De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, capitoli 11-15

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino dei capitoli 11-15 del De Domo sua di Cicerone

DE DOMO SUA: CAPITOLI 11-15

[11] Frumentum provinciae frumentariae partim non habebant; partim in alia terras, credo, propter varietatem venditorum, miserant; partim, quo gratius esset, tum, quum in ipsa fame subvenisset, custodiis suis clausum continebant, ut subito novum mitterent. Res erat non in opinione dubia, sed in praesenti atque ante oculos proposito periculo: neque id coniectura prospiciebamus, sed iam experti videbamus. Nam quum ingravesceret annona, ut iam plane inopia ac fames, non caritas timeretur ; concursus est ad templum Concordiae factus, senatum illuc vocante Metello consule. Qui si verus fuit, ex dolore hominum et fame ; certe consules causam suscipere, certe senatus aliquid consilii capere potuit. Sin causa fuit annona, seditionis quidem instimulator et concitator tu fuisti : nonne id agendum nobis omnibus fuit, ut materiem subtraheremus furori tuo ? [12] Quid ? si utrumque fuit, ut et fames stimularetur homines, et tu inhoc ulcere, tamquam unguis exsisteres ; nonne fuit eo maioe adhibenda medicina, quae et illud nativum, et hoc delatum malum sanare posset ? Erat igitur et praesens caritas, et futura fames. Inde saxis facta lapidatio est. Si ex dolore plebei, nullo incitante ; magnum malum. Si P Clodii impulsu; usitatum hominis facinorosi scelus. Si utrumque, ut et res esset ea, quae sua sponte multitudinis animos incitaret, et parati atque armati seditionis duces ; videturne ipsa respublica et consulis auxilium implorasse, et senatus fidem ? Atqui utrumque fuisse perspicuum est : difficultatem annonae, summamque inopiam rei frumentariae, ut homines non iam diuturnam caritatem, sed ut famem plane timerent , nemo negat. Hanc istum otii et pacis hostem causam arrepturum fuisse ad incendia, caedem, rapinas, nolo, pontifices, suspicemini, nisi videritis. [13] Qui sunt homines a Q metello, fratre tuo, consule, in senatu palam nominati, a quibus ille se lapidibus appetitum, etiam percussum esse dixit ? L Sergium et M Lollium nominavit. Quis est iste Lollius ? qui sine ferro nunc quidem tecum est ; qui te tribuno plebis, nihil de me dicam, sed qui Cn Pompeium interficiendum depoposcit. Quis est Sergius ? armiger Catilinae, stipator tui corporis, sgnifer seditionis, concitator tabernariorum, damnatus iniuriarum, percussor, lapidator, fori depopulator, obsessor curiae. His atque huiusmodi ducibus, quum tu in annonae caritate in consules, in senatum, in bona fortunasque locupletium, per causam inopum atque imperitorum, repentinos impetus comparares : quum tibi salus esse in otio nulla posset ; quum, desperatis ducibus, decuriatos ac descriptos haberes exercitus perditorum : nonne providendum senatui fuit, ne in han tantam materiem seditionis ista funesta fax adhacresceret? [14] Fuit igitur causa capiendi novi consilii. Videte nunc, fuerintne partes meae paene praecipuae. Quem tum Sergius ille tuus, quem Lollius, quem ceterae pestes in lapidatione illa nominabant? quem annonam praestare oportere dicebant? nonne me? Quid? puerorum illa concursatio nocturna? non a te ipso instituta me frumentum flagitabat? quasi vero ego aut rei frumentariae praefuissem, aut compressum aliquod frumentum tenerem, aut in isto genere omnino quicquam aut curatione aut potestate valuissem. Sed homo ad caedem imminens meum nomen operis ediderat, imperitis iniecerat. Cum de mea dignitate in templo Iovis Optimi Maximi senatus frequentissimus uno isto dissentiente decrevisset, subito illo ipso die carissimam annonam necopinata vilitas consecuta est. [15] Erant qui deos immortalis--id quod ego sentio--numine suo reditum meum dicerent comprobasse; non nulli autem illam rem ad illam rationem coniecturamque revocabant, qui, quod in meo reditu spes oti et concordiae sita videbatur, in discessu autem cotidianus seditionis timor, iam paene belli depulso metu commutatam annonam esse dicebant; quae quia rursus in meo reditu facta erat durior, a me, cuius adventu fore vilitatem boni viri dictitabant, annona flagitabatur. Ego denique non solum ab operis tuis impulsu tuo nominabar, sed etiam, depulsis ac dissipatis tuis copiis, a populo Romano universo, qui tum in Capitolium convenerat, cum illo die minus valerem, in senatum nominatim vocabar.