De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, capitoli 131-147

Di Redazione Studenti.

Testo originale in Latino dei capitoli 131-147 del De Domo sua di Cicerone

DE DOMO SUA: CAPITOLI 131-147

[131] Res illa plena iustitiae, sapientiae, dignitatis (censor enim, penes quem maiores nostri, id quod tu sustulisti, iudicium senatus de dignitate esse voluerunt, Concordiae signum volebat in curia curiamque ei deae dedicare), praeclara voluntas atque omni laude digna; praescribere enim se arbitrabatur ut sine studiis dissensionis sententiae dicerentur, si sedem ipsam ac templum publici consili religione Concordiae devinxisset. Tu cum ferro, cum metu, cum edictis, cum privilegiis, cum praesentibus copiis perditorum, absentis exercitus terrore et minis, consulum societate et nefario foedere servitute oppressam civitatem teneres, Libertatis signum posuisti magis ad ludibrium impudentiae quam ad simulationem religionis. Ille in curia quae poterat sine cuiusquam incommodo dedicari, tu in civis optime de re publica meriti cruore ac paene ossibus simulacrum non libertatis publicae, sed licentiae conlocasti. [132] Atque ille tamen ad conlegium rettulit, tu ad quem rettulisti? Si quid deliberares, si quid tibi aut piandum aut instituendum fuisset religione domestica, tamen instituto ceterorum vetere ad pontificem detulisses: novum delubrum cum in urbis clarissimo loco nefando quodam atque inaudito instituto inchoares, referendum ad sacerdotes publicos non putasti? At si conlegium pontificum adhibendum non videbatur, nemone horum tibi idoneus visus est, qui aetate honore auctoritate antecellunt, cum quo dedicatione communicares? Quorum quidem tu non contempsisti sed pertimuisti dignitatem. An tu auderes quaerere ex P Servilio aut ex M Lucullo, quorum ego consilio atque auctoritate rem publicam consul ex vestris manibus ac faucibus eripui, quibusnam verbis aut quo ritu-- primum hoc dico--civis domum consecrares, deinde civis eius cui princeps senatus, tum autem ordines omnes, deinde Italia tota, post cunctae gentes testimonium huius urbis atque imperi conservati dedissent? [133] Quid diceres, o nefanda et perniciosa labes civitatis? 'Ades, Luculle, ades Servili, dum dedico domum Ciceronis, ut mihi praeeatis postemque teneatis! Es tu quidem cum audacia tum impudentia singulari, sed tibi tamen oculi, vultus, verba cecidissent, cum te viri, qui sua dignitate personam populi atque auctoritatem imperi sustinerent, verbis gravissimis proterruissent, neque sibi fas esse dixissent furori interesse tuo atque in patriae parricidio exsultare. [134] Quae cum videres, tum te ad tuum adfinem non delectum a te, sed relictum a ceteris contulisti. Quem ego tamen credo, si est ortus ab illis quos memoriae proditum est ab ipso Hercule perfuncto iam laboribus sacra didicisse, in viri fortis aerumnis non ita crudelem fuisse ut in vivi etiam et spirantis capite bustum suis manibus imponeret; qui aut nihil dixit nec fecit omnino, poenamque hanc maternae temeritatis tulit ut mutam in delicto personam nomenque praeberet, aut, si dixit aliquid verbis haesitantibus postemque tremebunda manu tetigit, certe nihil rite, nihil caste, nihil more institutoque perfecit. Viderat ille Murenam, vitricum suum, consulem designatum, ad me consulem cum Allobrogibus communis exiti indicia adferre, audierat ex illo se a me bis salutem accepisse, separatim semel, iterum cum universis. [135] Qua re quis est qui existimare possit huic novo pontifici, primam hanc post sacerdotium initum religionem instituenti vocemque mittenti, non et linguam obmutuisse et manum obtorpuisse et mentem debilitatam metu concidisse, praesertim cum ex conlegio tanto non regem, non flaminem, non pontificem videret, fierique particeps invitus alieni sceleris cogeretur, et gravissimas poenas adfinitatis impurissimae sustineret? [136] Sed ut revertar ad ius publicum dedicandi, quod ipsi pontifices semper non solum ad suas caerimonias sed etiam ad populi iussa adcommodaverunt, habetis in commentariis vestris C Cassium censorem de signo Concordiae dedicando ad pontificum conlegium rettulisse, eique M Aemilium pontificem maximum pro conlegio respondisse, nisi eum populus Romanus nominatim praefecisset atque eius iussu faceret, non videri eam posse recte dedicari. Quid? cum Licinia, virgo Vestalis summo loco nata, sanctissimo sacerdotio praedita, T Flaminio Q Metello consulibus aram et aediculam et pulvinar sub Saxo dedicasset, nonne eam rem ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex Iulius praetor rettulit? cum P Scaevola pontifex maximus pro conlegio respondit, Qvod in loco pvblico Licinia, Gai filia, inivssv popvli dedicasset, sacrvm non viderier. Quam quidem rem quanta severitate quantaque diligentia senatus, ex ipso senatus consulto facile cognoscetis. [137] Videtisne praetori urbano negotium datum ut curaret ne id sacrum esset, et ut, si quae essent incisae aut inscriptae litterae, tollerentur? O tempora, o mores! Tum censorem, hominem sanctissimum, simulacrum Concordiae dedicare pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem senatus in loco augusto consecratam iam aram tollendam ex auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea dedicatione litterarum exstare monumentum: tu, procella patriae, turbo ac tempestas pacis atque oti, quod in naufragio rei publicae, tenebris offusis, demerso populo Romano, everso atque eiecto senatu dirueris, aedificaris, religione omni violata religionis tamen nomine contaminaris, in visceribus eius qui urbem suis laboribus ac periculis conservasset monumentum deletae rei publicae conlocaris, ~ab aequitum notam doloris bonorum omnium sublato Q Catuli nomine incideris, id sperasti rem publicam diutius quam quoad mecum simul expulsa careret his moenibus esse laturam? [138] Ac si, pontifices, neque is cui licuit, neque id quod fas fuit dedicavit, quid me attinet iam illud tertium quod proposueram docere, non iis institutis ac verbis quibus caerimoniae postulant dedicasse? Dixi a principio nihil me de scientia vestra, nihil de sacris, nihil de abscondito pontificum iure dicturum. Quae sunt adhuc a me de iure dedicandi disputata, non sunt quaesita ex occulto aliquo genere litterarum, sed sumpta de medio, ex rebus palam per magistratus actis ad conlegiumque delatis, ex senatus consulto, ex lege. Illa interiora iam vestra sunt, quid dici, quid praeiri, quid tangi, quid teneri ius fuerit. [139] Quae si omnia e Ti Coruncani scientia, qui peritissimus pontifex fuisse dicitur, acta esse constaret, aut si M Horatius ille Pulvillus, qui, cum eum multi propter invidiam fictis religionibus impedirent, restitit et constantissima mente Capitolium dedicavit, huius modi alicui dedicationi praefuisset, tamen in scelere religio non valeret, ne valeat id quod imperitus adulescens, novus sacerdos, sororis precibus, matris minis adductus, ignarus, invitus, sine conlegis, sine libris, sine auctore, sine fictore, furtim, mente ac lingua titubante fecisse dicatur: praesertim cum iste impurus atque impius hostis omnium religionum, qui contra fas et inter viros saepe mulier et inter mulieres vir fuisset, ageret illam rem ita raptim et turbulente uti neque mens neque vox neque lingua consisteret? [140] Delata tum sunt ad vos, pontifices, et post omnium sermone celebrata, quem ad modum iste praeposteris verbis, ominibus obscenis, identidem se ipse revocans, dubitans, timens, haesitans omnia aliter ac vos in monumentis habetis et pronuntiarit et fecerit. Quod quidem minime mirum est, in tanto scelere tantaque dementia ne audaciae quidem locum ad timorem comprimendum fuisse. Etenim si nemo umquam praedo tam barbarus atque immanis fuit, qui cum fana spoliasset, deinde aram aliquam in litore deserto somniis stimulatus aut religione aliqua consecraret, non horreret animo cum divinum numen scelere violatum placare precibus cogeretur, qua tandem istum perturbatione mentis omnium templorum atque tectorum totiusque urbis praedonem fuisse censetis, cum pro detestatione tot scelerum unam aram nefarie consecraret? [141] Non potuit ullo modo--quamquam et insolentia dominatus extulerat animos et erat incredibili armatus audacia--non in agendo ruere ac saepe peccare, praesertim illo pontifice et magistro qui cogeretur docere ante quam ipse didicisset. Magna vis est cum in deorum immortalium numine tum vero in ipsa re publica. Di immortales, suorum templorum custodem ac praesidem sceleratissime pulsum cum viderent, ex suis templis in eius aedis immigrare nolebant, itaque istius vaecordissimi mentem cura metuque terrebant; res vero publica quamquam erat exterminata mecum, tamen obversabatur ante oculos exstinctoris sui, et ab istius inflammato atque indomito furore iam tum se meque repetebat. Qua re quid est mirum si iste metu , furore instinctus, scelere praeceps, neque institutas caerimonias persequi neque verbum ullum sollemne potuit effari? [142] Quae cum ita sint, pontifices, revocate iam animos vestros ab hac subtili nostra disputatione ad universam rem publicam, quam antea cum viris fortibus multis, in hac vero causa solis vestris cervicibus sustinetis. Vobis universi senatus perpetua auctoritas, cui vosmet ipsi praestantissime semper in mea causa praefuistis, vobis Italiae magnificentissimus ille motus municipiorumque concursus, vobis campus centuriarumque una vox omnium, quarum vos principes atque auctores fuistis, vobis omnes societates, omnes ordines, omnes qui aut re aut spe denique sunt bona, omne suum erga meam dignitatem studium et iudicium non modo commissum verum etiam commendatum esse arbitrabuntur. [143] Denique ipsi di immortales qui hanc urbem atque hoc imperium tuentur, ut esset omnibus gentibus posteritatique perspicuum divino me numine esse rei publicae redditum, idcirco mihi videntur fructum reditus et gratulationis meae ad suorum sacerdotum potestatem iudiciumque revocasse. Hic est enim reditus, pontifices, haec restitutio in domo, in sedibus, in aris, in focis, in dis penatibus reciperandis; quorum si iste suis sceleratissimis manibus tecta sedisque convellit, ducibusque consulibus tamquam urbe capta hanc unam domum quasi acerrimi propugnatoris sibi delendam putavit, iam illi di penates ac familiares mei per vos in meam domum mecum erunt restituti. [144] Quocirca te, Capitoline, quem propter beneficia populus Romanus Optimum, propter vim Maximum nominavit, teque, Iuno Regina, et te, custos urbis, Minerva, quae semper adiutrix consiliorum meorum, testis laborum exstitisti, precor atque quaeso, vosque qui maxime repetistis atque revocastis, quorum de sedibus haec mihi est proposita contentio, patrii penates familiaresque, qui huic urbi et rei publicae praesidetis, vos obtestor, quorum ego a templis atque delubris pestiferam illam et nefariam flammam depuli, teque, Vesta mater, cuius castissimas sacerdotes ab hominum amentium furore et scelere defendi, cuiusque ignem illum sempiternum non sum passus aut sanguine civium restingui aut cum totius urbis incendio commisceri, [145] ut, si in illo paene fato rei publicae obieci meum caput pro vestris caerimoniis atque templis perditissimorum civium furori atque ferro, et si iterum, cum ex mea contentione interitus bonorum omnium quaereretur, vos sum testatus, vobis me ac meos commendavi, meque atque meum caput ea condicione devovi ut, si et eo ipso tempore et ante in consulatu meo commodis meis omnibus, emolumentis, praemiis praetermissis cura, cogitatione, vigiliis omnibus nihil nisi de salute meorum civium laborassem, tum mihi re publica aliquando restituta liceret frui, sin autem mea consilia patriae non profuissent, ut perpetuum dolorem avulsus a meis sustinerem: hanc ego devotionem capitis mei, cum ero in meas sedis restitutus, tum denique convictam esse et commissam putabo. [146] Nam nunc quidem, pontifices, non solum domo, de qua cognostis, sed tota urbe careo, in quam videor esse restitutus. Vrbis enim celeberrimae et maximae partes adversum illud non monumentum, sed vulnus patriae contuentur. Quem cum mihi conspectum morte magis vitandum fugiendumque esse videatis, nolite, quaeso, eum cuius reditu restitutam rem publicam fore putastis non solum dignitatis ornamentis, sed etiam urbis patriae usu velle esse privatum. Non me bonorum direptio, non tectorum excisio, non depopulatio praediorum, non praeda consulum ex meis fortunis crudelissime capta permovet: caduca semper et mobilia haec esse duxi, non virtutis atque ingeni, sed fortunae et temporum munera, quorum ego non tam facultatem umquam et copiam expetendam putavi quam et in utendo rationem et in carendo patientiam. [147] Etenim ad nostrum usum prope modum iam est definita moderatio rei familiaris, liberis autem nostris satis amplum patrimonium paterni nominis ac memoriae nostrae relinquemus: domo per scelus erepta, per latrocinium occupata, per religionis vim sceleratius etiam aedificata quam eversa, carere sine maxima ignominia rei publicae, meo dedecore ac dolore non possum. Quapropter si dis immortalibus, si senatui, si populo Romano, si cunctae Italiae, si provinciis, si exteris nationibus, si vobismet ipsis, qui in mea salute principem semper locum auctoritatemque tenuistis, gratum et iucundum meum reditum intellegitis esse, quaeso obtestorque vos, pontifices, ut me, quem auctoritate studio sententiis restituistis, nunc, quoniam senatus ita vult, manibus quoque vestris in sedibus conlocetis