Carmi, Catullo, Versione di Latino, Quod mihi

Testo originale in latino della parte Quod mihi dei Carmi di Catullo

Carmi, Catullo, Versione di Latino, Quod mihi
getty-images

CARMI: PARTE QUOD MIHI

Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis sublevem et a mortis limine restituam, quem neque sancta Venus molli requiescere somno desertum in lecto caelibe perpetitur, nec veterum dulci scriptorum carmine Musae oblectant, cum mens anxia pervigilat: id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum, muneraque et Musarum hinc petis et Veneris. Sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Mani, neu me odisse putes hospitis officium,accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse, ne amplius a misero dona beata petas. Tempore quo primum vestis mihi tradita pura est, iucundum cum aetas florida ver ageret, multa satis lusi: non est dea nescia nostri, quae dulcem curis miscet amaritiem. Sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors abstulit. O misero frater adempte mihi, tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in vita dulcis alebat amor. Cuius ego interitu tota de mente fugavi haec studia atque omnes delicias animi. Quare, quod scribis Veronae turpe Catullo esse, quod hic quisquis de meliore notafrigida deserto tepefactet membra cubili, id, Mani, non est turpe, magis miserum est. Ignosces igitur si, quae mihi luctus ademit, haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.nam, quod scriptorum non magna est copia apud me, hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus,illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas; huc una ex multis capsula me sequitur. Quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna id facere aut animo non satis ingenuo, quod tibi non utriusque petenti copia posta est: ultro ego deferrem, copia siqua foret. Non possum reticere, deae, qua me Allius in re iuverit aut quantis iuverit officiis, ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas illius hoc caeca nocte tegat studium: sed dicam vobis, vos porro dicite multis milibus et facite haec carta loquatur anus. notescatque magis mortuus atque magis, nec tenuem texens sublimis aranea telam in deserto Alli nomine opus faciat. Nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam, scitis, et in quo me torruerit genere, cum tantum arderem quantum Trinacria rupes lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, maesta neque assiduo tabescere lumina fletu cessarent. Tristique imbre madere genae. Qualis in aerii perlucens vertice montis rivus muscoso prosilit e lapide, qui cum de prona praeceps est valle volutus, per medium densi transit iter populi, dulce viatori lasso in sudore levamen, cum gravis exustos aestus hiulcat agros: hic, velut in nigro iactatis turbine nautis lenius aspirans aura secunda venitiam prece Pollucis, iam Castoris implorata, tale fuit nobis Allius auxilium. Is clausum lato patefecit limite campum, isque domum nobis isque dedit dominae, ad quam communes exerceremus amores. Quo mea se molli candida diva pede intulit et trito fulgentem in limine plantam innixa arguta constituit solea, coniugis ut quondam flagrans advenit amore Protesilaeam Laodamia domuminceptam frustra, nondum cum sanguine sacro hostia caelestis pacificasset eros. Nil mihi tam valde placeat, Ramnusia virgo, quod temere invitis suscipiatur eris. Quam ieiuna pium desideret ara cruorem, docta est amisso Laodamia viro, coniugis ante coacta novi dimittere collum, quam veniens una atque altera rursus hiemsnoctibus in longis avidum saturasset amorem, posset ut abrupto vivere coniugio, quod scibant Parcae non longo tempore abesse, si miles muros isset ad Iliacos.nam tum Helenae raptu primores Argivorum coeperat ad sese Troia ciere viros, Troia (nefas!) commune sepulcrum Asiae Europaeque, Troia virum et virtutum omnium acerba cinis, quaene etiam nostro letum miserabile fratri attulit.

Ei misero frater adempte mihiei misero fratri iucundum lumen ademptum, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in vita dulcis alebat amor. Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra nec prope cognatos compositum cineres, sed Troia obscena, Troia infelice sepultum detinet extremo terra aliena solo. Ad quam tum properans fertur undique pubes Graecae penetralis deseruisse focos, ne Paris abducta gavisus libera moecha otia pacato degeret in thalamo. Quo tibi tum casu, pulcerrima Laodamia, ereptum est vita dulcius atque animaconiugium: tanto te absorbens vertice amoris aestus in abruptum detulerat barathrum, quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum siccare emulsa pingue palude solum, quod quondam caesis montis fodisse medullis audit falsiparens Amphitryoniades, tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta perculit imperio deterioris eri, pluribus ut caeli tereretur ianua divis, Hebe nec longa virginitate foret. Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo, qui tamen indomitam ferre iugum docuit. Nam nec tam carum confecto aetate parenti una caput seri nata nepotis alit, qui cum divitiis vix tandem inventus avitis nomen testatas intulit in tabulas, impia derisi gentilis gaudia tollens, suscitat a cano volturium capiti: nec tantum niveo gavisa est ulla columbo compar, quae multo dicitur improbiusoscula mordenti semper decerpere rostro, quam quae praecipue multivola est mulier.sed tu horum magnos vicisti sola furores, ut semel es flavo conciliata viro. Aut nihil aut paulum cui tum concedere digna lux mea se nostrum contulit in gremium, quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido fulgebat crocina candidus in tunica. Quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, rara verecundae furta feremus eraene nimium simus stultorum more molesti. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,coniugis in culpa flagrantem concoquit iram, noscens omnivoli plurima furta Iovis. atqui nec divis homines componier aequum est, ingratum tremuli tolle parentis onus.nec tamen illa mihi dextra deducta paterna fragrantem Assyrio venit odore domum,sed furtiva dedit mira munuscula nocte, ipsius ex ipso dempta viri gremio. quare illud satis est, si nobis is datur unus quem lapide illa diem candidiore notat.hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus pro multis, Alli, redditur officiis, ne vestrum scabra tangat rubigine nomen haec atque illa dies atque alia atque alia.huc addent divi quam plurima, quae Themis olim antiquis solita est munera ferre piis.sitis felices et tu simul et tua vita, et domus in qua lusimus et domina,et qui principio nobis terram dedit aufert, a quo sunt primo omnia nata bona, et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est, lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.

Un consiglio in più