Carmi, Catullo, Versione di Latino, Suffenus
Di Redazione Studenti.Testo originale in latino della parte Suffenus dei Carmi di Catullo
Calendario scolastico 2020-21
|Back to school|Tema sul coronavirus|Temi svolti| Riassunti dei libri| Bonus 500 € 18enni
CARMI: PARTE SUFFENUS
Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, homo est venustus et dicax et urbanus,idemque longe plurimos facit versus.puto esse ego illi milia aut decem aut pluraperscripta, nec sic ut fit in palimpsestorelata: cartae regiae, novi libri, novi umbilici, lora rubra membranae, derecta plumbo et pumice omnia aequata.haec cum legas tu, bellus ille et urbanusSuffenus unus caprimulgus aut fossorrursus videtur: tantum abhorret ac mutat.hoc quid putemus esse? qui modo scurraaut si quid hac re scitius videbatur,idem infaceto est infacetior rure,simul poemata attigit, neque idem umquamaeque est beatus ac poema cum scribit:tam gaudet in se tamque se ipse miratur.nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquamquem non in aliqua re videre Suffenumpossis. suus cuique attributus est error;sed non videmus manticae quod in tergo est.
- Vai alla parte Si quicquam 96, 102 e 107 dei Carmi di Catullo
- Vai alla parte Super alta vectus Attis dei Carmi di Catullo