De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, capitoli 21-25

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino dei capitoli 21-25 del De Domo sua di Cicerone

DE DOMO SUA: CAPITOLI 21-25

[21] Dices: quem virum! sanctissimum, prudentissimum, fortissimum, amicissimum rei publicae, virtute, consilio, ratione vitae mirabili ad laudem et prope singulari! Sed quid ad te, qui negas esse verum quemquam ulli rei publicae extra ordinem praefici? Atque in hoc solum inconstantiam redarguo tuam: quem tu in ea re non pro illius dignitate produceres, sed pro tuo scelere subduceres, quem tuis Sergiis, Lolliis, Titiis ceterisque caedis et incendiorum ducibus obieceras, quem carnificem civium, quem indemnatorum necis principem, quem crudelitatis auctorem fuisse dixeras, ad hunc honorem et imperium extra ordinem nominatim rogatione tua detulisti. Et tanta fuisti intemperantia ut illius tui sceleris rationem occultare non posses: [22] litteras in contione recitasti quas tibi a C Caesare missas diceres 'Caesar Pvlchro,' cum etiam es argumentatus amoris esse hoc signum, cognominibus tantum uteretur neque adscriberet 'pro consvle' aut 'tribvno plebi'; dein gratulari tibi quod M Catonem tribunatu tuo removisses, et quod ei dicendi in posterum de extraordinariis potestatibus libertatem ademisses. Quas aut numquam tibi ille litteras misit, aut, si misit, in contione recitari noluit. At, sive ille misit sive tu finxisti, certe consilium tuum de Catonis honore illarum litterarum recitatione patefactum est. [23] Sed omitto Catonem, cuius eximia virtus, dignitas, et in eo negotio quod gessit fides et continentia tegere videretur improbitatem et legis et actionis tuae: quid? homini post homines natos turpissimo, sceleratissimo, contaminatissimo quis illam opimam fertilemque Syriam, quis bellum pacatissimis gentibus, quis pecuniam ad emendos agros constitutam, ereptam ex visceribus aerari, quis imperium infinitum dedit? Cui quidem cum Ciliciam dedisses, mutasti pactionem et Ciliciam ad praetorem item extra ordinem transtulisti: Gabinio pretio amplificato Syriam nominatim dedisti. Quid? homini taeterrimo, crudelissimo, fallacissimo, omnium scelerum libidinumque maculis notatissimo, L Pisoni, nonne nominatim populos liberos, multis senatus consultis, etiam recenti lege generi ipsius liberatos, vinctos et constrictos tradidisti? Nonne, cum ab eo merces tui benefici pretiumque provinciae meo sanguine tibi esset persolutum, tamen aerarium cum eo partitus es? [24] Itane vero? tu provincias consularis, quas C Gracchus, qui unus maxime popularis fuit, non modo non abstulit a senatu, sed etiam ut necesse esset quotannis constitui per senatum lege sanxit, eas lege Sempronia per senatum decretas rescidisti, extra ordinem sine sorte nominatim dedisti non consulibus, sed rei publicae pestibus? nos, quod nominatim rei maximae paene iam desperatae summum virum saepe ad extrema rei publicae discrimina delectum praefecimus, a te reprehendemur? Quid tandem? si quae tum in illis rei publicae tenebris caecisque nubibus et procellis, cum senatum a gubernaculis deiecisses, populum e navi exturbasses, ipse archipirata cum grege praedonum impurissimo plenissimis velis navigares--si quae tum promulgasti constituisti promisisti vendidisti perferre potuisses, ecqui locus orbi terrarum vacuus extraordinariis fascibus atque imperio Clodiano fuisset? [25] Sed excitatus aliquando Cn Pompei--dicam ipso audiente quod sensi et sentio, quoquo animo auditurus est-- excitatus, inquam, aliquando Cn Pompei nimium diu reconditus et penitus abstrusus animi dolor subvenit subito rei publicae, civitatemque fractam malis, imminutam ac debilitatam, abiectam metu ad aliquam spem libertatis et pristinae dignitatis erexit. Hic vir extra ordinem rei frumentariae praeficiendus non fuit? Scilicet tu helluoni spurcatissimo, praegustatori libidinum tuarum, homini egentissimo et facinerosissimo, Sex Clodio, socio tui sanguinis, qui sua lingua etiam sororem tuam a te abalienavit, omne frumentum privatum et publicum, omnis provincias frumentarias, omnis mancipes, omnis horreorum clavis lege tua tradidisti; qua ex lege primum caritas nata est, deinde inopia. Impendebat fames, incendia, caedes, direptio: imminebat tuus furor omnium fortunis et bonis.