De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, capitoli 16-20
Di Redazione Studenti.Testo originale in latino dei capitoli 16-20 del De Domo sua di Cicerone
Calendario scolastico 2022-23
Che succede in Iran? La spiegazione facile|Ponti 2023| I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
DE DOMO SUA: CAPITOLI 16-20
[16] Veni exspectatus; multis iam sententiis dictis rogatus sum sententiam; dixi rei publicae saluberrimam, mihi necessariam. Petebatur a me frumenti copia, annonae vilitas: possem aliquid in ea re necne ratio non habebatur. Flagitabar bonorum etulatione: improborum convicia sustinere non poteram. Delegavi amico locupletiori, non quo illi ita de me merito onus illud imponerem--succubuissem enim potius ipse--sed quia videbam id quod omnes, quod nos de Cn Pompeio polliceremur, id illum fide consilio virtute auctoritate felicitate denique sua facillime perfecturum. [17] Itaque sive hunc di immortales fructum mei reditus populo Romano tribuunt, ut, quem ad modum discessu meo frugum inopia, fames, vastitas, caedes, incendia, rapinae, scelerum impunitas, fuga, formido, discordia fuisset, sic reditu ubertas agrorum, frugum copia, spes oti, tranquillitas animorum, iudicia, leges, concordia populi, senatus auctoritas mecum simul reducta videantur, sive egomet aliquid adventu meo, consilio, auctoritate, diligentia pro tanto beneficio populi Romani praestare debui: praesto, promitto, spondeo,--nihil dico amplius, hoc quod satis est huic tempori dico,--rem publicam annonae nomine in id discrimen quo vocabatur non esse venturam. [18] Num igitur in hoc officio, quod fuit praecipue meum, sententia mea reprehenditur? Rem maximam eripui e peste summi periculi, non solum eam, sed etiam vos a fame, a caede, incendiis, vastitate, nemo negat, cum ad causam caritatis accederet iste speculator communium miseriarum, qui semper in rei publicae malis sceleris sui faces inflammarit. Negat oportuisse quicquam uni extra ordinem decerni. Nam iam tibi sic respondebo ut ceteris, Cn Pompeio plurima, periculosissima, maxima mari terraque bella extra ordinem esse commissa: quarum rerum si quem paeniteat, eum victoriae populi Romani paenitere. [19] Non ita tecum ago; cum his haec a me haberi oratio potest qui ita disputant, se, si qua res ad unum deferenda sit, ad Cn Pompeium delaturos potissimum; sed se extra ordinem nihil cuiquam dare; cum Pompeio datum sit, id se pro dignitate hominis ornare et tueri solere.
- Vai al testo dei Capitoli 11-15 del De Domo sua di Cicerone
- Vai al testo dei Capitoli 21-25 del De Domo sua di Cicerone