Carmi, Catullo, Versione di Latino, Vivamus

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Vivamus dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE VIVAMUS

Vivamus mea Lesbia, atque amemus,rumoresque senum severiorumomnes unius aestimemus assis!soles occidere et redire possunt:nobis cum semel occidit brevis lux,nox est perpetua una dormienda.da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum.dein, cum milia multa fecerimus,conturbabimus illa, ne sciamus,aut ne quis malus invidere possit,cum tantum sciat esse basiorum.