De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, capitoli 121-130

Di Redazione Studenti.

Testo originale in Latino dei capitoli 121-130 del De Domo sua di Cicerone

DE DOMO SUA: CAPITOLI 121-130

[121] Nhil loquor de pontificio iure, nihil de ipsius verbis dedicationis, nihil de religione, caerimoniis; non dissimulo me nescire ea quae, etiam si scirem, dissimularem, ne aliis molestus, vobis etiam curiosus viderer; etsi effluunt multa ex vestra disciplina quae etiam ad nostras auris saepe permanant. Postem teneri in dedicatione oportere videor audisse templi; ibi enim postis est ubi templi aditus et valvae. Ambulationis postis nemo umquam tenuit in dedicando; simulacrum autem aut aram si dedicasti, sine religione loco moveri potest. Sed iam hoc dicere tibi non licebit, quoniam pontificem postem tenuisse dixisti. [122] Quamquam quid ego de dedicatione loquor, aut quid de vestro iure et religione contra quam proposueram disputo? Ego vero, si omnia sollemnibus verbis, veteribus et traditis institutis acta esse dicerem, tamen me rei publicae iure defenderem. An cum tu, eius civis discessu cuius unius opera senatus atque omnes boni civitatem esse incolumem totiens iudicassent, oppressam taeterrimo latrocinio cum duobus sceleratissimis consulibus rem publicam teneres, domum eius qui patriam a se servatam perire suo nomine noluisset per pontificem aliquem dedicasses, posset recreata res publica sustinere? [123] Date huic religioni aditum, pontifices: iam nullum fortunis communibus exitum reperietis. An si postem tenuerit pontifex et verba ad religionem deorum immortalium composita ad perniciem civium transtulerit, valebit in iniuria nomen sanctissimum religionis: si tribunus plebis verbis non minus priscis et aeque sollemnibus bona cuiuspiam consecrarit, non valebit? Atqui C Atinius patrum memoria bona Q Metelli, qui eum ex senatu censor eiecerat, avi tui, Q Metelle, et tui, P Servili, et proavi tui, P Scipio, consecravit foculo posito in rostris adhibitoque tibicine. Quid tum? num ille furor tribuni plebis ductus ex non nullis perveterum temporum exemplis fraudi Metello fuit, summo illi et clarissimo viro? [124] Certe non fuit. Vidimus hoc idem Cn Lentulo censori tribunum plebis facere: num qua igitur is bona Lentuli religione obligavit? Sed quid ego ceteros? Tu, tu, inquam, capite velato, contione advocata, foculo posito bona tui Gabini, cui regna omnia Syrorum Arabum Persarumque donaras, consecrasti. Quod si tum nihil est actum, quid in meis bonis agi potuit? sin est ratum, cur ille gurges, helluatus tecum simul rei publicae sanguine, ad caelum tamen exstruit villam in Tusculano visceribus aerari, mihi meas ruinas, quarum ego similem totam urbem esse passus non sum, aspicere non licuit? [125] Omitto Gabinium; quid? exemplo tuo bona tua nonne L Mimmius, vir omnium fortissimus atque optimus, consecravit? Quod si, quia ad te pertinet, ratum esse negas oportere, ea iura constituisti in praeclaro tribunatu tuo quibus in te conversis recusares, alios everteres; sin ista consecratio legitima est, quid est quod profanum in tuis bonis esse possit? An consecratio nullum habet ius, dedicatio est religiosa? Quid ergo illa tua tum obtestatio tibicinis, quid foculus, quid preces, quid prisca valuerunt? ementiri, fallere, abuti deorum immortalium numine ad hominum timorem quid voluisti? Nam si est illud ratum--mitto Gabinium--tua domus certe et quicquid habes aliud Cereri est consecratum; sin ille ludus fuit, quid te impurius, qui religiones omnis pollueris aut ementiundo aut stuprando? [126] 'Iam fateor,' inquit, 'me in Gabinio nefarium fuisse.' Quippe vides poenam illam a te in alium institutam in te ipsum esse conversam. Sed, homo omnium scelerum flagitiorumque documentum, quod in Gabinio fateris, cuius impudicitiam pueritiae, libidines adulescentiae, dedecus et egestatem reliquae vitae, latrocinium consulatus vidimus, cui ne ista quidem ipsa calamitas iniuria potuit accidere, id in me infirmas, et gravius esse dicis quod uno adulescente quam quod contione tota teste fecisti? [127] 'Dedicatio magnam,' inquit, 'habet religionem.' Nonne vobis Numa Pompilius videtur loqui? Discite orationem, pontifices, et vos, flamines; etiam tu, rex, disce a gentili tuo, quamquam ille gentem istam reliquit, sed tamen disce ab homine religionibus dedito ius totum omnium religionum. Quid? in dedicatione nonne et quis dedicet et quid et quo modo quaeritur? An tu haec ita confundis et perturbas ut, quicumque velit, quod velit quo modo velit possit dedicare? Quis eras tu qui dedicabas? Quo iure? qua lege? quo exemplo? qua potestate? Vbi te isti rei populus Romanus praefecerat? Video enim esse legem veterem tribuniciam quae vetet iniussu plebis aedis, terram, aram consecrari; neque tum hoc ille Q Papirius, qui hanc legem rogavit, sensit, neque suspicatus est fore periculum ne domicilia aut possessiones indemnatorum civium consecrarentur. Neque enim id fieri fas erat, neque quisquam fecerat, neque erat causa cur prohibendo non tam deterrere videretur quam admonere. [128] Sed quia consecrabantur aedes, non privatorum domicilia, sed quae sacrae nominantur, consecrabantur agri, non ita ut nostra praedia, si qui vellet, sed ut imperator agros de hostibus captos consecraret, statuebantur arae, quae religionem adferrent ipsi loco essent consecratae, haec nisi plebs iussisset fieri vetuit. Quae si tu interpretaris de nostris aedibus atque agris scripta esse, non repugno; sed quaero quae lex lata sit ut tu aedis meas consecrares, ubi tibi haec potestas data sit, quo iure feceris. Neque ego nunc de religione sed de bonis omnium nostrum, nec de pontificio sed de iure publico disputo. Lex Papiria vetat aedis iniussu plebis consecrari. Sit sane hoc de nostris aedibus ac non de publicis templis: unum ostende verbum consecrationis in ipsa tua lege, si illa lex est ac non vox sceleris et crudelitatis tuae. [129] Quod si tibi tum in illo rei publicae naufragio omnia in mentem venire potuissent, aut si tuus scriptor in illo incendio civitatis non syngraphas cum Byzantiis exsulibus et cum legatis Brogitari faceret, sed vacuo animo tibi ista non scita sed portenta conscriberet, esses omnia, si minus re, at verbis legitimis consecutus. Sed uno tempore cautiones fiebant pecuniarum, foedera feriebantur provinciarum, regum appellationes venales erant, servorum omnium vicatim celebrabatur tota urbe discriptio, inimici in gratiam reconciliabantur, imperia scribebantur nova iuventuti, Q Seio venenum misero parabatur, de Cn Pompeio, propugnatore et custode imperi, interficiendo consilia inibantur, senatus ne quid esset, ut lugerent semper boni, ut capta res publica consulum proditione vi tribunicia teneretur. Haec cum tot tantaque agerentur, non mirum est, praesertim in furore animi et caecitate, multa illum et te fefellisse. [130] At videte quanta sit vis huius Papiriae legis in re tali, non qualem tu adfers sceleris plenam et furoris. Q Marcius censor signum Concordiae fecerat idque in publico conlocarat. Hoc signum C Cassius censor cum in curiam transtulisset, conlegium vestrum consuluit num quid esse causae videretur quin id signum curiamque Concordiae dedicaret. Quaeso, pontifices, et hominem cum homine et tempus cum tempore et rem cum re comparate. Ille erat summa modestia et gravitate censor: hic tribunus plebis scelere et audacia singulari. Tempus illud erat tranquillum et in libertate populi et gubernatione positum senatus: tuum porro tempus libertate populi Romani oppressa, senatus auctoritate deleta