Carmi, Catullo, Versione di Latino, Surripui

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Surripui dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE SURRIPUI

Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi, suaviolum dulci dulcius ambrosia.verum id non impune tuli: namque amplius horam suffixum in summa me memini esse cruce,dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis tantillum vestrae demere saevitiae.nam simul id factum est, multis diluta labella guttis abstersisti omnibus articulis,ne quicquam nostro contractum ex ore maneret, tamquam commictae spurca saliva lupae. praeterea infesto miserum me tradere amori non cessasti omnique excruciare modo,ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud suaviolum tristi tristius elleboro.quam quoniam poenam misero proponis amori, numquam iam posthac basia surripiam.