Carmi, Catullo, Versione di Latino, Super alta vectus Attis

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Super alta vectus Attis dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE SUPER ALTA VECTUS ATTIS

Super alta vectus Attis celeri rate maria,Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit,adiitque opaca silvis redimita loca deae,stimulatus ibi furenti rabie, vagus animis,devolsit ilei acuto sibi pondera silice,itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro, etiam recente terrae sola sanguine maculans,niveis citata cepit manibus leve typanum,typanum tuum, Cybebe, tua, mater initia,quatiensque terga tauri teneris cava digitiscanere haec suis adorta est tremebunda comitibus. agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul,simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora,aliena quae petentes velut exules loca sectam meam exsecutae duce me mihi comites rapidum salum tulistis truculentaque pelagi et corpus evirastis Veneris nimio odio;hilarate erae citatis erroribus animum. mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini Phrygiam ad domum Cybebes, Phrygia ad nemora deae,ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant, tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo, ubi capita Maenades vi iaciunt hederigerae, ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant, ubi suevit illa divae volitare vaga cohors, quo nos decet citatis celerare tripudiis. simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier, hiasus repente linguis trepidantibus ululat,leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant.viridem citus adit Idam properante pede chorus. furibunda simul anhelans vaga vadit animam agenscomitata tympano Attis per opaca nemora dux,veluti iuvenca vitans onus indomita iugi; rapidae ducem sequuntur Gallae properipedem.itaque, ut domum Cybebes tetigere lassulae, nimio e labore somnum capiunt sine Cerere.piger his labante languore oculos sopor operit; abit in quiete molli rabidus furor animi.sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculislustravit aethera album, sola dura, mare ferum, pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus,ibi Somnus excitam Attin fugiens citus abiit;trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.ita de quiete molli rapida sine rabie simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit, liquidaque mente vidit sine quis ubique foret, animo aestuante rursum reditum ad vada tetulit. ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis,patriam allocuta maestast ita voce miseriter. patria o mei creatrix, patria o mea genetrix, ego quam miser relinquens, dominos ut erifugaefamuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,ut aput nivem et ferarum gelida stabula forem,et earum omnia adirem furibunda latibula,ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor? cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem,rabie fera carens dum breve tempus animus est.egone a mea remota haec ferar in nemora domo?patria, bonis, amicis, genitoribus abero?abero foro, palaestra, stadio et gyminasiis? miser a miser, querendum est etiam atque etiam, anime.quod enim genus figurast, ego non quod obierim?ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer,ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei:mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida, mihi floridis corollis redimita domus erat,linquendum ubi esset orto mihi Sole cubiculum.ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar? ego Maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero?ego viridis algida Idae nive amicta loca colam? ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet.roseis ut huic labellis sonitus citus abiitgeminas deorum ad aures nova nuntia referens, ibi iuncta iuga resolvens Cybele leonibus laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur. agedum, inquit age ferox i, fac ut hunc furor agitet,fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat,mea libere nimis qui fugere imperia cupit. age caede terga cauda, tua verbera patere,fac cuncta mugienti fremitu loca retonent,rutilam ferox torosa cervice quate iubam.ait haec minax Cybebe religatque iuga manu.ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo, vadit, fremit, refringit virgulta pede vago.at ubi umida albicantis loca litoris adiit,teneramque vidit Attin prope marmora pelagi,facit impetum. illa demens fugit in nemora fera;ibi semper omne vitae spatium famula fuit. dea, magna dea, Cybebe, dea domina Dindymi,procul a mea tuos sit furor omnis, era, domo:alios age incitatos, alios age rabidos.