De divinatione, Cicerone, Versione di Latino, Libro 02; 04

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino del Libro 02; parte 04 del De divinatione di Cicerone

DE DIVINATIONE: LIBRO 02; PARTE 04

At haruspices divini; quos cum Ti Gracchus, propter mortem repentinam eius qui in praerogativa reverenda subito concidisset, in senatum introduxisset, non iustum rogatorem fuisse dixerunt.Primum vide, ne in eum dixerint, qui rogator centuriae fuisset; is enim erat mortuus: id autem sine divinatione coniectura poterant dicere.Deinde fortasse casu qui nullo modo est ex hoc genere tollendus.Quid enim scire Etrusci haruspices aut de tabernaculo recte capto aut de pomerii iure potuerunt?Equidem adsentior C Marcello potius quam ApP Claudio, qui ambo mei collegae fuerunt, existimoque ius augurum, etsi divinationis opinione principio constitutum sit, tamen postea rei publicae causa conservatum ac retentum.Sed de hoc loco plura in aliis, nunc hactenus.Externa enim auguria, quae sunt non tam artificiosa quam superstitiosa, videamus.Omnibus fere avibus utuntur, nos admodum paucis; alia illis sinistra sunt, alia nostris.Solebat ex me Deiotarus percontari nostri augurii disciplinam, ego ex illo sui.Di immortales, quantum differebat!, ut quaedam essent etiam contraria.Atque ille iis semper utebatur, nos, nisi dum a populo auspicia accepta habemus, quam multum iis utimur?Bellicam rem administrari maiores nostri nisi auspicato noluerunt; quam multi anni sunt, cum bella a proconsulibus et a propraetoribus administrantur, qui auspicia non habent?Itaque nec amnis transeunt auspicato, nec tripudio auspicantur.Ubi ergo avium divinatio?Quae, quoniam ab iis qui auspicia nulla habent bella administrantur, ab urbanis retenta videtur, a bellicis esse sublata.Nam ex acuminibus quidem, quod totum auspicium militare est, iam M Marcellus ille quinquiens consul totum omisit, idem imperatori idem augur optumus.Et quidem ille dicebat, si quando rem agere vellet, ne impediretur auspiciis, lectica operta facere iter se solere.Huic simile est, quod nos augures praecipimus, ne iuges auspicium obveniat, ut iumenta iubeant diiungere.Quid est aliud, nolle moneri a Iove, nisi efficere ut aut ne fieri possit auspicium aut, si fiat, videri?Nam illud admodum ridiculum, quod negas Deiotarum auspiciorum, quae sibi ad Pompeium proficiscenti facta sint, paenitere, quod fidem secutus amicitiamque populi Romani functus sit officio; antiquiorem enim sibi fuisse laudem et gloriam quam regnum et possessiones suas.Credo id quidem, sed hoc nihil ad auspicia; nec enim ei cornix canere potuit recte eum facere, quod populi Romani libertatem difendere pararet; ipse hoc sentiebat, sicuti sensit.Aves eventus significant aut adversos aut secundos; virtutis auspiciis video esse usum Deiotarum, quae vetat spectare fortunam, dum praestetur fides.Aves vero prosperos eventus ostenderunt, certe fefellerunt.Fugit e proelio cum Pompeio: grave tempus!Discessit ab eo: luctuosa res! Caesarem eodem tempore hostem et hospitem vidit: quid hoc tristius?Is cum ei Trocmorum tetrarchian eripuisset et adseculae suo Pergameno nescio cui dedisset eidemque detraxisset Armeniam a senatu datam, cumque ab eo magnificentissumo hospitio acceptus esset, spoliatum reliquit et hospitem et regem.Sed labor longius; ad propositum revertar.Si eventa quaerimus quae exquiruntur avibus, nullo modo prospera Deiotaro; sin officia, a virtute ipsius, non ab auspiciis petita sunt.Omitte igitur lituum Romuli, quem in maximo incendio negas potuisse comburi; contemne cotem Atti Navi.Nihil debet esse in philosophia commenticiis fabellis loci; illud erat philosophi potius, totius augurii primum naturam ipsam videre, deinde inventionem, deinde constantiam.Quae est igitur natura, quae volucris huc et illuc passim vagantis efficiat ut significent aliquid et tum vetent agere, tum iubeant aut cantu aut volatu?Cur autem aliis a laeva, aliis a dextra datum est avibus ut ratum auspicium facere possint?Quo modo autem haec aut quando aut a quibus inventa dicemus?Etrusci tamen habent exaratum puerum auctorem disciplinae suae; nos quem? Attumne Navium?At aliquot annis antiquior Romulus et Remus, ambo augures, ut accepimus. An Pisidarum aut Cilicum aut Phrygum ista inventa dicemus?Placet igitur humanitatis expertes habere divinitatis auctores?At omnes reges, populi, nationes utuntur auspiciis.Quasi vero quicquam sit tam valde quam nihil sapere vulgare, aut quasi tibi ipsi in iudicando placeat multitudo!Quotus quisque est, qui voluptatem neget esse bonum?plerique etiam summum bonum dicunt.Num igitur eorum frequente Stoici de sententia deterrentur?Aut num plerisque in rebus sequitur eorum auctoritatem multitudo?Quid mirum igitur si in auspiciis et in omni divinatione imbecilli animi superstitiosa ista concipiant, verum dispicere non possint?Quae autem est inter augures conveniens et coniuncta constantia?Ad nostri augurii consuetudinem dixit Ennius: tum tonuit laevum bene tempestate serena.At Homericus Aiax apud Achillem querens de ferocitate Troianorum nescio quid hoc modo nuntiat: prospera Iuppiter his dextris fulgoribus edit.Ita nobis sinistra videntur, Graiis et barbaris dextra meliora; quamquam haud ignoro, quae bona sint, sinistra nos dicere, etiamsi dextra sint; sed certe nostri sinistrum nominaverunt externique dextrum, quia plerumque id melius videbatur.Haec quanta dissensio est!Quid quod aliis avibus utuntur, aliis signis, aliter observant, alia respondent?Non necesse est fateri partim horum errore susceptum esse, partim superstitione, multa fallendo?Atque his superstitionibus non dubitasti etiam omina adiungere: Aemilia Paulo Persam perisse, quod pater omen accepit; Caecilia se sororis filiae sedes suas tradere.Iam illa:Favete linguis et praerogativam, omen comitiorum.Hoc est ipsum esse contra se copiosum et disertum.Quando enim ista observans quieto et libero animo esse poteris, ut ad rem gerendam non superstitionem habeas, sed rationem ducem?Itane, si quis aliquid ex sua re atque ex suo sermone dixerit et eius verbum aliquod apte ceciderit ad id, quod ages aut cogitabis, ea res tibi aut timorem adferet aut alacritatem?Cum M Crassus exercitum Brundisii imponeret, quidam in portu caricas Cauno advectas vendens Cauneàs clamitabat.Dicamus, si placet, monitum ab eo Crassum, caveret ne iret; non fuisse periturum, si omini paruisset.Quae si suscipiamus, pedis offensio nobis et abruptio corrigiae et sternumenta erunt observanda.Sortes restant et Chaldaei, ut ad vates veniamus et ad somnia.Dicendum igitur putas de sortibus? Quid enim sors est?Idem prope modum quod micare, quod talos iacere, quod tesseras, quibus in rebus temeritas et casus, non ratio nec consilium valet.Tota res est inventa fallaciis aut ad quaestum aut ad superstitionem aut ad errorem. Atque ut in haruspicina fecimus, sic videamus clarissumarum sortium quae tradatur inventio.Numerium Suffustium Praenestinorum monumenta declarant, honestum hominem et nobilem, somniis crebris, ad extremum etiam minacibus cum iuberetur certo in loco silicem caedere, perterritum visis, inridentibus suis civibus id agere coepisse; itaque perfracto saxo sortis erupisse in robore insculptas priscarum litterarum notis.Is est hodie locus saeptus religiose propter Iovis pueri, qui lactens, cum Iunone Fortunae in gremio sedens, mammam adpetens, castissime colitur a matribus.Eodemque tempore in eo loco, ubi Fortunae nunc sita est aedes, mel ex olea fluxisse dicunt, haruspicesque dixisse summa nobilitate illas sortis futuras, eorumque iussu ex illa olea arcam esse factam, eoque conditas sortis, quae hodie Fortunae monitu tolluntur.Quid igitur in his potest esse certi, quae Fortunae monitu pueri manu miscentur atque ducuntur?Quo modo autem istae positae in illo loco?Quis robur illud cecidit, dolavit, inscripsit?Nihil est, inquiunt, quod deus efficere non possit.Utinam sapientis Stoicos effecisset, ne omnia cum superstitiosa sollicitudine et miseria crederent!Sed hoc quidem genus divinationis vita iam communis explosit; fani pulchritudo et vetustas Praenestinarum etiam nunc retinet sortium nomen, atque id in volgus.Quis enim magistratus aut quis vir inlustrior utitur sortibus?Ceteris vero in locis sortes plane refrixerunt: quod Carneadem Clitomachus scribit dicere solitum, nusquam se fortunatiorem quam Praeneste vidisse Fortunam.Ergo hoc divinationis genus omittamus, (XLII) ad Chaldaeorum monstra veniamus; de quibus Eudoxus, Platonis auditori in astrologia iudicio doctissimorum hominum facile princeps, sic opinatur, id quod scriptum reliquit, Chaldaeis in praedictione et in notatione cuiusque vitae ex natali die minime esse credendum.Nominat etiam Panaetius, qui unus e Stoicis astrologorum praedicta reiecit, Anchialum et Cassandrum, summos astrologos illius aetatis, qua erat ipse, cum in ceteris astrologiae partibus excellerent, hoc praedictionis genere non usos.Scylax Halicarnassius, familiaris Panaeti, excellens in astrologia idemque in regenda sua civitate princeps, totum hoc Chaldaeicum praedicendi genus repudiavit.Sed, ut ratione utamur omissis testibus, sic isti disputant qui haec Chaldaeorum natalicia praedicta defendunt: vim quandam esse aiunt signifero in orbe, qui Graece zwdiako j dicitur, talem ut eius orbis una quaeque pars alia alio modo moveat immutetque caelum, perinde ut quaeque stellae in his finitumisque partibus sint quoque tempore, eamque vim varie moveri ab iis sideribus quae vocentur errantia; cum autem in eam ipsam partem orbis venerint, in qua sit ortus eius qui nascatur, aut in eam quae coniunctum aliquid habeat aut consentiens, ea triangula illi et quadrata nominant.Etenim cum tempore anni tempestatumque caeli conversiones commutationesque tantae fiant accessu stellarum et recessu, cumque ea vi solis efficiantur quae videmus, non veri simile solum, sed etiam verum esse censent, perinde utcumque temperatus sit aër, ita pueros orientis animari atque formari, ex eoque ingenia, mores, animum, corpus, actionem vitae, casus cuiusque eventusque fingi. Delirationem incredibilem! (non enim omnis error stultitia dicenda est).Quibus etiam Diogenes Stoicus concedit aliquid, ut praedicere possint dumtaxat qualis quisque natura et ad quam quisque maxume rem aptus futurus sit; cetera quae profiteantur negat ullo modo posse sciri; etenim geminorum formas esse similis, vitam atque fortunam plerumque dispare Procles et Eurysthenes, Lacedaemoniorum reges, gemini fratres fuerunt; at ii nec totidem annos vixerunt (anno enim Procli vita brevior fuit), multumque is fratri rerum gestarum gloria praestitit.At ego id ipsum, quod vir optumus Diogenes Chaldaeis quasi quadam praevaricatione concedit, nego posse intellegi.Etenim cum, ut ipsi dicunt, Ortus nascentium luna moderetur, eaque animadvertant et notent sidera natalicia Chaldaei, quaecumque lunae iuncta videantur, oculorum fallacissimo sensu iudicant ea quae ratione atque animo videre debebant.Docet enim ratio mathematicorum, quam istis notam esse oportebat, quanta humilitate luna feratur terram paene contingens, quantum absit a proxuma Mercuri stella, multo autem longius a Veneris, deinde alio intervallo distet a sole, cuius lumine conlustrari putatur; reliqua vero tria intervalla infinita et immensa, a sole ad Martis, inde ad Iovis, ab eo ad Saturni stellam; inde ad caelum ipsum, quod extremum atque ultumum mundi est.Quae potest igitur contagio ex infinito paene intervallo pertinere ad lunam vel potius ad terram?Quid? Cum dicunt, id quod iis dicere necesse est, omnis omnium ortus quicumque gignantur in omni terra quae incolatur, eosdem esse, eademque omnibus qui eodem statu caeli et stellarum nati sint accidere necesse esse, nonne eius modi sunt, ut ne caeli quidem naturam interpretes istos caeli nosse appareat?Cum enim illi orbes, qui caelum quasi medium dividunt et aspectum nostrum definiunt (qui a Graecis o)ri zontej nominantur, a nobis finientes rectissume nominari possunt) varietatem maxumam habeant aliique in aliis locis sint, necesse est ortus occasusque siderum non fieri eodem tempore apud omnis.Quodsi eorum vi caelum modo hoc, modo illo modo temperatur, qui potest eadem vis esse nascentium, cum caeli tanta sit dissirnilitudo?In his locis quae nos incolimus post solstitium Canicula exoritur, et quidem aliquot diebus; at apud Trogodytas, ut scribitur, ante solstitium; ut, si iam concedamus aliquid vini caelestem ad eos qui in terra gignuntur pertinere, confitendum sit illis eos qui nascuntur eodem tempore posse in dissimilis incidere naturas propter caeli dissimilitudinem; quod minime illis placet; volunt enim illi omnis eodem tempore ortos, qui ubique sint nati, eadem condicione nasci.Sed quae tanta dementia est, ut in maxumis motibus mutationibusque caeli nihil intersit qui ventus, qui imber, quae tempestas ubique sit?Quarum rerum in proxumis locis tantae dissimilitudines saepe sunt, ut alia Tusculi, alia Romae eveniat saepe tempestas; quod qui navigant maxume animadvertunt, cum in flectendis promunturiis ventorum mutationes maxumas saepe sentiunt.Haec igitur cum sit tum serenitas, tum perturbatio caeli, estne sanorum hominum hoc ad nascentium ortus pertinere non dicere (quod non certe pertinet), illud nescio quid tenue, quod sentiri nullo modo, intellegi autem vix potest, quae a luna ceterisque sideribus caeli temperatio fiat, dicere ad puerorum ortus pertinere?Quod non intellegunt seminum vim, quae ad gignendum procreandumque plurimum valeat, funditus tolli, mediocris erroris est?Quis enim non videt et formas et mores et plerosque status ac motus effingere a parentibus liberos?Quod non contingeret, si haec non vis et natura gignentium efficeret, sed temperatio lunae caelique moderatio.Quod uno et eodem temporis puncto nati dissimilis et naturas et vitas et casus habent, parumne declarat nihil ad agendam vitam nascendi tempus pertinere?Nisi forte putamus neminem eodem tempore ipso et conceptum et natum, quo Africanum. Num quis igitur talis fuit? Illudne dubium est quin multi, cum ita nati essent ut quaedam contra naturam depravata haberent, restituerentur et corrigerentur ab Natura, cum se ipsa revocasset, aut arte atque medicina?Ut, quorum linguae sic inhaererent, ut loqui non possent, eae scalpello resectae liberarentur.Multi etiam naturae vitium meditatione atque exercitatione sustulerunt, ut Demosthenem scribit Phalereus, cum rho dicere nequiret, exercitatione fecisse ut planissume diceret.Quodsi haec astro ingenerata et tradita essent, nulla res ea mutare posset.Dissimilitudo locorum nonne dissimiles bominum procreationes habet?Quas quidem percurrere oratione facile est, quid inter Indos et Persas, Aethiopas et Syros differat corporibus, animis, ut incredibilis varietas dissimilitudoque sit.Ex quo intellegitur plus terrarum situs quam lunae tactus ad nascendum valere.Nam quod aiunt quadringenta septuaginta milia annorum in periclitandis experiundisque pueris, quicumque essent nati, Babylonios posuisse, fallunt: si enim esset factitatum, non esset desitum; neminem autem habemus auctorem, qui id aut fieri dicat aut factum sciat.Videsne, me non ea dicere, quae Carneades, sed ea, quae princeps Stoicorum Panaetius dixerit?Ego autem etiam haec requiro, omnesne, qui Cannensi pugna ceciderint, uno astro fuerint; exitus quidem omnium unus et idem fit.Qui ingenio atque animo singulares, num astro quoque uno?Quod enim tempus quo non innumerabiles nascuntur?At certe similis nemo Homeri.Et, si ad rem pertinet quo modo caelo adfecto compositisque sideribus quodque animal oriatur, valeat id necesse est non in hominibus solum, verum in bestiis etiam; quo quid potest dici absurdius?L quidem Tarutius Firmanus, familiaris noster, in primis Chaldaeicis rationibus eruditus, urbis etiam nostrae natalem diem repetebat ab iis Pardibus, quibus eam a Romulo conditam accepimus, Romamque, in iugo cum esset Luna, natam esse dicebat, nec eius fata canere dubitabat. vim maxumam erroris!Etiamne urbis natalis dies ad vim stellarum et lunae pertinebat?Fac in puero referre ex qua adfectione caeli primum spiritum duxerit; num hoc in latere aut in caemento, ex quibus urbs effecta est, potuit valere?Sed quid plura?Cotidie refelluntur.Quam multa ego Pompeio, quam multa Crasso, quam multa huic ipsi Caesari a Chaldaeis dicta memini, neminem eorum nisi senectute, nisi domi, nisi cum claritate esse moriturum!Ut mihi permirum videatur quemquam exstare qui etiam nunc credat iis quorum praedicta cotidie videat re et eventis refelli.Restant duo divinandi genera, quae habere dicimur a natura, non ab arte, vaticinandi et somniandi; de quibus, Quinte, inquam, si placet, disseramus.Mihi vero, inquit, placet; his enim quae adhuc disputasti prorsus adsentior, et, vere ut loquar, quamquam tua me oratio confirmavit, tamen etiam mea sponte nimis superstitiosam de divinatione Stoicorum sententiam iudicabam; haec me Peripateticorum ratio magis movebat, et veteris Dicaearchi et eius, qui nunc floret, Cratippi, qui censent esse in mentibus hominum tamquam oraclum aliquod, ex quo futura praesentiant, si aut furore divino incitatus animus aut somno relaxatus solute moveatur ac libere.His de generibus quid sentias et quibus ea rationibus infirmes, audire sane velim.Quae cum ille dixisset, tum ego rursus quasi ab alio principio sum exorsus dicere : Non ignoro, inquam, Quinte, te semper ita sensisse, ut de ceteris divinandi generibus dubitares, ista duo, furoris et somnii, quae a libera mente fluere viderentur, probares.Dicam igitur de istis ipsis duobus generibus mihi quid videatur, si prius et Stoicorum conclusio rationis et Cratippi nostri quid valeat videro.Dixisti enim et Chrysippum et Diogenem et Antipatrum concludere hoc modo: Si sunt di neque ante declarant hominibus quae futura sint, aut non diligunt homines, aut quid eventurum sit ignorant, aut existumant nihil interesse hominum scire quid sit futurum, aut non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus quae sint futura, aut ea ne ipsi quidem di significare possunt.At neque non diligunt nos (sunt enim benefici generique hominum amici), neque ignorant ea quae ab ipsis constituta et designata sunt, neque nostra nihil interest scire ea quae futura sunt (erimus enim cautiores, si sciemus), neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est enim beneficentia praestantius), neque non possunt futura praenoscere.Non igitur di sunt nec significant nobis futura.Sunt autem di; significant ergo.Et non, si significant futura, nullas dant vias nobis ad significationum scientiam (frustra enim significarent), nec, si dant vias, non est divinatio: est igitur divinatio.acutos homines! Quam paucis verbis confectum negotium putant!Ea sumunt ad concludendum, quorum iis nihil conceditur.Conclusio autem rationis ea probanda est, in qua ex rebus non dubiis id quod dubitatur efficitur.Videsne Epicurum, quem hebetem et rudem dicere solent Stoici, quem ad modum quod in natura rerum omne esse dicimus id infinitum esse concluserit?Quod finitum est inquit habet extremum.Quis hoc non dederit?Quod autem habet extremum, id cernitur ex alio extrinsecus.Hoc quoque est concedendum.At, quod omne est, id non cernitur ex alio extrinsecus.Ne hoc quidem negari potest.Nihil igitur cum habeat extremum, infinitum sit necesse est.Videsne, ut ad rem dubiam concessis rebus pervenerit?Hoc vos dialectici non facitis, nec solum ea non sumitis ad concludendum quae ab omnibus concedantur, sed ea sumitis quibus concessis nihilo magis efficiatur quod velitis.Primum enim hoc sumitis: Si sunt di, benefici in homines sunt.Quis hoc vobis dabit?Epicurusne qui negat quicquam deos nec alieni curare nec sui; an noster Ennius qui magno plausu loquitur adsentiente populo: Ego deum genus esse semper dixi et dicam caelitum,sed eos non curare opinor quid agat humanum genus.Et quidem, cur sic opinetur, rationem subicit; sed nihil est necesse dicere quae sequuntur; tantum sat est intellegi, id sumere istos pro certo, quod dubium controversumque sit.Sequitur porro, nihil deos ignorare quod omnia sint ab iis constituta.Hic vero quanta pugna est doctissumorum hominum negantium esse haec a dis immortalibus constituta!At nostra interest scire ea quae eventura sint. Magnus Dicaearchi liber est nescire ea melius esse quam scire.Negant id esse alienum maiestate deorum: scilicet casas omnium introspicere, ut videant quid cuique conducat.Neque non possunt futura praenoscere.Negant posse ii, quibus non placet esse certum quid futurum sit.Videsne igitur quae dubia sint, ea sumi pro certis atque concessis?Deinde contorquent et ita concludunt: Non igitur et sunt di nec significant futura; id enim iam perfectum arbitrantur.Deinde adsumunt: 'Sunt autem di, quod ipsum non ab omnibus conceditur.Significant ergo; ne id quidem sequitur; possunt enim non significare et tamen esse di.Nec, si significent, non dare vias aliquas ad scientiam significationis.At id quoque potest, ut non dent homini, ipsi habeant; cur enim Tuscis potius quam Romanis darent?Nec, si dant vias, nulla est divinatio. Fac dare deos, quod absurdum est; quid refert, si accipere non possumus?Extremum : 'Est igitur divinatio.Sit extremum, effectum tamen non est; ex falsis enim, ut ab ipsis didicimus, verum effici non potest.Iacet igitur tota conclusio.Veniamus nunc ad optumum virum, familiarem nostrum, Cratippum. Si sine oculis inquit non potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui vel semel ita est usus oculis ut vera cerneret, is habet sensum oculorum vera cernentium.Item igitur, si sine divinatione non potest officium et munus divinationis exstare, potest autem, cum quis divinationem habeat, errare aliquando nec vera cernere, satis est ad confirmandam divinationem semel aliquid ita esse divinatum nihil ut fortuito cecidisse videatur.Sunt autem eius generis innumerabilia; esse igitur divinationem confitendum est. Festive et breviter !sed cum bis sumpsit quod voluit, etiamsi faciles nos ad concedendum habuerit, id tamen quod adsumit concedi nullo modo potest.Si inquit aliquando oculi peccent, tamen, quia recte aliquando viderunt, inest in iis vis videndi; item, si quis semel aliquid in divinatione dixerit, is, etiam cum peccet, tamen existumandus sit habere vim divinandi.Vide, quaeso, Cratippe noster, quam sint ista similia; nam mihi non videntur.Oculi enim vera cernentes utuntur natura atque sensu; animi, si quando vel vaticinando vel somniando vera viderunt, usi sunt fortuna atque casu; nisi forte concessuros tibi existumas eos, qui somnia pro somniis habent, si quando aliquod somnium verum evaserit, non id fortuito accidisse.Sed demus tibi istas duas sumptiones (ea quae lh mmata appellant dialectici, sed nos latine loqui malumus), adsumptio tamen (quam pro slhyin idem vocant) non dabitur.Adsumit autem Cratippus hoc modo: Sunt autem innumerabiles praesensiones non fortuitae.At ego dico nullam: vide, quanta sit controversia; iam adsumptione non concessa nulla conclusio est.At impudentes sumus, qui, cum tam perspicuum sit, non concedamus.Quid est perspicuum?Multa vera inquit evadere.Quid quod multo plura falsa?