupientis imploravit, hic in senatu princeps sententiae fuit; idemque cum dixisset, tum etiam pro salute mea populum Romanum obsecravit.