De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, Capitoli 01-05

Testo originale in latino dei capitoli 01-05 del De Domo sua di Cicerone

De Domo sua, Cicerone, Versione di Latino, Capitoli 01-05
getty-images

DE DOMO SUA: CAPITOLI 01-05

[1] Quum multa divinitus, pontificies, a maioribus nostris inventa atque instituta sunt;tum nihil praeclarius, quam quod eosdem, et religionibus deorum immortalium, et summae reipublicae praeessw voluerunt: ut amplissimi et clarissimi cives rem publicam bene gerendo, pontifices religiones sapienter interpretando, rempublicam conservarent. Quod si ullo tempore magna causa in sacerdotum populi Romani iudicio ac potestate versata est, haec profecto tanta est ut omnis reipublicae dignitas, omnium civium salus, vita, libertas, arae, foci, dii penates, bona, fortunae, domicilia, vestrae sapientiae fidei, potestatique commissa creditaque esse videantur. Vobis hodierno die constituendum est,utrum posthac amentes ac perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium praesidio nudare, an etiam deorum immortalium religione armare malitis. Nam si illa labes ac flamma reipublicae suum illum pestiferum et funestum tribunatum, quem aequitate humana tueri non potest, divina religione defenderit; aliae caeriminiae nobis erunt, alii antistites deorum immortalium,alii interpretes religionum requirendi. Sin autem vestra auctoritate sapientiaque, pontifices, ea, quae furore improborum in republica, ab aliis oppressa, ab aliis deserta, ab aliis prodita, gesta sunt, rescinduntur; erit causa, cur consilium maiorum, in amplissimis viris ad sacerdotis deligendis, iure ac merito laudare possumus. Sed quondam ille demens, si ea, quae ego per hos dies in senatu de repubblica sensi, vituperasset, aliquem ac aditum ad aures vestras esse habiturum putavit; omittam ordinem dicendi meum; respondebo hominis furiosi non orationi, qua ille uti non potest, sed convicio, cuius exercitationem quum intolerabili petulantia, tum etiam diuturna impunitate munivit. [2] Ac primum illud a te homine vesano ac furioso requiro, quae te tanta poena tuorum scelerum flagitorumque vexet, ut hos tales viros, qui non solum consiliis tuis, sed etiam specie ipsa dignitate reipublicae sustinet, quod ego in sententia dicenda salutem civium cum honore Cn Pompeii coniuxerim, mihi esse iratos, et alid de summa hoc tempore religione sensuros, ac me absente senserint, arbitrere. Fuisti tu, inquit, apud pontifices superior; sed iam, quoniam te ad populum contulisti, sis inferior, necesse est. Itane vero? Quod in imperitia multitudine est vitiosissimum, varietas et inconstantia, et crebra, tamquam tempestatum, sic sententiarum commutatio, hoc tu ad hos transferas, quos ab inconstantia gravitas, a libidinosa sententia certum et definitum ius religionum, vetustas exemplorum, auctoritas litterarum monumentorumque deterret ? Tunc es ille, inquit, quo senatus carere non potuit? quem boni luxerunt ? quem republica desideravit ? quo restituto, senatus auctoritatem restitutam putabamus? quam primum adveniens prodidisti ? Nondum de mea sententia dico; impudentiae primum respondebo tuae. [3] Hunc igitur, funesta reipublicae pestis, hunc tu civem ferro, et armis, et exercitus terrore, et consulum scelere, et audacissimorum hominum minis, servorum dilectu, obsessione templorum, occupatione fori, oppressione curae, domo et patria, ne cum improbis boni ferro dimicaverent, cedere curasti, quem a senatu, quem a bonis omnibus, quem a cuncta Italia desideratum, arcessitum, revocatum, conservandae reipublicae causa, confiteris? At enim in senatum venire, in Capitolium intrare turbolento illo die non debuisti. Ego vero neque veni, et domo me tenui, quamdiu turbulentum tempus fuit : quum servos tuos ad rapinam, ad bonorum caedem paratos, cum illa tua consceleratorum ac perditorum manu, armatos in Capitolium tecum venisse constabat.

Quod quum mihi nuntiaretur, scio me domi mansisse, et tibi, et gladiatoribus tuis instaurandae caedis potestatem non fecisse. Posteaquam mihi nuntiatum est, populum Romanum in Capitolium, propter metum atque inopiam rei frumentariae, convenisse ; ministros autem scelerum tuorum perterritos, partim amissis gladiis, partim ereptis, diffugisse ; veni non solum sine copiis ac manu, verum etiam cum paucis amicis. An ego, quum P Lentulus consul, optime de me ac de republica meritu, quum Q Metellus, qui, quum meus inimicus esset, frater tuus, et dimissioni nostrae, et precibus tuis, salutem ac dignitatem meam petulisset, me arcesserent in senatum; quum tanta moltitudo civium, tam recenti beneficio suo, me ad referendam gratiam nominatim vocarent, non venirem; quum praesertim te iam illinc cum tua fugitivorum manu discessisse constaret ? Hic tu me etiam custodem defensoremque Capitolii, templorumque omnium, hostem Capitolinum appellare ausus es, quod, quum in Capitolio senatum duo consules haberent, eo venirem ? Utrumne est tempus aliquod, quo in senatum venisse turpe sit? an res illa talis erat, de qua agebatur, ut rem ipsam repudiare, et eos, qui agebant, condemnare deberem? [4] Primum dico senatoris esse boni semper in senatum venire,nec cum his sentio, qui statuunt minus bonis temporibus in senatum ipsi non venire, non intellegentes, hanc suam nimiam perseverantiam vehementer iis, quorum animum offendere voluerunt, gratam et iucundam fuisse. At enim nonnulli, propter timorem, quod in senatu tuto non esse arbitrabantur, descesserunt. Non reprehendo; nec quaero, fueritne aliquid pertimescendum. Puto, suo quemque arbitratu timere oportere. Cur ego non timuerim, quaeris? quia te illinc abiisse constabat. Cur, quum viri boni nonnulli putarint, tuto se in senatu esse non posse, ego non idem senserim ? Cur, quum ego me existimassem tuto omnino in civitate esse non posse, illi non item ? An aliis licet, in meo metu sibi nihil timere ; mihi uni necesse erit et meam, et aliorum vicem pertimescere? An quia non condemnavi sententia mea duos consules, sum reprehendus ? Eos igitur ego potissimum damnare debui, quorum lege perfectum est, ne ego indemnatus, atque optime de republica meritus, damnatorum poenam sustinerem? Quorum etiam delicta, propter eorum egregiam in me conservandum voluntatem, non modo me, sed omnes bonos ferre oportet, eorum optimum consilium ego potissimum, per eos in meam pristinam dignitatem restitutus, consilio repudiarem meo ? At quam sententiam dixi ? Primum eam, quam populi sermo in animis nostris iam ante defixerat; deinde eam, quam senatus frequens, tum, quum mihi est assensus, secutus est : ut neque allata sit a me res inopinata ac recens, nec, si quod in sententia vitium est, magis sit eius, qui dixert, quam omnium, qui probarint. At enim liberum senatus iudicium, propter metum, non fuit. Si timuisse eos fecis, qui discesserunt; concede, non timuisse eos, qui remanserunt . Sin autem sine iis, qui tum abfuerunt, nihil decerni libere potuit; quum omnes adessent, coeptum est referri de inducendo senatusconsulto : ab universo senatu reclamatum est. [5] Sed quaero, in ipsa sententia, quoniam princeps ego sum eius atque auctor, quid reprehendatur. Utrum causa capiendi novi consilii non fuit? an meae partes in ea causa non praecipuae fuerunt? an alio potius confugiendum fuit? Quae vis, quae causa maior esse, quam fames potuit ? quam seditio ? quam consilia tua, tuorumque; qui, facultate oblata, ad imperitorum animos incitandos, renovatorum te tua illa funesta latrocinia ob annonae causam putarunt ? Frumentum provinciae frumentariae partim non habebant ; partim in alia terras, credo, propter varietatem venditorum, miserant ; partim, quo gratius esset, tum, quum in ipsa fame subvenisset, custodiis suis clausum continebant, ut subito novum mitterent.

Res erat non in opinione dubia, sed in praesenti atque ante oculos proposito periculo: neque id coniectura prospiciebamus, sed iam experti videbamus. Nam quum ingravesceret annona, ut iam plane inopia ac fames, non caritas timeretur ; concursus est ad templum Concordiae factus, senatum illuc vocante Metello consule. Qui si verus fuit, ex dolore hominum et fame ; certe consules causam suscipere, certe senatus aliquid consilii capere potuit. Sin causa fuit annona, seditionis quidem instimulator et concitator tu fuisti : nonne id agendum nobis omnibus fuit, ut materiem subtraheremus furori tuo ? Quid ? si utrumque fuit, ut et fames stimularetur homines, et tu inhoc ulcere, tamquam unguis exsisteres ; nonne fuit eo maioe adhibenda medicina, quae et illud nativum, et hoc delatum malum sanare posset ? Erat igitur et praesens caritas, et futura fames. Inde saxis facta lapidatio est. Si ex dolore plebei, nullo incitante ; magnum malum. Si P Clodii impulsu; usitatum hominis facinorosi scelus. Si utrumque, ut et res esset ea, quae sua sponte multitudinis animos incitaret, et parati atque armati seditionis duces ; videturne ipsa respublica et consulis auxilium implorasse, et senatus fidem ? Atqui utrumque fuisse perspicuum est : difficultatem annonae, summamque inopiam rei frumentariae, ut homines non iam diuturnam caritatem, sed ut famem plane timerent , nemo negat. Hanc istum otii et pacis hostem causam arrepturum fuisse ad incendia, caedem, rapinas, nolo, pontifices, suspicemini, nisi videritis. Qui sunt homines a Q metello, fratre tuo, consule, in senatu palam nominati, a quibus ille se lapidibus appetitum, etiam percussum esse dixit ? L Sergium et M Lollium nominavit. Quis est iste Lollius ? qui sine ferro nunc quidem tecum est ; qui te tribuno plebis, nihil de me dicam, sed qui Cn Pompeium interficiendum depoposcit. Quis est Sergius ? armiger Catilinae, stipator tui corporis, sgnifer seditionis, concitator tabernariorum, damnatus iniuriarum, percussor, lapidator, fori depopulator, obsessor curiae. His atque huiusmodi ducibus, quum tu in annonae caritate in consules, in senatum, in bona fortunasque locupletium, per causam inopum atque imperitorum, repentinos impetus comparares : quum tibi salus esse in otio nulla posset ; quum, desperatis ducibus, decuriatos ac descriptos haberes exercitus perditorum : nonne providendum senatui fuit, ne in han tantam materiem seditionis ista funesta fax adhacresceret? Fuit igitur causa capiendi novi consilii. Videte nunc, fuerintne partes meae paene praecipuae.

Un consiglio in più