De divinatione, Cicerone, Versione di Latino, Libro 02; 05

Testo originale in latino del Libro 02; parte 05 del De divinatione di Cicerone

De divinatione, Cicerone, Versione di Latino, Libro 02; 05
getty-images

DE DIVINATIONE: LIBRO 02; PARTE 05

Nonne ipsa varietas, quae est propria fortunae, fortunam esse causam, non naturam esse docet?Deinde, si tua ista conclusio, Cratippe, vera est (tecum enim mihi res est), nonne intellegis eadem uti posse et haruspices et fulguratores et interpretes ostentorum et augures et sortilegos et Chaldaeos?Quorum generum nullum est, ex quo non aliquid, sicut praedictum sit, evaserit.Ergo aut ea quoque genera divinandi sunt quae tu rectissume improbas, aut, si ea non sunt, non intellego cur haec duo sint quae relinquis.Qua ergo ratione haec inducis, eadem illa possunt esse quae tollis.Quid vero habet auctoritatis furor iste, quem divinum vocatis, ut, quae sapiens non videat, ea videat insanus, et is, qui humanos sensus amiserit, divinos adsecutus sit?Sibyllae versus observamus, quos illa furens fudisse dicitur.Quorum interpres nuper falsa quadam hominum fama dicturus in senatu putabatur eum, quem re vera regem habebamus, appellandum quoque esse regem, si salvi esse vellemus.Hoc si est in libris, in quem hominem et in quod tempus est?Callide enim, qui illa composuit, perfecit ut, quodcumque accidisset, praedictum videretur, hominum et temporum definitione sublata.Adhibuit etiam latebram obscuritatis, ut iidem versus alias in aliam rem posse accommodari viderentur.Non esse autem illud carmen furentis cum ipsum poëma declarat (est enim magis artis et diligentiae quam incitationis et motus), tum vero ea, quae a(krostixi j dicitur, cum deinceps ex primis versus litteris aliquid conectitur, ut in quibusdam Ennianis: Q ENNIUS FECIT. Id certe magis est attenti animi quam furentis.Atque in Sibyllinis ex primo versu cuiusque sententiae primis litteris illius sententiae carmen omne praetexitur.Hoc scriptoris est, non furentis, adhibentis diligentiam, non insani.Quam ob rem Sibyllam quidem sepositam et conditam habeamus, ut, id quod proditum est a maioribus, iniussu senatus ne legantur quidem libri valeantque ad deponendas potius quam ad suscipiendas religiones; cum antistitibus agamus, ut quidvis potius ex illis libris quam regem proferant, quem Romae posthac nec di nec homines esse patientur.At multi saepe vera vaticinati, ut Cassandra: iamque mari magno eademque paulo post: 'eheu videte!Num igitur me cogis etiam fabulis credere?Quae delectationis habeant quantum voles, verbis sententiis numeris cantibus adiuventur; auctoritatem quidem nullam debemus nec fidem commenticiis rebus adiungere.Eodemque modo nec ego Publicio nescio cui nec Marciis vatibus nec Apollinis opertis credendum existimo; quorum partim ficta aperte, partim effutita temere numquam ne mediocri quidem cuiquam, non modo prudenti probata sunt. Quid' inquies, remex ille de classe Coponi nonne ea praedixit quae facta sunt?Ille vero, et ea quidem quae omnes eo tempore ne acciderent timebamus.Castra enim in Thessalia castris conlata audiebamus, videbaturque nobis exercitus Caesaris et audaciae plus habere, quippe qui patriae bellum intulisset, et roboris propter vetustatem; casum autem proeli nemo nostrum erat quin timeret, sed, ita ut constantibus hominibus par erat, non aperte.Ille autem Graecus, quid mirum si magnitudine timoris, ut plerumque fit, a constantia atque a mente atque a se ipse discessit?Qua perturbatione animi, quae, sanus cum esset, timebat ne evenirent, ea demens eventura esse dicebat.Utrum tandem, per deos atque homines, magis veri simile est vesanum remigem an aliquem nostrum, qui ibi tum eramus, me, Catonem, Varronem, Coponium ipsum, consilia deorum immortalium perspicere potuisse?Sed iam ad te venio, o sancte Apollo, qui umbilicum certum terrarum obsides,unde superstitiosa primum saeva evasit vox fera.Tuis enim oraclis Chrysippus totum volumen implevit partim falsis, ut ego opinor, partim casu veris, ut fit in omni oratione saepissime, partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete et sors ipsa ad sortes reverenda sit, partim ambiguis et quae ad dialecticum deferenda sint.Nam cum illa sors edita est opulentissumo regi Asiae: Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vimhostium vim se perversurum putavit, pervertit autem suam: utrum igitur eorum accidisset, verum oraclum fuisset.Cur autem hoc credam umquam editum Croeso?Aut Herodotum cur veraciorem ducam Ennio?Num minus ille potuit de Croeso quam de Pyrrho fingere Ennius?Quis enim est, qui credat Apollinis ex oraclo Pyrrho esse responsum: aiio te, Aeacida, Romanos vincere posse?Primum latine Apollo numquam locutus est; deinde ista sors inaudita Graecis est; praeterea Pyrrhi temporibus iam Apollo versus facere desierat; postremo, quamquam semper fuit, ut apud Ennium est, stolidum genus Aeacidarum- bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes -,tamen hanc amphiboliam versus intellegere potuisset, vincere te Romanos nihilo magis in se quam in Romanos valere; nam illa amphibolia, quae Croesum decepit, vel Chrysippum potuisset fallere, haec vero ne Epicurum quidam.Sed, quod caput est, cur isto modo iam oracla Delphis non eduntur non modo nostra aetate, sed iam diu [tantum modo], iam ut nihil possit esse contemptius?Hoc loco cum urguentur evanuisse aiunt vetustate vim loci eius, unde anhelitus ille terrae fieret, quo Pythia mente incitata oracla ederet.De vino aut salsamento putes loqui, quae evanescunt vetustate; de vi loci agitur, neque solum naturali, sed etiam divina; quae quo tandem modo evanuit?Vetustate, inquies.

Quae vetustas est, quae vim divinam conficere possit?Quid tam divinum autem quam adflatus e terra mentem ita movens ut eam providam rerum futurarum efficiat, ut ea non modo cernat multo ante, sed etiam numero versuque pronuntiet?Quando ista vis autem evanuit?An postquam homines minus creduli esse coeperunt?Demosthenes quidem, qui abhinc annos prope trecentos fuit, iam tum filippi zein Pythiam dicebat, id est quasi cum Philippo facere.Hoc autem eo spectabat, ut eam a Philippo corruptam diceret; quod licet existumare in aliis quoque oraclis Delphicis aliquid non sinceri fuisse.Sed nescio quo modo isti philosophi superstitiosi et paene fanatici quidvis malle videntur quam se non ineptos.Evanuisse mavultis et extinctum esse id quod, si umquam fuisset, certe aeternum esset, quam ea, quae non sunt credenda, non credere.Similis est error in somniis; quorum quidem defensio repetita quam longe est!Divinos animos censent esse nostros, eosque esse tractos extrinsecus, animorumque consentientium multitudine completum esse mundum; hac igitur mentis et ipsius divinitate, et coniunctione cum externis mentibus cerni quae sint futura.Contrahi autem animum Zeno et quasi labi putat atque concidere, et ipsum esse dormire.Iam Pythagoras et Plato, locupletissimi auctores, quo in somnis certiora videamus, praeparatos quodam cultu atque victu proficisci ad dormiendum iubent; faba quidem Pythagorei utique abstinere, quasi vero eo cibo mens, non venter infletur.Sed nescio quo modo nihil tam absurde dici potest quod non dicatur ab aliquo philosophorum.Utrum igitur censemus dormientium animos per sene ipsos in somniando moveri an, ut Democritus censet, externa et adventicia visione pulsari?Sive enim sic est sive illo modo, videri possunt permulta somniantibus falsa pro veris.Nam et navigantibus moveri videntur ea quae stant, et quodam obtutu oculorum duo pro uno lucernae lumina.Quid dicam insanis, quid ebriis quam multa falsa videantur?Quodsi eius modi visis credendum non est, cur somniis credatur nescio.Nam tam licet de his erroribus, si velis, quam de somniis disputare, ut ea, quae stant, si moveri videantur, terrae motum significare dicas aut repentinam aliquam fugam, gemino autem lucernae lumine declarari dissensionem ac seditionem moveri.Iam ex insanorum aut ebriorum visis innumerabilia coniectura trahi possunt, quae futura videantur.Quis est enim, qui totum diem iaculans non aliquando conliniet?Totas noctes somniamus, neque ulla est fere, qua non dormiamus; et miramur aliquando id quod somniarimus evadere?Quid est tam incertum quam talorum iactus?Tamen nemo est quin saepe iactans Venerium iaciat aliquando, non numquam etiam iterum ac tertium.Num igitur, ut inepti, Veneris id impulsu fieri malumus quam casu dicere?Quodsi ceteris temporibus falsis visis credendum non est, non video, quid praecipui somnus habeat, in quo valeant falsa pro veris.Quodsi ita natura paratum esset ut ea dormientes agerent quae somniarent, adligandi omnes essent, qui cubitum irent; maiores enim quam ulli insani efficerent motus somniantes.Quodsi insanorum visis fides non est habenda, quia falsa sunt, cur credatur somniantium visis, quae multo etiam perturbatiora sunt, non intellego; an quod insani sua visa coniectori non narrant, narrant qui somniaverunt?Quaero etiam, si velim scribere quid aut legere aut canere vel voce vel fidibus aut geometricum quiddam aut physicum aut dialecticum esplicare, somniumne exspectandum sit, an ars adhibenda, sine qua nihil earum rerum nec fieri nec expediri potest.Atqui, ne si navigare quidem velim, ita gubernem, ut somniaverim; praesens enim poena sit.Qui igitur convenit aegros a coniectore somniorum potius quam a medico petere medicinam?An Aesculapius, an Serapis potest nobis praescribere per somnum curationem valetudinis, Neptunus gubernantibus non potest?Et si sine medico medicinam dabit Minerva, Musae scribendi, legendi,ceterarum artium scientiam somniantibus non dabunt?At si curatio daretur valetudinis, haec quoque quae dixi darentur; quae quoniam non dantur, medicina non datur; qua sublata tollitur omnis auctoritas somniorum.Sed haec quoque in promptu fuerint; nunc interiora videamus.Aut enim divina vis quaedam consulens nobis somniorum significationes facit, aut coniectores ex quadam conveniente et coniunctione naturae, quam vocant sumpa qeian, quid cuique rei conveniat ex somniis, et quid quamque rem sequatur, intellegunt, aut eorum neutrum est, sed quaedam observatio constans atque diuturna est, cum quid visum secundum quietem sit, quid evenire et quid sequi soleat.Primum igitur intellegendum est nullam vim esse divinam effectricem somniorum.

Atque illud quidem perspicuum est, nulla visa somniorum proficisci a numine deorum.Nostra enim causa di id facerent, ut providere futura possemus.Quotus igitur est quisque qui somniis pareat, qui intellegat, qui meminerit?Quam multi vero qui contemnant eamque superstitionem imbecilli animi atque anilis putent?Quid est igitur, cur his hominibus consulens deus somniis moneat eos, qui illa non modo cura, sed ne memoria quidem digna ducant?Nec enim ignorare deus potest, qua mente quisque sit, nec frustra ac sine causa quid facere dignum deo est quod abhorret etiam ab hominis constantia.Ita, si pleraque somnia aut ignorantur aut negleguntur, aut nescit hoc deus aut frustra somniorum significatione utitur; at horum neutrum in deum cadit; nihil igitur a deo somniis significari fatendum est.Illud etiam requiro, cur, si deus ista visa nobis providendi causa dat, non vigilantibus potius det quam dormientibus.Sive enim externus et adventicius pulsus animos dormientium commovet, sive per se ipsi animi moventur, sive quae causa alia est cur secundum quietem aliquid videre, audire, agere videamur, eadem causa vigilantibus esse poterat; idque si nostra causa di secundum quietem facerent, vigilantibus idem facerent, praesertim cum Chrysippus Academicos refellens permulto clariora et certiora esse dicat quae vigilantibus videantur quam quae somniantibus.Fuit igitur divina beneficentia dignius, cum consulerent nobis, clariora visa dare vigilanti quam obscuriora per somnum. Quod quoniam non fit, somnia divina putanda non sunt; iam vero quid opus est circumitione et anfractu, ut sit utendum interpretibus, somniorum, potius quam derecto deus, siquidem nobis consulebat, hoc facito, hoc ne feceris diceret idque visum vigilanti potius quam dormienti daret?Iam vero quis dicere audeat vera omnia esse somnia?Aliquot somnia vera, inquit Ennius, sed omnia non necesse est.Quae est tandem ista distinctio? Quae vera, quae falsa habet? Et si vera a deo mittuntur, falsa unde nascuntur? Nam si ea quoque divina, quid inconstantius deo?Quid inscitius autem est quam mentes mortalium falsis et mendacibus visis concitare?Sin vera visa divina sunt, falsa autem et inania humana, quae est ista designandi licentia, ut hoc deus, hoc natura fecerit potius quam aut omnia deus, quod negatis, aut omnia natura?Quod quoniam illud negatis, hoc necessario confitendum est. Naturam autem eam dico, qua numquam animus insistens agitatione et motu esse vacuus potest.Is cum languore corporis nec membris uti nec sensibus potest, incidit in visa varia et incerta ex reliquiis, ut ait Aristoteles, inhaerentibus earum rerum quas vigilans gesserit aut cogitaverit; quarum perturbatione mirabiles interdum exsistunt species somniorum; quae si alia falsa, alia vera, qua nota internoscantur scire sane velim.Si nulla est, quid istos interpretes audiamus?Sin quaepiam est, aveo audire quae sit; sed haerebunt.Venit enim iam in contentionem, utrum sit probabilius, deosne inmortalis, rerum omnium praestantia excellentis, concursare omnium mortalium, qui ubique sunt, non modo lectos, verum etiam grabatos, et, cum stertentem aliquem viderint, obicere iis visa quaedam tortuosa et obscura, quae illi exterriti somno ad coniectorem mane deferant, an natura fieri ut mobiliter animus agitatus, quod vigilans viderit, dormiens videre videatur.Utrum philosophia dignius, sagarum superstitione ista interpretari an explicatione naturae?Ut, si iam fieri possit vera coniectura somniorum, tamen isti, qui profitentur, eam facere non possint: ex levissimo enim et indoctissimo genere constant.Stoici autem tui negant quemquam nisi sapientem divinum esse posse.Chrysippus quidem divinationem definit his verbis: vim cognoscentem et videntem et explicantem signa, quae a dis hominibus portendantur; officium autem esse eius praenoscere, dei erga homines mente qua sint quidque significent, quemadmodumque ea procurentur atque expientur.Idemque somniorum coniectionem definit hoc modo: esse vim cernentem et explanantem quae a dis hominibus significentur in somnis.Quid ergo? ad haec mediocri opus est prudentia an et ingenio praestanti et eruditione perfecta?Talem autem cognovimus neminem.Vide igitur, ne, etiamsi divinationem tibi esse concessero, quod numquam faciam, neminem tamen divinum reperire possimus.Qualis autem ista mens est deorum, si neque ea nobis significant in somnis quae ipsi per nos intellegamus, neque ea quorum interpretes habere possimus?Similes enim sunt dei, si ea nobis obiciunt, quorum nec scientiam neque explanatorem habeamus, tamquam si Poeni aut Hispani in senatu nostro loquerentur sine interprete.Iam vero quo pertinent obscuritates et aenigmata somniorum?Intellegi enim a nobis di velle debebant ea quae nostra causa nos monerent.Quid poëta nemone, physicus obscurus?Ille vero nimis etiam obscurus Euphorion; at non Homerus; uter igitur melior?Valde Heraclitus obscurus, minime Democritus; num igitur conferendi ?Mea causa me mones quod non intellegam: quid me igitur mones? Ut si quis medicus aegroto imperet ut sumat terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine cassam,potius quam hominum more cocleam diceret.Nam Pacuvianus Amphio quadrupes, tardigrada, agrestis, humilis, aspera,capite brevi, cervice anguina, aspectu truci,sviscerata, inanima cum animali sonocum dixisset obscurius, tum Attici respondent: non intellegimus, nisi si aperte dixeris.At ille uno verbo: testudo.Non potueras hoc igitur a principio, citharista, dicere?Defert ad coniectorem quidam somniasse se ovum pendere ex fascea lecti sui cubicularis (est hoc in Chrysippi libro somnium); respondit coniector thesaurum defossum esse sub lecto.Fodit, invenit auri aliquantum, idque circumdatum argento; misit coniectori quantulum visum est de argento.Tum ille Nihilne inquit de vitello?Id enim ei ex ovo videbatur aurum declarasse, reliquum argentum.Nemone igitur umquam alius ovum somniavit?Cur ergo hic nescio qui thesaurum solus invenit?Quam multi inopes digni praesidio deorum nullo somnio ad thesaurum reperiendum admonentur!Quam autem ob causam tam est obscure admonitus, ut ex ovo nasceretur thesauri similitudo, potius quam aperte thesaurum quaerere iuberetur, sicut aperte Simonides vetitus est navigare?Ergo obscura somnia minime consentanea maiestati deorum.Ad aperta et clara veniamus, quale est de illo interfecto a copone Megaris, quale de Simonide, qui ab eo, quem humarat, vetitus est navigare, quale etiam de Alexandro, quod a te praeteritum esse miror.Qui, cum Ptolomaeus, familiari eius, in proelio telo venenato ictus esset eoque vulnere summo cum dolore moreretur, Alexander adsidens somno est consopitus.Tum secundum quietem visus ei dicitur draco is, quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre et simul dicere, quo illa loci nasceretur (neque is longe aberat ab eo loco); eius autem esse vim tantam ut Ptolomaeum facile sanaret.Cum Alexander experrectus narrasset amicis somnium, emissi sunt qui illam radiculam quaererent; qua inventa et Ptolòmaeus sanatus dicitur et multi milites, qui erant eodem genere teli vulnerati.Multa etiam sunt a te ex historiis prolata somnia, matris Phalaridis, Cyri superioris, matris Dionysi, Poeni Hamilcaris, Hannibalis, P Deci; pervulgatum iam illud de praesule, C Gracchi etiam et recens Caeciliae, Baliarici filiae, somnium.Sed haec externa ob eamque causam ignota nobis sunt, nonnulla etiam ficta fortasse: quis enim auctor istorum?De nostris somniis quid habemus dicere?Tu de emerso me et equo ad ripam, ego de Mario cum fascibus laureatis me in suum deduci iubente monumentum.Omnium somniorum, Quinte, una ratio est; quae, per deos immortalis, videamus ne nostra superstitione et depravatione superetur.Quem enim tu Marium visum a me putas?Speciem, credo, eius et imaginem, ut Democrito videtur.

Unde profectam imaginem?A corporibus enim solidis et a certis figuris vult fluere imagines; quod igitur Mari corpus erat?Ex eo, inquit, quod fuerat.Ista igitur me imago Mari in campum Atinatem persequebatur?Plena sunt imaginum omnia; nulla enim species cogitari potest nisi pulsu imaginum. Quid ergo, istae imagines ita nobis dicto audientes sunt, ut, simul atque velimus, accurrant?Etiamne earum rerum quae nullae sunt?Quae est enim forma tam invisitata, tam nulla, quam non sibi ipse fingere animus possit, ut, quae numquam vidimus, ea tamen informata habeamus, oppidorum situs, hominum figuras?Num igitur, cum aut muros Babylonis aut Homeri faciem cogito, imago illorum me aliqua pellit?Omnia igitur quae volumus nota nobis esse possunt: nihil est enim de quo cogitare nequeamus; nullae ergo imagines obrepunt in animos dormientium extrinsecus, nec omnino fluunt ullae; nec cognovi quemquam qui maiore auctoritate nihil diceret.Animorum est ea vis eaque natura, ut vigeant vigilantes nullo adventicio pulsu, sed suo motu incredibili quadam celeritate.Hi cum sustinentur membris et corpore et sensibus, omnia certiora cernunt, cogitant, sentiunt.Cum autem haec subtracta sunt desertusque animus languore corporis, tum agitatur ipse per sese.Itaque in eo et formae versantur et actiones, et multa audiri, multa dici videntur.Haec scilicet in imbecillo remissoque animo multa omnibus modis confusa et variata versantur, maxumeque reliquiae rerum earum moventur in animis et agitantur, de quibus vigilantes aut cogitavimus aut egimus; ut mihi temporibus illis multum in animo Marius versabatur recordanti quam ille gravem suum casum magno animo, quam constanti tulisset.Hanc credo causam de illo somniandi fuisse.Tibi autem de me cum sollicitudine cogitanti subito sum visus emersus e flumine.Inerant enim in utriusque nostrum animis vigilantium cogitationum vestigia.At quaedam adiuncta sunt, ut mihi de monumento Mari, tibi, quod equus in quo ego vehebar, mecum una demersus rursus apparuit.An tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam forte temere concurrerent? Alexandro draco loqui visus est.Potest omnino hoc esse falsum, potest verum; sed, ut verum sit, non est mirabile; non enim audivit ille draconem loquentem, sed est visus audire, et quidem, quo maius sit, cum radicem ore teneret, locutus est; sed nihil est magnum somnianti.Quaero autem cur Alexandro tam inlustre somnium, tam certum, nec huic eidem alias, nec multa ceteris; mihi quidem praeter hoc Marianum nihil sane quod meminerim. Frustra igitur consumptae tot noctes tam longa in aetate.Nunc quidem propter intermissionem forensis operae et lucubrationes detraxi et meridiationes addidi, quibus uti antea non solebam, nec tam multum dormiens ullo somnio sum admonitus, tantis praesertim de rebus, nec mihi magis umquam videor quam cum aut in foro magistratus aut in curia senatum video, somniare.Etenim (ex divisione hoc secundum est) quae est continuato coniunctioque naturae, quam, ut dixi, vocant sumpa qeian , eius modi, ut thesaurus ex ovo intellegi debeat?Nam medici ex quibusdam rebus et advenientis et crescentis morbos intellegunt, nonnullas etiam valetudinis significationes, ut hoc ipsum, pleni enectine simus, ex quodam genere somniorum intellegi posse dicunt.Thesaurus vero et hereditas et honos et victoria et multa generis eiusdem qua cum somniis naturali cognatione iunguntur?Dicitur quidam, cum in somnis complexu Venerio iungeretur, calculos eiecisse.Video sumpa qeian : visum est enim tale obiectum dormienti, ut id, quod evenit, naturae vis, non opinio erroris effecerit.Quae igitur natura obtulit illam speciem Simonidi, a qua vetaretur navigare?Aut quid naturae copulatum habuit Alcibiadis quod scribitur somnium?qui paulo ante interitum visus est in somnis amicae esse amictus amiculo.Is cum esset proiectus inhumatus ab omnibusque desertus iaceret, amica corpus eius texit suo pallio.Ergo hoc inerat in rebus futuris et causas naturalis habebat, an, et ut videretur et ut eveniret, casus effecit?Quid, ipsorum interpretum coniecturae nonne magis ingenia declarant eorum quam vim consensumque naturae?Cursor ad Olympia proficisci cogitans visus est in somnis curru quadrigarum vehi.Mane ad coniectorem.At ille Vinces inquit; id enim celeritas significat et vis equorum.

Post idem ad Antiphontem.Is autem Vincare inquit necesse est; an non intellegis quattuor ante te cucurrisse?Ecce alius cursor (atque horum somniorum et talium plenus est Chrysippi liber, plenus Antipatri; sed ad cursorem redeo): ad interpretem detulit aquilam se in somnis visum esse factum. At ille: Vicisti; ista enim avi volat nulla vehementius.Huic eidem Antipho Baro, inquit, victum te esse non vides?Ista enim avis insectans alias avis et agitans semper ipsa postrema est.Parere quaedam matrona cupiens, dubitans essetne praegnans, visa est in quiete obsignatam habere naturam.Rettulit.Negavit eam, quoniam obsignata fuisset, concipere potuisse.At alter praegnantem esse dixit; nam inane obsignari nihil solere.Quae est ars coniectoris eludentis ingenio?An ea quae dixi et innumerabilia quae conlecta habent Stoici quicquam significant nisi acumen hominum ex similitudine aliqua coniecturam modo huc, modo illuc ducentium?Medici signa quaedam habent ex venis et ex spiritu aegroti multisque ex aliis futura praesentiunt; gubernatores, cum exsultantis lolligines viderunt aut delphinos se in portum conicientes, tempestatem significari putant.Haec ratione explicari et ad naturam revocari facile possunt, ea vero, quae paulo ante dixi, nullo modo.At enim observatio diuturna (haec enim pars una restat) notandis rebus fecit artem. Ain tandem? Somnia observari possunt. Quonam modo?Sunt enim innumerabiles varietates.Nihil tam praepostere, tam incondite, tam monstruose cogitari potest, quod non possimus somniare; quo modo igitur haec infinita et semper nova aut memoria complecti aut observando notare possumus?Astrologi motus errantium stellarum notaverunt: inventus est enim ordo in iis stellis, qui non putabatur.Cedo tandem qui sit ordo aut quae concursatio somniorum; quo modo autem distingui possunt vera somnia a falsis, cum eadem et aliis aliter evadant et isdem non semper eodem modo?Ut mihi mirum videatur, cum mendaci homini ne verum quidem dicenti credere soleamus, quo modo isti, si somnium verum evasit aliquod, non ex multis potius uni fidem derogent quam ex uno innumerabilia confirment. Si igitur neque deus est effector somniorum neque naturae societas ulla cum somniis, neque observatione inveniri potuit scientia, effectum est ut nihil prorsus somniis tribuendum sit, praesertim cum illi ipsi, qui ea vident, nihil divinent, ii qui interpretantur coniecturam adhibeant, non naturam, casus autem innumerabilibus paene saeculis in omnibus plura mirabilia quam in somniorum visis effecerit, neque coniectura, quae in varias partis duci possit, non numquam etiam in contrarias, quicquam sit incèrtius.Explodatur haec quoque somniorum divinatio pariter cum ceteris.Nam, ut vere loquamur, superstitio fusa per gentis oppressit omnium fere animos atque hominum imbecillitatem occupavit.Quod et in iis libris dictum est, qui sunt de natura deorum, et hac disputatione id maxume egimus.Multum enim et nobismet ipsis et nostris profuturi videbamur si eam funditus sustulissemus.Nec vero (id enim diligenter intellegi volo) superstitione tollenda religio tollitur.Nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis sapientis est, et esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam admirandamque hominum generi pulchritudo mundi ordoque rerum caelestium cogit confiteri.Quam ob rem, ut religio propaganda etiam est quae est iuncta cum cognitione naturae, sic superstitionis stirpes omnes eligendae.Instat enim et urget et, quo te cumque verteris, persequitur, sive tu vatem sive tu omen audieris, sive immolaris sive avem adspexeris, si Chaldaeum, si haruspicem videris, si fulserit, si tonuerit, si tactum aliquid erit de caelo, si ostenti simile natum factumve quippiam; quorum necesse est plerumque aliquid eveniat, ut numquam liceat quieta mente consistere.Perfugium videtur omnium laborum et sollicitudinum esse somnus.At ex eo ipso plurumae curae metusque nascuntur; qui quidem ipsi per se minus valerent et magis contemnerentur, nisi somniorum patrocinium philosophi suscepissent, nec ii quidem contemptissimi, sed in primis acuti et consequentia et repugnantia videntes, qui prope iam absoluti et perfecti putantur.Quorum licentiae nisi Carneades restitisset, haud scio an soli iam philosophi iudicarentur.Cum quibus omnis fere nobis disceptatio contentioque est, non quod eos maxume contemnamus, sed quod videntur acutissime sententias suas prudentissimeque defendere.Cum autem proprium sit Academiae iudicium suum nullum interponere, ea probare quae simillima veri videantur, conferre causas et quid in quamque sententiam dici possit expromere, nulla adhibita sua auctoritate iudicium audientium relinquere integrum ac liberum, tenebimus hanc consuetudinem a Socrate traditam eaque inter nos, si tibi, Quinte frater, placebit, quam saepissime utemur.Mihi vero, inquit ille, nihil potest esse iucundius.

Quae cum essent dicta, surreximus.

Un consiglio in più