De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, capitoli 06-10
Di Redazione Studenti.Testo originale in latino dei capitoli 06-10 del De Domo sua di Cicerone
Calendario scolastico 2022-23
Che succede in Iran? La spiegazione facile|Ponti 2023| I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
DE DOMO SUA: CAPITOLI 06-10
[6] Ego vero neque veni, et domo me tenui, quamdiu turbulentum tempus fuit : quum servos tuos ad rapinam, ad bonorum caedem paratos, cum illa tua consceleratorum ac perditorum manu, armatos in Capitolium tecum venisse constabat. Quod quum mihi nuntiaretur, scio me domi mansisse, et tibi, et gladiatoribus tuis instaurandae caedis potestatem non fecisse. Posteaquam mihi nuntiatum est, populum Romanum in Capitolium, propter metum atque inopiam rei frumentariae, convenisse ; ministros autem scelerum tuorum perterritos, partim amissis gladiis, partim ereptis, diffugisse ; veni non solum sine copiis ac manu, verum etiam cum paucis amicis. [7] An ego, quum P Lentulus consul, optime de me ac de republica meritu, quum Q Metellus, qui, quum meus inimicus esset, frater tuus, et dimissioni nostrae, et precibus tuis, salutem ac dignitatem meam petulisset, me arcesserent in senatum; quum tanta moltitudo civium, tam recenti beneficio suo, me ad referendam gratiam nominatim vocarent, non venirem; quum praesertim te iam illinc cum tua fugitivorum manu discessisse constaret ? Hic tu me etiam custodem defensoremque Capitolii, templorumque omnium, hostem Capitolinum appellare ausus es, quod, quum in Capitolio senatum duo consules haberent, eo venirem ? Utrumne est tempus aliquod, quo in senatum venisse turpe sit? an res illa talis erat, de qua agebatur, ut rem ipsam repudiare, et eos, qui agebant, condemnare deberem ? [8] Primum dico senatoris esse boni semper in senatum venire,nec cum his sentio, qui statuunt minus bonis temporibus in senatum ipsi non venire, non intellegentes, hanc suam nimiam perseverantiam vehementer iis, quorum animum offendere voluerunt, gratam et iucundam fuisse. At enim nonnulli, propter timorem, quod in senatu tuto non esse arbitrabantur, descesserunt. Non reprehendo; nec quaero, fueritne aliquid pertimescendum. Puto, suo quemque arbitratu timere oportere. Cur ego non timuerim, quaeris? quia te illinc abiisse constabat. Cur, quum viri boni nonnulli putarint, tuto se in senatu esse non posse, ego non idem senserim ? Cur, quum ego me existimassem tuto omnino in civitate esse non posse, illi non item ? An aliis licet, in meo metu sibi nihil timere ; mihi uni necesse erit et meam, et aliorum vicem pertimescere? [9] An quia non condemnavi sententia mea duos consules, sum reprehendus ? Eos igitur ego potissimum damnare debui, quorum lege perfectum est, ne ego indemnatus, atque optime de republica meritus, damnatorum poenam sustinerem? Quorum etiam delicta, propter eorum egregiam in me conservandum voluntatem, non modo me, sed omnes bonos ferre oportet, eorum optimum consilium ego potissimum, per eos in meam pristinam dignitatem restitutus, consilio repudiarem meo ? At quam sententiam dixi ? Primum eam, quam populi sermo in animis nostris iam ante defixerat; deinde eam, quam senatus frequens, tum, quum mihi est assensus, secutus est : ut neque allata sit a me res inopinata ac recens, nec, si quod in sententia vitium est, magis sit eius, qui dixert, quam omnium, qui probarint.
- Vai al testo dei Capitoli 01-05 del De Domo sua di Cicerone
- Vai al testo dei Capitoli 11-15 del De Domo sua di Cicerone