De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, capitoli 101-110

Di Redazione Studenti.

Testo originale in Latino dei capitoli 101-110 del De Domo sua di Cicerone

DE DOMO SUA: CAPITOLI 101-110

[101] An ego tantam aut animi duritiam habere aut oculorum impudentiam possim ut, cuius urbis servatorem me esse senatus omnium adsensu totiens iudicarit, in ea possim intueri domum meam eversam, non ab inimico meo sed ab hoste communi, et ab eodem exstructam et positam in oculis civitatis, ne umquam conquiescere possit fletus bonorum? Sp Maeli regnum adpetentis domus est complanata, et, quia illud 'aequum' accidisse populus Romanus 'Maelio' iudicavit, nomine ipso 'Aequimaeli' iustitia poenae comprobata est. Sp Cassi domus ob eandem causam eversa atque in eo loco aedis posita Telluris. In Vacci pratis domus fuit M Vacci, quae publicata est et eversa ut illius facinus memoria et nomine loci notaretur. M Manlius cum ab ascensu Capitoli Gallorum impetum reppulisset, non fuit contentus benefici sui gloria; regnum adpetisse est iudicatus; ergo eius domum eversam duobus lucis convestitam videtis. Quam igitur maiores nostri sceleratis ac nefariis civibus maximam poenam constitui posse arbitrati sunt, eandem ego subibo ac sustinebo, ut apud posteros nostros non exstinctor coniurationis et sceleris sed auctor et dux fuisse videar? [102] Hanc vero, pontifices, labem turpitudinis et inconstantiae poterit populi Romani dignitas sustinere, vivo senatu, vobis principibus publici consili, ut domus M Tulli Ciceronis cum domo Fulvi Flacci ad memoriam poenae publice constitutae coniuncta esse videatur? M Flaccus quia cum C Graccho contra salutem rei publicae fecerat ex senatus sententia est interfectus; eius domus eversa et publicata est; in qua porticum post aliquanto Q Catulus de manubiis Cimbricis fecit. Ista autem fax ac furia patriae cum urbem Pisone et Gabinio ducibus cepisset, occupasset, teneret, uno eodemque tempore et clarissimi viri mortui monumenta delebat et meam domum cum Flacci domo coniungebat, ut, qua poena senatus adfecerat eversorem civitatis, eadem iste oppresso senatu adficeret eum quem patres conscripti custodem patriae iudicassent. [103] Hanc vero in Palatio atque in pulcherrimo urbis loco porticum esse patiemini, furoris tribunici, sceleris consularis, crudelitatis coniuratorum, calamitatis rei publicae, doloris mei defixum indicium ad memoriam omnium gentium sempiternam? quam porticum, pro amore quem habetis in rem publicam et semper habuistis, non modo sententiis sed, si opus esset, manibus vestris disturbare cuperetis, nisi quem forte illius castissimi sacerdotis superstitiosa dedicatio deterret. [104] O rem quam homines soluti ridere non desinant, tristiores autem sine maximo dolore audire non possint! Publiusne Clodius, qui ex pontificis maximi domo religionem eripuit, is in meam intulit? Huncin vos, qui estis antistites caerimoniarum et sacrorum, auctorem habetis et magistrum publicae religionis? O di immortales!--vos enim haec audire cupio--P Clodius vestra sacra curat, vestrum numen horret, res omnis humanas religione vestra contineri putat? Hic non inludit auctoritati horum omnium qui adsunt summorum virorum, non vestra, pontifices, gravitate abutitur? Ex isto ore religionis verbum excidere aut elabi potest? quam tu eodem ore, accusando senatum quod severe de religione decerneret, impurissime taeterrimeque violasti. [105] Aspicite, pontifices, hominem religiosum et, si vobis videtur, quod est bonorum pontificum, monete eum modum quendam esse religionis: nimium esse superstitiosum non oportere. Quid tibi necesse fuit anili superstitione, homo fanatice, sacrificium quod alienae domi fieret invisere? quae autem te tanta mentis imbecillitas tenuit ut non putares deos satis posse placari nisi etiam muliebribus religionibus te implicuisses? Quem umquam audisti maiorum tuorum, qui et sacra privata coluerunt et publicis sacerdotiis praefuerunt, cum sacrificium Bonae Deae fieret interfuisse? neminem, ne illum quidem qui caecus est factus. Ex quo intellegitur multa in vita falso homines opinari, cum ille, qui nihil viderat sciens quod nefas esset, lumina amisit, istius, qui non solum aspectu sed etiam incesto flagitio et stupro caerimonias polluit, poena omnis oculorum ad caecitatem mentis est conversa. Hoc auctore tam casto, tam religioso, tam sancto, tam pio potestis, pontifices, non commoveri, cum suis dicat se manibus domum civis optimi evertisse et eam isdem manibus consecrasse [106] Quae tua fuit consecratio? 'Tuleram,' inquit, 'ut mihi liceret.' Quid? non exceperas ut, si quid ius non esset rogari, ne esset rogatum? Ius igitur statuetis esse unius cuiusque vestrum sedis, aras, focos, deos penatis subiectos esse libidini tribuniciae? in quem quisque per homines concitatos inruerit, quem impetu perculerit, huius domum non solum adfligere, quod est praesentis insaniae quasi tempestatis repentinae, sed etiam in posterum tempus sempiterna religione obligare? [107] Equidem sic accepi, pontifices, in religionibus suscipiendis caput esse interpretari quae voluntas deorum immortalium esse videatur; nec est ulla erga deos pietas honesta de numine eorum ac mente opinio, ut expeti nihil ab iis, quod sit iniustum atque inhonestum, arbitrere. Hominem invenire ista labes, tum cum omnia tenebat, neminem potuit cui meas aedis addiceret, cui traderet, cui donaret. Ipse cum loci illius, cum aedium cupiditate flagraret ob eamque causam unam funesta illa rogatione sua vir bonus dominum se in meis bonis esse voluisset, tamen illo ipso in furore suo non est ausus meam domum, cuius cupiditate inflammatus erat, possidere: deos immortalis existimatis, cuius labore et consilio sua ipsi templa tenuerunt, in eius domum adflictam et eversam per [vim] hominis sceleratissimi nefarium latrocinium inmigrare voluisse? [108] Civis est nemo tanto in populo, extra contaminatam illam et cruentam P Clodi manum, qui rem ullam de meis bonis attigerit, qui non pro suis opibus in illa tempestate me defenderit. At qui aliqua se contagione praedae, societatis, emptionis contaminaverunt, nullius neque privati neque publici iudici poenam effugere potuerunt. Ex his igitur bonis, quibus nemo rem ullam attigit qui non omnium iudicio sceleratissimus haberetur, di immortales domum meam concupiverunt? Ista tua pulchra Libertas deos penatis et familiaris meos lares expulit, ut se ipsa tamquam in captivis sedibus conlocaret? [109] Quid est sanctius, quid omni religione munitius quam domus unius cuiusque civium? Hic arae sunt, hic foci, hic di penates, hic sacra, religiones, caerimoniae continentur; hoc perfugium est ita sanctum omnibus ut inde abripi neminem fas sit. Quo magis est istius furor ab auribus vestris repellendus qui, quae maiores nostri religionibus tuta nobis et sancta esse voluerunt, ea iste non solum contra religionem labefactavit, sed etiam ipsius religionis nomine evertit. [110] At quae dea est? Bonam esse oportet, quoniam quidem est abs te dedicata. 'Libertas,' inquit, 'est.' Tu igitur domi meae conlocasti, quam ex urbe tota sustulisti? Tu cum conlegas tuos summa potestate praeditos negares liberos esse, cum in templum Castoris aditus esset apertus nemini, cum hunc clarissimum virum, summo genere natum, summis populi beneficiis usum, pontificem et consularem et singulari bonitate et modestia praeditum, quem satis mirari quibus oculis aspicere audeas non queo, audiente populo Romano a pedisequis conculcari iuberes, cum indemnatum exturbares privilegiis tyrannicis inrogatis, cum principem orbis terrae virum inclusum domi contineres, cum forum armatis catervis perditorum hominum possideres, Libertatis simulacrum in ea domo conlocabas, quae domus erat ipsa indicium crudelissimi tui dominatus et miserrimae populi Romani servitutis? Eumne potissimum Libertas domo sua debuit pellere, qui nisi fuisset in servorum potestatem civitas tota venisset