Carmi, Catullo, Versione di Latino, Si quicquam 96, 102 e 107
Testo originale in latino della parte Si quicquam 96, 102 e 107 dei Carmi di Catullo
CARMI: PARTE SI QUICQUAM 96, 102 e 107
96. Si quicquam mutis gratum acceptumque sepulcris accidere a nostro, Calve, dolore potest, quo desiderio veteres renovamus amores atque olim missas flemus amicitias, certe non tanto mors immatura dolori est Quintiliae, quantum gaudet amore tuo. 102. Si quicquam tacito commissum est fido ab amico, cuius sit penitus nota fides animi, meque esse invenies illorum iure sacratum, Corneli, et factum me esse puta Arpocratem. 107. Si quicquam cupido optantique optigit umquam insperanti, hoc est gratum animo proprie. Quare hoc est gratum nobis quoque carius auro quod te restituis, Lesbia, mi cupido. Restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te nobis. O lucem candidiore nota! Quis me uno vivit felicior aut magis hac est optandus vita dicere quis poterit?